Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/231

230 διανοια

superiorem post 48 horas et 50 minuta subsequitur, trium minutorum a Iove distantiam confecit, cum in eodem loco, 7 horarum spatio, circulum§ 1 duorum minutorum distantiae a Iove, ut in observatione 34 dictum est, perfecerit rotatione sua§ 2: hinc patet dissimilitudo et inaequalitas motus in iisdem a Iove interstitiis. Sed ne semper eandem stellam easdemque observationes conculcare velle clamites, uti quae solae existunt erroneae, alias observationes aliasque stellas aliis in locis et distantiis spectemus; nam omnes tuae 65 observationes sunt eiusdem stili et methodi, nulliusque ponderis et valoris. Sed parce, Galilaee, nec irascaris. si observationes tuas enucleo, illasque erroneas existere demonstro: nam a veritate cogor, vera eloqui et rem ut existit demonstrare; etenim et te a tuo perspicillo prius elusum, quam alios eluderes, certum est. Condono hallucinationun errori, et quod tu optices motuumque regularum, dum haec scriberes, prae festinatione oblitus sis; ideoque has observationes, prae animi ardore et cupiditate, qua accensus eras, hunc Nuncium mortalibus communicandi, et perspicillum Italis, ne e Belgio aliquod afferretur, tuum exhibendi, certissimas iudicasti: quod nobis sat dilucide harum stellarum motus, nunc velocissimi, nunc mediocres, nunc tardi, nunc directi, nunc stationarii, nunc retrogradi, in iisdem a Iove distantiis, confirmant, magis hi errones, qui modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo obscuriores, paribus etiam in sedibus, spectantur, patefatiunt: ut ad haec phaenomena servanda, et aequantibus circulis et eccentricis et epiciclis, denique illa tota veterum circulorum supellectile, opus esset. Ita ut non immerito antiqui astronomi, qui ex eorum observationibus te extiturum, qui planetas novos circa Iovem periodicas revolutiones suas conficientes reperturus eras, praeviderant, crassum admodum orbem, ut commode in illo tantam sphaerarum farraginem et turbam includere posses, Iovi assignarunt! Sed ne fautores tui me tibi vehementer imponere clamitent, has accipito observationes, ex quibus omnes qui istas perpendent, veritatem mearum illationum agnoscent. En primum observationes, quae stationem magnam in mediis sphaerae a Iove longitudinibus harum stellarum demonstrant, die nempe 24, 25, 26 Ianuarii habitae, quae numerum quinquennarium conficiunt 23, 24, 25, 26, 27; nam stella, quae orientalis a Iove 11 minutis et 30 secundis in 23 observatione reperiebatur, his quinque observationibus semper eundem locum obtinere visa est, solum 10 scrupulorum secundorum differentia interveniente inter 25 observationem et 26; unde magnam stationem hanc stellam tunc habuisse cognoscimus: sed puto illic eam Iovem relegasse, ob aliquod admissum magnum piaculum circa munus satellitii obeundum, quod relegationem talem re-

  1. quid sibi velit ignoro.1
  2. non dignoscis arcum a circulo.

  1. La postilla è riferita alla linea 31 della pag. precedente e alle line 1-4 di questa.