loca planetarum novorum in media longitudinis distantia a Iove existentis1 occidentali. Animo concipe stellam D, omnium aliarum stellarum E, F, G tardissimam. E vero velociorem D, F velociorem E, et denique G omnium aliarum velocissime circa Iovis corpus circumrotari, ut Galilaeo placet pag. 28, linea 20. Dico stellas D, E, F, G, non posse spectari in punctis H prope apogaeum vel perigaeum circellorum planetarum, quae notantur linea a centro mundi vel oculi, ducta per centrum corporis Iovis, dividente dictos circellos in duas diametros aequales, et per puncta sectionum circulorum et lineae dictae, M perigaea stellarum et L apogaea denotantia, nisi prius coniunctionem Iovis in suprema circuli abside vel infima assecutae fuerint, et distantias interpositas, notatas peripheria circuli deferentis corpus Iovis BG, BF, BE, BD, motu suorum circellorum emensae fuerint; uti nec similiter ex punctis H, superioribus in inferioribus et e contra, conspici possunt, nisi prius longitudines medias superaverint: quam motus regulam non observare has stellas ex observationibus 2, 3, 4 et 17, 18, 19 et superius adductis patet, quibus comprobatum est, status apparitionesque congruentes non retinere. Similiter ex hoc diagrammate videre licet, quibus in locis velociores, quibus tardiores, existere debeant: velociores, cum maiorem distantiae a Iove arcum, tardiores cum minorem, conficiunt; quod in his stellis minime evenit, ut ex supra allatis observationibus comprobatum est. Similiter, quibus in locis maiores vel minores conspici debeant: maiores cum maxime a Iove distant ad
- ↑ Corresse in margine existentiam.