Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/250


astronomica, optica, physica 249

ultimo, sanitas visus: quae visus sanitas existere potest, ut omnes generaliter senes, iuvenes, pueri, lyncei, per idem perspicillum conspiciant easdem imagines et simulacra? Ex his patet, non solum in una requisita qualitate ad perfectam visionem simplicem, sed in omnibus peccare et deficere, visionem quae per perspicillum Siderei Nuncii instituitur. Amplius, tria incommoda, quae reflexum visum hallucinari efficiunt, refractae visioni communia, etiam in hanc incurrunt. Nam res videri nequit in suo loco, cum imagines rei oculis propinquet, unde maiores nobis exhibet rerum visibilium formas, cum sub maiori angulo videantur in terrestri, et Luna ex ipsiusmet auctoritate Siderei Nuncii; unde alia probatione non indi10 get. Sic commixtio coloris: nam visus per tria media diaphana aëre densiora transiens, defert secum usque ad rei visae imaginem, colores et speciem aëris nocturni et vitri: quod vitrorum pictorum exemplo declaratur; etenim radius solaris, transiens per fenestram vitream depictam, defert secum in cubiculum colores, quibus vitra imbuta sunt. Sic debilitatio lucis et coloris, quod manifestissime patet: etenim hae imagines modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo obscuriores, existunt, prout aër nocturnus dispositus crassior vel tenuior existit. Liceat in praesenti hac ratione philosophica uti, etsi alia possit existere optica ratio a nobis forsan superius explicata. Ultimum vero incommodum, huic visioni proprium, accidit ob varia media diaphana densiora aëre vel aethere, in quo Iuppiter exi20 stit, quae etiam sunt inaequalia et diversa, quoad formam, crassitiem et speciem§ 1; vitrum enim oculo propinquius constituitur in medio cavatum in crassitie vitri densiore; alterum tubi extrinsecum portionem peripheriae maximi circuli concavam repraesentat tenuiore crassitie, quam primum, ut supradictum est: quid de aëre nocturno circumfuso dicendum, quem alias densiorem, alias rariorem, existere quis negabit?§ 21 Quamobrem, cum in his superficiebus refractio necessario accidat, cum per unumquodque medium aëre densius radii refracti transeant, hinc praecipuae causae harum hallucinationum. Unde quadruplatae Iovis imagines ex occidente vel oriente, unde triplicatae ab una parte vel alia extant; modo Iuppiter choragus et princeps ex unaquaque parte stipatur duorum satellitio, nonnumquam, lateronibus pene dimissis, quod ei raro accidit, uno tantum milite stipatur; quotiescumque oculus plures vel pauciores lineas refractionum procreatas ob diversa puncta fractionum media transeundo concurrentes obviam habet, et a

  1. Omnia haec incommoda adsunt dum reliquas stellas intuemur: in illis ergo non minus fallaciae contingere deberent; quod tamen non accidit.
  2. Amplius dum acie libera spectamus alia incommoda praesto sunt, et falli necesse est.

  1. Le linee 22-25 sono segnate in margine.