Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
astronomica, optica, physica | 227 |
tem semper in terrenis distantiis locis obtinebit. Sed exemplo ex speculis haec clariora erunt. Optici docent, inesse speculis punctum in quo re vel oculo existentibus imago rei videri non potest, ob punctum inversionis vel confusionis (Io. Bapt. Porta, prop. 3 et 4 lib. 8, De refr.), vel quia imago extra speculum cadit (Porta, prop. 10 lib. 2, De refr.), vel ex aliis causis quae in Eucl., prop. 25, 26, 27 et 28 Catoptr. habentur; ex quo quantum receditur vel acceditur, perfectius imagines rei visae conspiciuntur. Insuper variatio situs in speculis et mutuae reflexionis diversa puncta res geminatas et quadruplatas reddunt (Alhaz., 7 et 12 prop. lib. 5, Vitello, 40 et 41 prop. lib. 8). Ex his concludere non vereor, specilla, ut specula in terrenis, sic in caelestibus eandem semper proportionem servare in repraesentandis imaginibus et apparentiis ob requisita media et conditiones1.
Addo etiam hoc contingere, quia caelum, vel terra (ut vult Siderei Nuncii auctor) motu praedita est; ideo eundem semper punctum et locum, in quo observationes praecedentes institutae sunt, posterioribus remittere non potest: unde varias apparentias existere necesse est, cum et ipse positus varietur ipsa caeli motione et agitatione: at in terrestribus spectaculis2 semper eaedem distantiae, semper idem situs, inter visa et oculos, intercedunt; quae, si variantur elongatione vel positione rei visae aut oculi, diversae existunt inter se apparentiae, nec coaequales.
Quod experimento hoc certissimo comprobari potest. Dum haec scriberem, et simul de hac re sermones haberem cum admodum Illustri Divi Stephani equite3, in omni genere scientiarum exercitatissimo viro, quem honoris et obsequii causa nomino, in fabrorum vitrorum officina, quam cum ipso quibusdamque aliis doctissimis viris, quorum nomina reticenda sunt, iis sic imperantibus, alicuius negotii animique oblectationis causa simul petieram; cum ibi commoramur, accidit, ut laudatus eques pilam vitream, intus cavam, manibus contrectans, forte oculos ad sphaeram illam vitream admovit, et os fornacis intuitus est, pluraque illi fornacis ora apparuerunt, sed speciem formamque diversam habentia. Quod cum animadvertisset, simul nos de hac re certiores fecit, qui, eo suasore, alias sumendo vitreas pilas (etenim ibi plures consimiles reperiebantur), idem φαινόμενον conspicati sumus, tamen diversum numero et forma, nam plura mihi, quia in longinquiori situ, aliis pauciora nec eadem et paria, videbantur, etiamsi iisdem globis uteremur. Unde causa huius p{greek|φαινομένου}} nisi in positum et constitutionem quam obtinebamus ad os camini, referatur. Nam cum fornacis forma circularis existat, ut omnes sciunt4, nos omnes in eodem situ ad os camini non eramus collocati; sed ego in obliquiori situ quam laudatus eques, et consequenter alii magis ab illo semoti; quod clarum etiam ex eo fit hoc alio exemplo, quod facilius ab omnibus experiri potest.