Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/216


astronomica, optica, physica 215

stituendi sunt, quot necessarii ad constituendas quatuor primas qualitates, ex quibus natura ordinat et disponit cuncta: sed septem sufficiunt: hinc non undecim ponendi. Frustra enim fit per plura, quod potest fieri per pauciora, Deo et natura nil frustraneum efficientibus. Sed ne dubium relinquatur, nostra hinc prima patet propositio: uti planetae in caelo, sic primae qualitates et principia in terrestri ac sublunari hoc mundo; a Deo enim planetae in caelo constituti sunt, ut in signa, tempora, dies et annos, sint§ 1. At nulla convenientiora in hoc inferiori orbe in signa primis quatuor qualitatibus existere possunt: hae hiemem ab aestate secernunt, ver ab autumno segregant, et autumni hiemisque, aestatis et veris discrimen aptissime notant, hominum temperamenta distinguunt: alios enim melancholicos reddunt, alios phlegmaticos efficiunt, plurimos sanguineos constituunt, nonnullos cholericos componunt; ita ut inter tot tantorumque hominum millia, uti nec facie aut vultu sibi invicem assimilantur, etsi eosdem oculos, nares et caetera similia habeant, sic nec moribus actionibusque aequiparentur. Haec de microcosmo nostro; sed quid de rebus ipsi inservientibus, anhelantibus inanimisque, sentiendum? Herbarum aliae frigidae existunt, calidae plurimae agnoscuntur, innumerae siccae reperiuntur, caeterae humidae statuuntur: idem de animalibus, quae in terris, quae in aquis, quae in aëre commorantur, arguendum: sic, non temere, hae primae quatuor qualitates terrestres planetae dicentur, ob ingentem cum eis sympathiam.

Amplius, quatuor harum qualitatum qualis origo? qualis virtus? ex quo proficiscuntur fonte? a quo procedunt dispensatore? Si causas tantum secundas spectemus, si planetas negamus, quaeso, quae nobis sese offerent? qualitates enim primae elementares causas admittunt nullas: at caelestes non excludunt. Etenim frigiditas a Saturno, siccitas a Marte, caliditas a Iove, humiditas a Venere, praecipue an neutiquam procedit? {{|Sol, Luna et Mercurius, varii et ambigui, nullas proprias sibi arrogant}}§ 2, sed pro dispositione varia, varias combibunt qualitates et affectiones, et socii his quatuor adiunguntur. Luminarium utrumque duos asciscit. Sol Marti Iovique, stellis, maleficae et beneficae, calidam siccam naturam referentibus, Luna Saturno et Veneri, item maleficae et beneficae, humidam et frigidam naturam exhibentibus, associantur; Mercurius, magis ambiguus, omnibus aequaliter componitur, unde Deorum nuntius a fabulosa antiquitate creditus et habitus est.

Melius adde. Hae quatuor qualitates ex distributione Zodiaci in quatuor partes, unicuique parti tribus signis, quae trigona radiatione sese invicem amice et benefice intuentur, distributis, quae trigoni vel triplicitatis nomen sortitae sunt, ma-

  1. Obscurum.
  2. Ergo 4 Planetae, tot erant reliqui, tanquam superflui reiiciendi sunt a numero Planetarum, vel potius omnino negandi.