Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/229

228 διανοια

Accipiatur globus vitreus, repleatur aqua, et simul candela vel lampas accensa habeatur; qui, accedendo vel amovendo, in certa distantia reponatur in qua irides demonstrabit. Cum haec distantia reperta fuerit, removeatur paululum a dextris vel a sinistris: videbuntur, amovendo vel accedendo, plures vel pauciores irides; quia, quo magis ad perpendicularem lineam acceditur, pauciora conspicientur, quo vero ab eadem disceditur, plures spectabuntur. Haec in opticis fusissime demonstrantur; sed videndus praecipue, ut caeteros opticos taceam, liber secundus et sextus Ioan. Bapt. Portae, De refract. Optices parte.

Sed nimium longe rationes petitas ad confirmandam sententiam meam affero, cum et ipse Sidereus Nuncius testimonium amplissimum mihi exhibeat; tamen, no me illi imponere clamitent, legant paginam 16 a. Sed, ne locus eis inquirendus sit, nimisque in eius investigatione laborent, et illos hoc molesto onere sublevem, afferam ipsiusmet Siderei Nuncii verba ex ipso loco excerpta: Ac primo illud (inquit) animadversione dignum est, quod scilicet Stellae tam fixae quam errabundae, dum adhibito Perspicillo spectantur, nequaquam magnitudine augeri videntur iuxta proportionem eandem, secundum quam obiecta reliqua et ipsamet Luna acquirunt incrementa»: ex quibus verbis patet, servare tantum proportionem et symmetriam distantiae usque ad caelum Lunae perspicillum Siderei Nuncii, ultra autem non extendi. Sic sententia nostra vera existit, ex opinione ipsiusmet auctoris.

Haec dicenda de rationibus asseclarum fautorumque in me adductis, quas ego potissimas et praecipuas existimo, auxi; nam si quae insuper adduci possunt, iisdem rationibus explodendae et convincendae sunt. Nunc ad huius hallucinationis causas transeundum, et planetas fictos, imaginarios esse, demonstrandum, et oculos inspicientium eludi, confirmandum est, ut penitus e caelo haec in rerum natura portenta et ludibria exterminentur. At primum quaedam adducentur rationes, quibus eos realiter in caelo, nec circa Iovem uti eius circulatores, sed ut eius imagines, existere patebit.

Prima nostra ratio talis, quae ex planetarum natura ducitur. Si hi planetae reales existerent, non ficti aut imaginarii, observarent quandam motus normam certam, et statutam periodum in eademque loca regressus. Quod non observent patet: iisdem enim statutis temporibus non redeunt ad eadem loca, puta, ad coniunctiones, medias longitudines et oppositiones1, nec iisdem in locis eundem motum habent; quod ex tuis observationibus, quas nobis a folio 17 usque ad 28 exhibes et sexagintaquinque numero existunt, declaratur. Nam planetam magnum circulum conficientem, quindecim dierum spatio, ex tuo corollario, conficere concludis, cum inquis, pagina 28: «Planeta, maximum permeans orbem, accurate praeadnotatas reversiones perpendenti, restitutiones semimenstruas habere videtur»: sed

  1. Di fronte alla parola oppositiones sottolineata sono in margine tre freghetti orizzontali.