Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/249

248 διανοια

libellum intentum et finem suum consecutum fuisse existimabo; unde huic finem impono§ 1.

Ad qualitates, quae in visione directa necessariae existunt, quarum quaelibet ad evitandam hallucinationem in visibili symmetria existere oportet, prius accedo. Primum, longitudo maxima manifesta est, quae interponitur inter aspectum nostrum et Iovem, quae efficit, ut debilitetur visus in functione sua obeunda; unde, etsi adiuvetur per vitrum et cristallum, non potest tantum adiuvari, quantum ista distantia et longitudo requireret, et intercapedo superficiei terreni globi et corporis Iovii postularet. Nec nos in hoc errore continere debet, quod visus per hoc perspicillum usque ad 100 milliaria elongetur, et res per 100 milliaria vel 200, si possibile esset, visibiles in hac terrestri mole reddere1; etenim superius demonstratum est, nullam esse proportionem inter 200 et 500 milliaria et distantiam Iovis a terrena superficie. Quapropter in prima qualitate est defectus, qui ad hallucinationem generandam sufficiens esset. Secundo, se nobis exhibet situs corporis Iovis in concava caeli superficie, quae simpliciter efficit, ut stellas omnes videamus refracte et extra rei visibilis magnitudinem et proprietates, ut ab Alhazeno probatur prop. 12 lib. 7. Tertio, magnitudo corporis: cum enim tanta sit Iovis corporis moles, attamen nobis e superficie terreni globi spectantibus apparet ad instar alicuius aurei clavi cathedrae affixi; an resarcire poterit perspicillum iacturam hanc, ut corpus eius in propria sua nobis exhibeat magnitudine?2 at, ex confessione propria Siderei Nuncii3, non ampliat stellas. Quarto, soliditas corporis: etenim Iupiter est corpus lucidum et luminosum nulliusque opacitatis capax. Quinto, lux deest: etenim nox caliginosa lucem sufficientem ad visionem necessariam non suppeditat, unde usu resarcire lampadibus et tedis nocte cogimur; at ad observandum Iovem, lampadas vel faces non efferimus. Sexto, raritas aëris: quae aëris raritas existere potest nocte intempesta? propter roscidos et humidos vapores nocturnos; cum philosophorum communis opinio existat, nocte aërem condensari. Septimo, tempus nocturnum et in crepusculis visioni haud idoneum. Octavo et (3)

  1. non decipi visionem in modicis distantiis, sola experientia non potuit edocere, cum nempe ad obiecta propinquiores facti, ea, qualia 30 apparebant, vere esse cognoscimus; at in maximis distantiis, nempe caelestibus, quis docuit nos nequaquam decipi? ad stellas enim accedere nunquam contigit. Respondebis, experimenta in inferio[ri]bus facta nos de caelestibus monitos facere. Quod si hoc verum sit, cur eadem experimenta in inferioribus perspicillo habita fidem ei in caelestibus conciliare non poterit?

  1. Corresse reddantur.
  2. Le linee 18-20 furono segnate in margine.
  3. Dopo Nuncii inserì nell' interlinea perspicillum.