Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
astronomica, optica, physica | 225 |
ceditur, tanto distinctius vel confusius imagines rei obiectae apparent: sic in tali perspicillo, quo magis vel minus ad tubi punctum, elongando vel minuendo tubum, acceditur, in quo rerum visibilium oppositarum imagines perfectae cernuntur, eo distinctius vel confusius eaedem spectantur. Unde inferre non dubito, quod hine causa oriatur, quare, si stellas fixas vel alios planetas inspicimus, tales apparentias circa reliquos, uti circa Iovem, non conspiciamus; posito hoc vero quod asseclae volunt, hoc perspicillum circa alias stellas non causare eundem effectum: unde illationem, quam ex tali phaenomeno concludere nituntur, irritam et vanam extare patet.
Quarta et ultima fautorum ratio superest, explosa superiori illa strenua et invictissima ratione, talis. Omnis nostra scientia a sensu, secundum omnium philosophorum dogma; nihil enim est in intellectu, quin prius fuerit in sensu: unde si hos planetas spectamus, eos, quia in caelo realiter existunt, videmus; etenim perspicillum res, quae realiter non existunt, nobis non exhibet, uti experientia docet. Hinc, etsi minutissima longeque dissita et invisibilia nobis ostendit, ea, quia vere in rerum natura existunt et reipsa et facto ponuntur, demonstrat; sed propter humani intuitus imbecillitatem et anguli visorii exiguitatem ea conspicere non possumus: unde concludunt, si planetae realiter et de facto in caelo non consisterent circa Iovis corpus, quod eos non visibiles hoc perspicillum redderet: unde ex necessitate consistere concludunt, quia illos perspicillum demonstrat.
Huic rationi et obiectioni sic satisfacio: primo, superius allatum philosophorum axioma in caelestibus minime locum habere, demonstro; nam quidquid est in caelo, non sensus beneficio, sed ipsa rationis potentia, cognoscimus, et ratiocinationis intervenientis beneficio haurimus: quod his exemplis confirmatur. Quis doctiorum ignorat, stellas omnes in octavo existentes caelo Terrae magnitudinem ipsamque Lunae superare, et tamen, si sensui et ipsi simplici visioni acquiescere velit, et Terram et Lunam omnibus in caelo stellis maiores crederet? Quis stellas fixas altiores et eminentiori in loco positas Saturno Ioveque et omnibus denique planetis iudicaret, sensus solius habita experientia? Quis Solem et Lunam et caetera sidera solo intuitu mobilia assereret? Quis corpora caelestia sphaericae figurae praedita statueret? Ex similibus elicitur, scientiam caelestium corporum non haberi posse ex solo sensu, sed ipsa rationis potentia intervenientisque ratiocinationis beneficio. Etsi hoc modo optime axiomati satisfactum sit, addam tamen, ne axioma philosophicum omnino negare velle videar, omnem nostram scientiam a sensu oriri, quotiescumque res per causas cognoscimus certas et evidentes, quae aliter se habere non possunt1. At visus est causa erronea et fallax, qui res, quas videt, aliter se habere non posse comprehendit, etsi decipiatur, ut Rogerius Bacchon in sua prop. cap. De
- ↑ Le linee 22-37 furono seguate in margine.