Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/218


astronomica, optica, physica 217

eorum chorago et ductore dignitates et domicilia recipere. Non valet, inquam; quia, si retinerent dignitates, retinerent et naturam, cum, ut supra dictum est, dignitates in unoquoque signo planetis consignatae sint ob signorum proprietates cum iis congruentes: at natura stellarum habetur ex colore et lumine; quod ex fixis patet, inter quas et hosce tuos planetas nulla diversa ratio est, qua cogamur naturam aliunde venari quam ex iis mediis, quibus potissimum, ut certissimis, antiquiores et recentiores omnes astronomi utuntur, videlicet colore (ut vulgo appellatur) et lumine. Verbigratia, Ioviae stellae (ut doctissimi et eminentissimi Kepleri verbis utar) splendidae et rubedine nonnulla perfusae videntur, qualis est Iovis color et lumen: at isti planetae, nec colorem, nec lumen Iovis, referunt. In testimonium accio tuos spectatores, qui alium colorem et lumen a love distinctum habere hos imaginarios planetas, omnes uno ore fassi sunt: ego enim huius rei testis, cum mea causa agatur, existere nec volo, nec rationi consonum duco. Si colore et lumine et natura et effectu distingui necesse est, cum natura stellarum et virtus per colorem et lumen habeatur et ab astronomis consideretur, sic domicilia et dignitates easdem cum Iove his planetis adesse posse, quis inferet? Amplius recens astronomorum schola, et Terram motu praeditam et immobilem asserens, omnes planetas circa Solem circumduci statuit, exclusis illa aequantium, deferentium, epyciclorumque inani congerie et taediosa farragine; tamen haec non tollit veterem domiciliorum rationem, et distributas unicuique planetarum ab antiquis signorum dignitates. Sed forsan convenientiores tibi videbuntur Venus et Mercurius, qui (ut tui errones, vere erronei) a Solis confinio paululum discedunt: prior enim per sextantem ab eo non elongatur, posterior per unciam fere non divagatur§ 1; attamen unusquisque eorum habet propria domicilia, exaltationes et trigonocratiam, quae omnia tot tantisque observationibus rata et confirmata sunt, et usu et experientia vera reperta, ut de hac re nullus scrupulus in praesens relictus sit. Quis pari ratione hos fictitios planetas, easdem cum Iove dignitates sortiri, concludet? Integra ergo et illaesa ut ratio maneat, necesse est. Alia nobis adstat ratio, quae planetarum numerum et quantitatem veterem 30 confirmat. Stellae omnes fixae, quae oculis mortalium obviam fiunt, nullos alios colores referunt, quam illos qui septem planetis attribuuntur, unde eorum naturam et significationem in effectibus producendis induunt; quod cuique inspicienti sat clarum existere arbitror. Ad maiorem huius argumenti vim, unusquisque qui planetarum colores ignorat, hanc astronomorum doctrinam accipiat. Primae classis viri Saturno, infausto et tardissimo sideri, infortunac maiori, stadium suum triginta annorum fere spatio conficienti, colorem attribuunt plumbeum; quapropter

  1. obscurum1

  1. La postilla è riferita alle linee 21-24.