Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/230


astronomica, optica, physica 229

hoc observationibus tuis non congruit; nam, verbigratia, a die 7 Ianuarii, qua observationes instituere coepisti, usque ad secundum Martii, 44 dies intercipiuntur: ergo octies, vel ad minimum septies, secundum theoricarum praecepta in maxima a Iove distantia, puta, in medii circuli sui longitudinibus orientalibus et occidentalibus, reperiri debebat. Tuas observationes favorabiliores (etenim eas in praesens, uti melius sententia tua defendi possit, adducam) perpendamus, unde quod negamus pateat. Ex observatione 34, die 2 Februarii hora septima habita, videtur maximam stellae a Iove distantiam existere 14 minutorum occidentalem: quam eandem distantiam quindecim diebus ante, vel post, cum spectari debeat, non videmus; tamen die 11 Februarii, post enarratam observationem 9 diebus interpositis, stella in longitudine media videtur priori loco opposita, et a love tantum 12 minutorum spatio elongata, cum per 14 elongari debuisset: et tamen ea nocte tres observationes habitae sunt, nempe 43, 44, 45, quinque horarum intervallo; die vero 19 Februarii, 17 diebus interpositis, spectatur eadem, si dicere licet, stella, 13 minutis a Iove dissita, occidentem versus: in hac observatione 55 deest a priori distantia minutum unum; et tamen tam diligenter eas notas, ut et unciam, sextantem, quadrantem et trientem minuti, observes in distantia. Hae sunt ex observationibus tuis, quas convenientiores spectare licet, motusque certiores referentes, sed, praeter has tres enumeratas, alias nullas: attamen nullo modo hae inter se conveniunt, unde male infers, semimenstruas habere rotationes.

Observationes convenientiores retuli, quae sunt tantum numero tres: nunc inconvenientes, erroneas et absurdas, in medium adducam, unde doctrina et planetae corruant, qui observationibus fulti sunt ex tanta motus dissimilitudine et irregularitate; quas in iisdem etiam superius allegatis convenientioribus observationibus conspicimus: modo enim illas stellas exeuntes e Iovis radiis, modo magis a Iove distantes, modo retrocedentes, modo subsequentes, ita ut choreas agant, spectamus. Ad rem accedo ex observatione 33 et 34, quae septem horarum intervallo se subsequuntur§ 1. Stella motu suo peragit spatium circuli sui duobus minutis distantiae stellae a Iove aequale, et dictum est, reperiri in 30 longitudine media a Iove§ 2; at 43, 44, 45 observationibus in quibusdam eandem stellam longitudinem mediam orientalem assecutam statuimus, quatuor horarum intervallo stationariam spectamus§ 3. At in observatione 55 eam, horis 8 et 40 minutis, ex praecedenti observatione 54 per trium minutorum a Iove distantiam cernimus elongatam; at in 56 eadem stella, quae observatio

  1. hoc a me non est dictum.
  2. Hoc falsum est.
  3. hoc ex arbitrio tuo asseris: distantiae enim stellarum non assignantur a me nisi in prima observatione. Observatio 55 est simplex: ergo de horis 8. 40' nil dici potest.