Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
208 | διανοια |
sum. Haec omnia, memoriae causa, qua imbecilli praeditus sum, scripturae commisi, et quia ut in mentem venerant conscripta fuerunt, in his nullus ordo nullaque methodus servabatur: quare neglecta et abiecta diu remanserunt, donec, ab amicis coram et per litteras excitatus, animum his applicavi, et quae sparsae erant et ἀμεθοδικά in eum meliorem ordinem, ut per ingenium licuit, redegi, incertus adhuc de eventu.
Cum vero prodiisset in lucem Dissertatio cum Sidereo Nuncio habita doctissimi et eruditissimi Sacrae Caesareae Maiestatis Mathematici Kepleri ἀμφιβολογική, utpote ad ipsummet Galilaeum conscripta, tunc de his novis paradoxis cum Martino Horky a Lochovic, doctissimi et excellentissimi Mathematici Magini domestico, per literas agere coepi, et bitationes circa hanc opinionem exurgentem ἀλλήλων conferre, et sententias nostras circa hanc opinionem mutuo aperire. Hinc ille Peregrinationem contra Sidereum Nuncium instituisse, scripturae stilum haud reserans, commemoravit; ego, uti illi par referrem, hanc meam Διάνοιαν manifestavi; ille, ut in lucem ad communem litteratorum utilitatem emitterem, negans se suam Peregrinationem in lucem emissurum, quia Maginus inhibuerat, adhortabatur. Ego vero multas et praecipuas causas, etiam meam διάνοιαν lucem spectare cohibentes, afferens, typis me illam concessurum negavi. Cum de hac re litteris inter nos ageretur, ille causas inanes reddere insudabat, suadendo: ut libellum hunc typis committere vellem ego, illis explosis, maiores difficultates excitabam, ut ex his librum praelo consignare me non posse pateret; attamen quasdam rationes nostri partus his litteris mutuo inserebamus. Martinus, uti reor, spe deposita, Mutinam proficiscitur, opusculum suum plenum mordacibus dicteriis et calumniis, me inscio, excudit, inque suum librum nomen meum, testimonii causa, ut et plurium doctissimorum virorum, refert. Aegro id ferens animo, ad eum rescribo, ut meum nomen e libro abradat, quasi futurorum praesagus; at ille, a Magino hanc ob causam domo sua expulsus, Bononia migrans, huic negotio remedium aliquod non attulit, meumque nomen, ut et caeterorum doctissimorum virorum, excusum remansit: qui liber cum ad Galilaei manus pervenisset, isque plurimas litteras inter me et ipsum Martinum conscriptas fuisse rescivisset, animo male affectus, me illum dicteriis et calumniis proscidisse, litteris ad consanguineum meum scriptis, hoc indicio levi adductus quod liber laudati Martini dicteriis squallebat, quasi ego huius rei conscius extitissem, meoque instinctu meque auctore talia conscripsisset, conquestus est. Hae litterae cum mihi ostensae fuissent, iusto dolore percitus fui, et me falsis causis insimulari et redargui aegre tuli; unde omnes tam meas quam Martini litteras exhibui, ex quibus consanguineus meus agnovit, Galilaeum, causa indicta, sic falso me huius criminis insimulasse: qua de causa animum tunc ad publici iuris hunc libellum, rudem informemque partum, faciendum appuli, ut Galilaeo apertius cuius toni methodique sint mea scripta innotesceret, et quibus ex causis ad scribendum contra suum Sidereum Nuncium permotus fuerim, et quam a calumniis et dicteriis conscribendis, cum de rebus seriis agitur, animus meus alienus existat. Nam quotiescumque de rebus seriis controversis agitur,