Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/233

232 διανοια

abest a Iove 7 minutis, in observatione vero 42 per decem tantum1; die sequenti habita in observatione 43 similiter, alio die habita 12 minutis, a Iove discedit. Hae omnes distantiae fuerunt orientales, an retrogrado has stellas moveri pede negabis? At forte dicetur, stellam, quae in observatione 42 aberat septem a Iove minutis, 43 abesse decem, et sic retrogradatim tolletur; si hoc verum, me convictum faterer, manusque traderem; at videatur quod non accidere potest. Stella enim quae septem minutis aberat in observatione 41, in 42 distat tantum a Iove minutis secundis viginti: nam absurdum esset, et contra Siderei Nuncii praecepta, velle stellam, quae maiorem circulum conficit 24 horarum spatio, 11 minutorum distantiam a Iove fere conficere; unde ex hac motus differentia quantis absurditatibus hi errones, vere erronei, expositi sint, considera, ut, rescissa una absurditate, ex illa, tamquam ex Lernaeo capite, innumerae pullulent et oriantur. Sed hanc sententiam altero exemplo confirmabo, non enim mihi desunt auctoritates et observationes. Videantur 7, 8, 9 et 10 observationes tribus diebus habitae: in septima, stella distat a Iove minutis 10; in octava, hora septima eiusdem noctis habita, abest a Iove minutis octo et 30 secundis; in nona, solum minutis octo; in decima vero eadem stella minutis undecim: et hae distantiae a Iove semper fuerunt occidentales.

Haec de motibus eorum. Nunc de passionibus eorundem planetarum addo, quod modo maiores, modo minores, iisdem in locis et in iisdem a Iove distantiis, ex omnibus observationibus hoc innotescit; sed clarius ex 23 et in 24 observationibus, in quibus stellae notatae sunt maiores illis, quae signatae sunt in observatione 59 et 60: attamen in eadem a Iove distantia 11 minutis versus orientalem partem existunt, et verbis auctoris ipsius hoc phaenomeno etiam exprimitur: in observationibus enim 23 et 24 ait «erant enim admodum splendidae»; in 59 et 60 auctor expressanı mentionem de hac re nullam facit, tamen asteriscis, quibus obscuriores et exiguas signare consuevit, signatae sunt2.

Quod apparentias varient et status affectiones, ut cum debeant orientales videri, occidentales appareant, cum duo conspici debeant, tres, vel quatuor, aut unus se exhibeat, et sic consequenter in apparitione, nullo observato ordine nec certa regula, de his passionibus hae observationes considerentur, inter plurimas quac adduci possunt, unde apparentias vagas et erroneas elicere facillimum est. Quod regulam status non servent, varientque apparitiones in iisdem locis, patet praecipue ex observationibus 2, 3 et 4, item ex 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23: ex tertia nempe conspiciuntur duo planetae orientales; at in superiori observatione, nempe secunda, extiterant tres occidentales et valde a Iove remoti; unde 24 horarum

  1. imo etiam per 12 in correptiori noctis observatione.
  2. non asteriscos, sed verba inspicere, oportet: nec ignorandum et qualitate aëris magnas contingere differentias.