Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/244


astronomica, optica, physica 243

praeter unam, omnes reiicit, in qua omnes concordant, quae medii densitas ponitur. Ubicumque enim fuerit aër hebetior, semper ibi stellarum imagines crassiores videbuntur: at in horizonte maior est aëris densitas, quia visus noster per maiorem et densiorem partem aëris fertur, quam in medio caeli, ibique exhalationes terrestres maiores et spissiores existunt. Secunda est, quia in horizonte sensibilis est diversitas refractionis in diametris ab ipso caeli medio, vel Zenith capitis nostri. Tertia vere est optica, ut doctissimi Kepleri verbis utar, quod plus a nobis distare videntur stellae in ipso horizonte, quam in medio caeli, propter terrae vastam superficiem visui obiectam; et quae remotiora sunt, et sub aequali angulo videntur, maiora videntur. Has autem tres praecipuas causas agnosces ex Alhazeno propositionibus 51, 52, 53, 54, 55, lib. 1, ex Vitellone, prop. 13 lib. 4 et prop. 51, 53, 54 lib. 10 et Keplero pag. 132, 133, 134 suorum Opticorum.

Sed ad alteram rationem, quae huius apparentiae causa etiam existere potest, magisque optica, transeo: quos1 has imagines Iovis contemplamur diversas, non unico intuitu, sed oculi quadam circumgyratione; unde, pro dispositione varia situs, videmus harum stellarum modo unam, modo duas, modo tres, modo quatuor. Quod probatur: nullum visibile simul totum cernitur per theor. primum Opt. Eucl.; unde ut unaquaeque res distincte videatur, illa vel eius figura radiis visualibus formam coni vel pyramidis constituentibus, cuius basis in re visa, cuspis vero in oculi existat per hypoth. 2 Opt. Eucl., Vitel., 18 prop. lib. 3, Alhaz., prop. 19 lib. primi. Quapropter etsi hac figura potest includi maius interstitium eo, in quo res existit, res quae in hoc spatio continentur, donec radii visuales ad eas perveniant, formam coni vel pyramidis imitantes, videri non poterunt, per 3. hypoth. Eucl. Opt.: sed ista visionis variatio tam parvo temporis momento perficitur, ut nosmetipsi quomodo id fiat non sentiamus: virtus enim visiva praesto est iis locis, tamque citam obedientiam in instrumentis reperit, ut, prius quam imperaverit, opus exequutum sit; Porta, prop. prima lib. 6. Hinc visionem fieri in instanti non immerito ipse auctor existimat, et ex eo quod lux incorporea existit, quod alii parvo temporis momento, eo quod non detur instans, in Naturalibus ex Arist., sed hoc tempus lateat sensum; Porta, prop. 4 lib. 4, De refractione. Unde cum accidit variatio oculorum in superficie concava huiusmodi speculi, alio in loco quam in priori variato et situ et forma eandem imaginem videt, quatenus magis ad concentricam horum speculorum accedit vel recedit oculos, nam illa contorsione oculorum variatur in superficie punctus fractionis.

His rationibus dilucide obiectionis causam explicatam confidens, ad secundam fautorum rationem enucleandam et aperiendam progredior. Huius phaenomeni ratio talis existit, quod ex constitutione et appositione oculi ad vitrum promanat: quotiescumque enim in quarta extra concentricam, a dextris vel sinistris, oculum

  1. Corresse quod.