Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
220 | διανοια |
schola tantum septem planetas credit et constituit, recte concludi arbitror, non plures quam septem planetas existere, inde merito ab ipsa septem solum, non plures, assignatos fuisse credendum.
Absolvi priorem huius libelli partem: nunc ad aliam me confero, in qua refellenda sunt quaedam dubia argumenta, quae a Siderei Nuncii opinionis asseclis et fautoribus, ad horum quatuor planetarum existentiam comprobandam, adducuntur, quibus fulcitur et sustentatur; sic, his elusis, ut tenues vanescat in auras Sidereus Nuncius, et ut vanus rumor existat, necesse erit.
Prima igitur fautorum ratio, qua huius opinionis asseclae probare nituntur hos quatuor planetas reales existere, non fictitios aut imaginarios, ex eo exurgit, to quod modo unica stella, modo duae, modo tres et denique quatuor conspiciantur; et ob hanc diversitatem apparitionis illos reales, non imaginarios nec ex refractione generatos, volunt, nullamque visus fallaciam extare concludunt: sic ex hac diversitate apparitionis excludi refractionem et allucinationem contendunt, unde realitatem et existentiam horum planetarum inferunt. Attamen non considerant, visionem hanc fieri per plura media diaphana aëre densiora, qualia sunt christalla et vitra, sat quidem densa et alicuius concavitatis, per tubum stanneum vel ligneum alicuius longitudinis et proportionis, quo radii visuales vel anguli cohibentur et retinentur, perque aërem nocturnum roscidum et vaporosum: sententiamque opticorum probatissimorum existere non norunt, quod, quotiescumque rem aliquam per medium aëre densius intuemur, refractionem in superficie corporis aëre densioris existere necesse sit. Sic qui ista proferunt ἀνοπτκοί? indicio suo se proferunt, et ignorare prima et principalia refractionis axiomata demonstrant; uti caeci, de coloribus disserunt sensuique refragantur, cum hallucinationem claram et apertam ante oculos habeant, nempe rem visam augeri, eamque oculo appropinquari longe dissitam, ignorare fatentur, et, quod principale est, assertores opinionis Siderei Nuncii existentes, eius prima principia non tenere, nec librum legisse, ostendunt; aut, si legerunt, non intellexisse patet; ait enim Sidereus Nuncius in ipso libelli limine, ubi de perspicilli constructione disserit: «necessarium est (verba ipsiusmet auctoris loquentis de iis, qui sidera circa Iovem et caetera phaenomena videre per perspicillum desiderant), ut sibi perspicillum parent exactissimum, quod obiecta perlucida, distincta et nulla caligine obducta, repraesentet, eadem ad minus secundum quatercentuplam rationem multiplicet». Haec Sidereus Nuncius: quaerere ab illis iuvat, an haec multiplicatio fiat per simplicem visionem. Sunt enim tantum tres visionis species, ex propositionibus primis lib. 4 et 5 Alhazeni: directa et simplex, reflexa, et refracta: per simplicem et directam fieri non potest, quia fit per media diaphana aëre densiora, nempe vitra, et simplex visio in tantam magnitudinem corpus augere nequeat1; per reflexam minime, quia
- ↑ Corresse in margine nequit.