Tractatus de elementis/Prima pars

Prima pars

../ ../Secunda disputatio IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Tractatus de elementis Secunda disputatio
[p. 126 modifica]

PRIMA PARS.

De quidditate et substantia elementorum.


Cuiusque rei substantia commode per suas causas explicatur, praecipue vero per intrinsecas, idest materiam et formam: idcirco eas in praesenti declarabimus. Ante omnia vero praemittenda est definitio elementi. Quare sit

Prima quaestio.

De definitionibus elementi.


Nota, primo, res naturales posse dupliciter definiri: primo, metaphysice, per genus et differentiam; 2o, physice1, per suas causas: tunc enim aliquid physice1 cognoscimus, cum eius causas scimus, p.o Phys. t. p.o et 8o Met. ult.o. 3o, possunt definiri vel secundum se, vel respective. Totidem igitur modis definiri potest elementum. Primo enim modo sic definitur: Elementum est corpus corruptibile, simplex. Dicitur corruptibile, ad distinctionem2 caelorum; dicitur simplex, ad differentiam mixtorum. Secundo modo sic describitur: Est corpus compositum ex materia prima et forma simplici, productum a Deo ad perfectionem universi. Tertio tandem modo varie definitur ab authoribus. Prima est Aristotelis, 5o Met. t. 4: Est id ex quo aliquid componitur, primo, inexistenti, indivisibili specie in aliam speciem. Secunda definitio est eiusdem, 7o Met. ult.o: Elementum est in quod existens dividitur ut materia. Tertia est 3o Met. 10, ex Empedocle: Elementa sunt ex quibus inexistentibus entia fiunt. Quarta est 3o Caeli 31: Elementum est illud corporum in quod alia corpora dividuntur, quod inest potentia aut actu3. Quinta est Galeni, p.o De elementis cap. p.o et 8 De placitis cap. 2o: Est minima eius rei particula, cuius est elementum. Cum quo fere convenit illa Gregorii Nysseni4, lib. 3o cap. 2o: Est minima quaedam pars concretionis corporum. Sexta definitio est Avicennae, in 6o suae Met. cap. 4o: Est id ex quo et alio a se componitur res, et est in ea per essentiam, et non dividitur per formam. Et in p.a p.i doct.a 2a in principio, ait elementa esse corpora, vel partes primas corporis, quae in corpora diversarum formarum [p. 127 modifica]minime dividi possunt, ex quorum commixtione species diversorum animatorum fiunt. Septima est Stoicorum, ex Laërtio: Elementum est ex quo primum prodeunt quae fiunt, et in quod extremum solvuntur.

Nota, 2o, ex dictis definitionibus communiorem esse primam5; quam nos cum omnibus explicabimus. Prima particula est «ex»; quae, licet saepe significet habitudinem causae efficientis vel termini a quo, hic tamen significat habitudinem causae materialis. Elementa enim sunt materia mixtorum; quam ob causam hic definiuntur in ordine ad compositionem: certum est autem causam efficientem, vel terminum a quo, non venire in compositionem. Secunda est «quo»; idest corpore, ut ipsemet exponit 3o Caeli 31. In elementi definitione autem idem debet esse sensus, qui in aliis definitionibus; et sic excluditur ex hac definitione materia et forma, quae non sunt corpora. Tertia est «componitur». Duplex potest esse compositio: vel substantialis, quo modo elementa componunt universum; vel, 2o, per alterationem et mutuam actionem et mixtionem. Hic intelligitur secundo modo tantum, quia definitur elementum in ordine ad mixtionem: et per hanc particulam excluditur materia alterationis, quae non componit sed transmutatur; excluditur etiam materia prima et forma, quae non miscentur vel alterantur, sed uniuntur. Quarta particula est illa «primo»: ad distinctionem6 eorum quae componunt quidem, sed ipsa ex aliis componuntur; quales sunt partes similares et dissimilares. Dices: elementa non sunt primo componentia, quia ipsa prius componuntur7 ex materia et forma. Respondeo, non esse quidem primo componentia simpliciter, sed sunt prima in genere corporis, cum ex aliis corporibus ipsa non componantur: definitio autem, ut dixi, intelligitur de compositione corporum. Quinta particula «inexistente»: quia et corpora debent aliquo modo inexistere in mixto, vel actu vel potentia, ut ipse Aristoteles exponit 3o Caeli 31. Utro vero horum modorum intelligatur, exponemus in materia de mixtione. Sexta particula est «indivisibili specie in aliam speciem»: idest, quod non resolvitur amplius in alias quasdam naturas specificas et existentes, ut contingit in partibus similaribus; licet resolvatur in materiam et formam, quae non sunt species, sed partes speciei. Et per hanc particulam, quicquid alii dixerint, excluditur etiam materia et forma: quia significatur, elementum debere esse aliquid unum specie, cuiusmodi [p. 128 modifica]non est materia et forma. Si quis autem vellet, hanc definitionem in aliquam clariorem formam definire, sic dicet: elementum est corpus primum, ex quo caetera componuntur.




Quaestio secunda.

De causa materiali efficiente et finali elementorum.

Nota, primo, causam efficientem primae originis elementorum, secundum veritatem, esse Deum, qui omnia, ex nihilo8 creavit. De Aristotele vero, dubium est quid senserit: sed haec quaestio alibi explicatur. De causa vero efficiente particulari, prout, secundum partes, sunt generabilia et corruptibilia, dubium unicum est: utrum debeat semper esse causa univoca, idest utrum ignis semper debeat fieri ab igne, aqua ab aqua, etc.; an vero sufficiat causa aequivoca9, verbigratia ut producatur ignis per attritionem10 vel alio modo. Aliqui enim recentiores volunt solum produci a causa univoca; quia, si ab aequivoca9, non esset eiusdem speciei: quod collegerunt ex Aristotele, p.o De generatione animalium cap. ult.o, dicente, animalia, si producerentur a causa aequivoca9, non fore eiusdem speciei. Addunt etiam, quando ignis per lumen vel alio modo11 producitur, motum et lumen solum disponere materiam; deinde ignem circumstantem12 in ambiente vel in propinquo mixto producere formam ignis. Sed, his non obstantibus, dicendum est, elementa posse etiam generari a causa aequivoca9; tum quia motus aptus est ignire, 2o Caeli 42 et p.o Meteororum, tum quia ex reflectione radiorum producitur ignis. Nec valet dici, produci ab aëre; quia aër non habet formam ignis: nec etiam a mixto; quia, vel in eo non est actu forma ignis, vel, si sit aliquo modo in actu refracto, tamen non apta producere formam intensiorem, cum nihil agat supra suas vires; tum quia illa propositio «simile producitur a simili» non est universaliter vera, nec etiam in plantis et in animalibus; unde Aristoteles, 2o De anima t. 24, dicit, proprium esse viventis perfecti producere sibi simile. Hoc etiam patet in plantis [p. 129 modifica]et animalibus imperfectis; quae fiunt ex putri materia. Ad Aristotelem autem consequentia illa valet solummodo de animalibus perfectis.

Nota, 2o, finem intrinsecum elementorum esse propriam cuiusque operationem; extrinsecum vero esse tum compositionem universi, tum generationem mixtorum.

Nota, 3o, circa materiam, Empedoclem dixisse, elementa non habere materiam communem; alios vero sensisse, unum elementum esse materiam alterius; alios vero, materiam eorum esse unum corpus actu existens, ab illis distinctum13. Democritus volebat atomos: Plato videbatur dicere elementa constare ex superficiebus, quem explicat Galenus 8 De placitis cap. 3o, et Nyssenus14 lib. 3o cap. 3o; eum vero impugnat Aristoteles, 3o Caeli et p.o De generatione. Sed dicendum est, materiam communem omnium elementorum esse materiam primam, affectam primis qualitatibus. Et quidem, quod habeant materiam communem, patet: quia omnia in se invicem agunt et patiuntur, et mutuo transmutantur; at quae sunt huiusmodi, necessario habent materiam communem, p.o De generatione 53 et 54: ita probat Aristoteles, 4o Caeli 37 et 2o De generatione 37 et 46. Quod vero haec sit materia prima, patet: quia elementa sunt prima et simplicia corpora; ergo non ex aliis corporibus componuntur. Quod vero non sit nuda, suppono probatum in p.o De generatione.


Quaestio tertia.
Quae sint formae elementorum.

Suppono alibi demonstratum, contra antiquos, elementa habere formas15 substantiales, et non sola accidentia. Solum est quaestio, quae sint istae formae.

Prima opinio Flamini Nobilii, p.o De generatione dub.e 11 in cap. 3, dicentis, formas elementorum esse quid conflatum ex primis qualitatibus et aliqua forma substantiali. Sed hoc est inintelligibile; nec is videtur satis intelligere naturam formae substantialis.

Secunda sententia est Achillini, in 7o De elementis dub.e 2a dicto 7o, qui trahit in suam sententiam Averroem, et videtur esse Alexandri [p. 130 modifica]in p.o suo De anima cap. p.o, 2o et 3o: qui dicunt, formas elementorum esse qualitates motivas, ut gravitatem et levitatem; et probant ex 3o Caeli ult.o, ubi dicit Aristoteles, has qualitates esse proprie16 differentias elementorum.

Tertia opinio videtur Alexandri, lib. De sensu et sensili cap. 4o, qui ponit primas qualitates: ubi, solvens obiectionem, quomodo verum sit substantiae nihil esse contrarium, respondet17, toti substantiae nihil esse contrarium; at, ratione formae, potest esse quid contrarium. Idem habet p.o Meteororum 2o, et p.o De anima cap. 2o, et p.o Naturalium quaestionum cap. 6o, et 2o cap. 4o. Eandem sententiam etiam illi tribuit Averroes 5o Phys. 10, et 8 Met. 5, et Themistius 5o Phys. t. 9. Imo haec sententia videtur esse communis omnium Graecorum: ita Porphyrius18 in fine Praedicamentalis substantiae; Dexippus tract. 2o Praedicamentorum cap. 5o; idem et Simplicius in Praedicamento substantiae com. 11, et 5o Phys. com. 11; eodem modo Ammonius in Praedicamentis; Philoponus 2o De generatione com. 40, et 2o De generatione a com. 4. Eandem sententiam tuetur Conciliator, differentia 13, et ait fuisse opinionem Nicolai peripatetici. Demum omnes medici, ut Hippocrates lib. De natura humana, Galenus, per has qualitates distingunt19 elementa. Probatur, primo, authoritate Aristotelis 2o De generatione 6, ubi dicit, elementa ex contrarietatibus generari; et t. 7 dicit, qualitates esse prima elementa; et 16 dicit, esse elementa elementorum; et 24 dicit, esse differentias elementorum. Probatur, 2o: unumquodque per id constituitur, per quod producit sibi simile: sed elementum producit sibi simile per qualitates; ex Aristotele lib. De sensu et sensili cap. 4, ubi dicit, ignis non agit ut ignis sed ut calidus: ergo [etc.]. Probatur, 3o: si qualitates non sunt formae elementorum, ergo sunt posteriores formae: sed hoc esse non potest, quia, cum prius conservetur sine posteriori, debebit forma conservari sine qualitate; sed hoc est contra experientiam: ergo [etc.].

Quarta opinio est dicentium, formas elementorum esse formas substantiales......§ 1 qualitates nobis occultas. Est D. Thomae, Alberti et Latinorum, 2o De generatione 16, et 3o Met. 27; item [p. 131 modifica]Conciliatoris......§ 2 differentiae 13, Aegidii p.° De generatione quaestione 19, Ianduni De sensu q.e 25 et 5° Phy. q. 4, Zimarae in Tabula, Contareni p.° et 7° De elementis.

Dico, primo: qualitates propriae alterativae non sunt formae elementorum. Probatur, primo, authoritate20 Aristotelis: quod uni est accidens, non potest alteri esse substantia, p.° Phys. 27 et 30; sed hae qualitates sunt accidentia mixtorum et animalium, secundum omnes: ergo [etc.]. Et praeterea: 3° Met. 17 expresse docet, qualitates non esse formas elementorum, sed esse accidentia; et 2° De generatione 54 probat, qualitates esse instrumenta elementorum, et praeter has dari formas substantiales quibus constituantur; et in Praedicamentis, cap. De substantia, vult substantiae nihil esse contrarium§ 3

· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

Neque vero omnes illi Graeci citati sunt in illa sententia. Nam apertissime Dexippus, tract. 2° in Praedicamenta cap. 25, 30, 32, ait caliditatem etc. esse qualitates accidentales, diversas a formis substantialibus, quae nec habent contrarium nec magis et minus, sed tantum prout subiiciuntur illis qualitatibus; et idem docet Ammonius, et Simplicius in explicatione21 illius particulae21 «substantiae nihil est contrarium»: lege Simplicium22 in suo commentario Physicae23. Porphyrius ait, frigiditatem non esse substantiam aquae: Philoponus etiam, 2° De generatione, distinguit calidum ab igne; et dicit, elementa non esse contraria secundum se, sed secundum quae formantur, idest secundum qualitates.

Dico, 2°: qualitates motivae24 non sunt formae elementorum; tum ob dicta in praecedenti conclusione; tum quia sunt posteriores qualitatibus alterativis; tum quia Aristoteles, 7 Phys. 11, 5° Met. 19, 2° De partibus p.°, et alibi, aperte docet, gravitatem etc. esse qualitates. Respondet Achillinus, gravitatem et [p. 132 modifica]levitationis, et sic dicuntur qualitates. Sed contra: gravitatio et levitatio sunt in praedicato actionis et passionis; ergo non sunt qualitates. Adde, quod in Sanctissimo Sacramento est gravitas et levitas; et tamen ibi nulla est substantia. Respondet, Deum facere ibi gravitatem et levitationem, loco gravitatis et levitatis quae non adsunt. Contra: non sunt multiplicanda nova miracula sine necessitate. Ad locum Aristotelis respondeo, Aristotelem dicere gravitatem et levitatem esse propriissime differentias, quia ponuntur loco differentiarum ultimarum substantialium, nobis ignotarum. Obiicies: gravitas et levitas sunt principium motus et quietis; ergo sunt natura; ergo formae. Respondeo, gravitatem et levitatem esse tantum principia instrumentaria motus; principia autem.....§ 4

Dico, 3o: quodlibet elementum, praeter qualitates alteratives et motivas, habet propriam formam substantialem, distinctam ab aliis. Patet ex distinctis25 operationibus et proprietatibus, quae non proficiscuntur nisi a diversis formis. Demum, probatur omnibus rationibus quibus in p.o Physicorum probatur dari forma substantialis.

Ad primum respondeo, Aristotelem, in illis locis, vel loqui respectu nostri, quibus sunt ignotae formae et ultimae differentiae elementorum, qualitates vero sunt notissimae; vel, 2o, per qualitates intelligere principia ex quibus fluunt. Ad secundum respondeo, elementa principaliter agere per proprias formas; instrumentaliter vero, per suas qualitates. Ille vero locus Aristotelis potius favet nobis: nam, si calor esset forma, ut ipsi volunt, iam ignis ageret ut ignis, non ut calidus; quia ageret per propriam formam ignis. Intelligit26 igitur Aristoteles: ignis non agit in quantum ignis, idest non immediate per suam formam; sed in quantum calidus, ut instrumentaliter. Ad tertium respondeo, non quodlibet prius posse conservari sine posteriori, sed id quod est simpliciter prius: formae autem elementorum non sunt simpliciter priores qualitatum, sed solum in genere causae efficientis, quia nimirum illas efficiunt; in genere autem causae27 materialis, sunt priores qualitates, quia sunt dispositio necessaria ad formam: ideo non potest esse forma sine qualitatibus. [p. 133 modifica]


Quaestio quarta.

An formae elementorum intendantur et remittantur.


Suppono, ex tract. De alterazione in materia, De intensione et remissione formarum, quid sit aliquam formam intendi et remitti. Suppono, praeterea, nos loqui tantum in praesentia28 de formis elementorum: de quibus quaeritur, an, quemadmodum intenduntur et remittuntur qualitates illorum, ita etiam intendantur formae.

Prima opinio est Averrois 3o Caeli com. 67, Niphi et Pauli Veneti in fine p.i De generatione, Zimarae propositione 20, Taiapetrae lib.o 2o trac. 4o, Ianduni 8 Met. q. 5a, Achillini29 lib. 2o De elementis art. 3o, Contareni lib. 3o, Alexandri 8o Met. t. 10; qui omnes dicunt, formas substantiales elementorum intendi et remitti: quibus addi potest Scotus 8 Met. q. 3a, quem sequitur Antonius Andreas 11 Met. q. p.a, Pavesius in lib. De accretione, Ioannes Canonicus 5 Phys. q. p.a; qui idem affirmant de quacunque forma substantiali quae educatur de potentia materiae, ut excludatur anima rationalis. In modo vero quo formae intendantur et remittantur, non conveniunt. Contarenus enim dicit, formas elementorum non introduci30 successive ad intensionem qualitatis, sed fieri alterationem qualitatum usque ad certum gradum, ad quem sequitur forma mixti et sub quo formae elementorum non possunt esse integrae; et, adveniente forma mixti, tum primum formae elementorum incipiunt refrangi. Secundus modus est Achillini: qui videtur dicere, formam elementorum secundum aliquam partem minimam introduci in instanti, facta prius debita dispositione; postea vero, intendi et remitti successive. Alii vero, 3o, communiter dicunt, formas elementorum intendi et remitti successive, ad intensionem et remissionem qualitatum.

Secunda sententia est aliorum, negantium intendi et remitti formas. Est Avicennae in p.o Sufficientiae cap. 10 et 11, et in p.a p.i doctr. 3a cap. p.o; quem impugnat Averroes. Item est opinio D. Thomae in opusculo De mixtione, et in 2o dist.31 15, et in p.a q. 76 art. 4, et ibidem Caietani; Capreoli 2o dist. 15 q. p.a conclusione 2a, et in solutionibus argumentorum contra illam; Soncinatis 8 Met. q. 25 et 26, [p. 134 modifica]et 10 Met. q. 27, et alibi; Gregorii in 2o dist. 15 q. p.a; Occam quodlib. 3o q. 4; Marsilii p.o De generatione q. 22; Themistii 2o De anima t. 4; Philoponi 2o De generatione com. 33: qui tamen solum docent, formas elementorum non remanere actu in mixto: sed ex hoc sequitur illud. Praeterea idem defendit Durandus in p.o dist. 17 q. 6, Henricus quod. 3 q. 5, Nobilius q. 3a in cap. 3, Buccaferrus in t. 18, plusquam commentatorum in p.o Microtecni com. 15, Herveus32 tract. De unitate formarum, Aegidius p.o De generatione q. 18 Albertus p.o Tecni cap. 25, et Iavelli 8 Met. q. 5. Probatur haec secunda sententia vera his argumentis. Primo, ex Aristotele in cap. De substantia: substantia non suscipit magis et minus; ergo [etc.]. Neque id intelligendum est, ut vult Scotus, de substantia secundum quidditatem, idest genus et differentiam. Etenim, hoc modo, nec qualitates suscipiunt magis et minus; et tamen eas Aristoteles in Praedicamentis vult suscipere magis et minus: ergo [etc.]. Neque id intelligendum est de aliis formis a formis elementorum; quia, inquit Averroes, sunt substantiae mediae, unde non est mirum si suscipiant magis et minus. Sed contra: hoc gratis dicitur, cum Aristoteles universaliter loquatur; et, 3o Caeli t. p.o et alibi, inter praecipuas substantias numerat elementa. Confirmatur: quia sequeretur33 suscipere magis et minus; et sic diceretur unus ignis esse magis quam alius. Probatur sequela: nam magis et minus dicitur de compositis, quae plus vel minus formae obtinent: at compositum ignis est ignis: ergo, si unus ignis plus habet formae quam alius, esset magis ignis quam alius. Confirmatur, 2o: quia, cum quidditas rei per formam constituatur, non potest forma suscipere magis et minus34, quin etiam quidditas suscipiat magis et minus; contra Aristotelem, 8 Met. t. 10, dicentem, quidditatem esse sicut numerum: imo hoc ne qualitatis quidem quidditati conceditur. Confirmatur, 3o: nam illud fundamentum Averrois, formas elementorum esse medias inter substantiam et accidens, neque est verum et non est ad rem. Nam, si sit sensus, eas non habere veram rationem substantiae, sed esse quid medium inter substantiam et accidens, est falsus: nam inter substantiam et accidens non potest mediare ens reale, cum subsistere et inhaerere35 contradictorie dividant ens. Si vero sensus sit, formas elementorum esse ignobiliores aliis36 substantiis, est quidem verus sed non ad rem: tum quia, propterea, non [p. 135 modifica]perdunt rationem et conditiones substantiae; unde nec poterunt participare conditiones accidentium. Confirmatur: quia sic sequeretur, formas mixtorum, quia sunt imperfectiores formis viventium, suscipere magis et minus. 2o: sequeretur37 dari motum continuum ad substantiam, contra Aristotelem. 3o: si formae38 elementorum intendantur in mixto, intenderentur etiam extra mixtum; sed hoc est absurdum; ergo [etc.]. Probatur maior: quia, quando ignis agit in aquam, est eadem ratio ut intendatur forma aquae, quae est quando agit in mixtum; in qua actione idcirco remittitur forma aquae, quia est contraria formae ignis: ergo idem erit extra mixtum, cum sit eadem ratio utrobique. Probatur minor: tum quia id nullus admittit: tum quia in aqua fervente esset valde remissa forma aquae, et intensissima forma aëris, cum ibi sint omnes dispositiones aëris; et tamen hoc est falsum, quia aqua se reducit ad suum primum statum: tum quia sequeretur, illam aquam ferventem esse perfectum mixtum, cum habeat omnes quatuor qualitates. Cum enim ignis agat per siccitatem, etiam introducet aliquid39 siccitatis: qua, secundum eos qui dicunt ad quamcunque partem qualitatis sequi aliquid formae, sequitur ibi omnes quatuor esse qualitates, et ideo esse vere mixtum. 4o: sequeretur, elementum non posse se reducere ad pristinum statum: tum quia forma remissa non potest se ipsam producere vel intendere; quia nihil intendit se ipsum, nihil etiam agit nisi prout est actu; tum quia neque potest producere suam qualitatem intensiorem; quia est remissa, unde non sequitur nisi qualitas remissa.

Obiciunt illi, primo: Aristoteles in 6 Phys. ait: Omne quod mutatur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem; ergo, si elementa mutatur, partim erunt in termino a quo, et partim in termino ad quem; ergo successive generantur et corrumpuntur. 2o: primae qualitates sunt propriae passiones elementorum; ergo, variata propria passione, variabitur forma. 3o: perfectior operatio indicat perfectiorem formam; ergo, cum ex maiori calore sequatur maior operatio, signum erit ibi esse maiorem formam. 4o: quando aqua generatur ex igne, oportet formam ignis corrumpi antequam corrumpatur tota latitudo caloris. Aut, ergo, primo, est dare maximam caliditatem sub qua forma ignis esse potest, et sub maiori non potest: et hoc est absurdum, quia, quanto calor est intensior, eo est [p. 136 modifica]convenientior formae. Aut, 2°, est dare maximam caliditatem sub qua esse non potest, et sub quacunque maiore potest: et tunc quaero de illa maxima caliditate sub qua non potest esse, an sit infra medium latitudinis caloris, verbigratia ut tertia; vel ipsum medium, ut quatuor; vel ultra medium, ut quinque. Non primum et secundum: quia, si forma ignis perfecta secundum substantiam posset manere quousque totum medium vel fere medium sui caloris esset corruptum, posset ignis esse frigidus et non levis; quod videtur absurdum. Non tertium: si enim forma ignis non potest stare sub illo gradu qui est paulo ultra medium, stabit igitur forma aquae; et, consequenter, educetur forma aquae ex materia stante sub maiori latitudine caloris quam frigoris; quia gradus40 frigoris non possunt esse nisi tres. Aut, 3°, est dare minimam caliditatem sub qua forma ignis esse potest, et sub minori non potest: et hoc non; quia tum daretur ultimum instans ignis, contra Aristotelem 6 Phys. Si enim remittatur continue calor, devenietur ad instans in quo ille minimus calor; et sic erit verum dicere, Nunc est forma ignis, et immediate post non erit. Aut demum, 4°, est dare minimum calorem sub quo non potest stare forma ignis, et sub minori potest: et hoc non; quia esset41 absurdum: ergo [etc.]. Cum igitur non possit assignari terminus in quo desinat forma integra et perfecta, dicendum est, eam corrumpi successive ad successionem caloris.§ 5
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

Tertia ratio est in 2o De generatione t. 49. In mixto est terra, ut patet experientia, ob gravitatem; et debet esse, quia dat consistentiam; debet esse aqua, quia haec dat continuitatem et incrassat: at his duobus debent esse contraria duo alia elementa quae illa refrangant: ergo [etc.]. Dices: sufficit dare qui refrangat alia duo elementa: nam ratione humiditatis refrangit siccitatem terrae; ratione caloris, frigiditatem aquae. Contra: in primis, calor aquae, ut patet experientia, est minime activus; ergo non potest refrangere frigus duorum, idest aquae et terrae, praecipue42 cum horum plus sit in mixto quam aëris. [p. 137 modifica]Praeterea, videmus experientia, aërem cito frigefieri a terra et aqua, si absit sol; ergo non potest illa refrangere. Tum, quia patet experientia non fieri mixta nisi sit multum exhalationis43 siccae; ita enim fiunt metalla, etc.: ergo, praeter aërum, debet esse ignis. Neque dicas, sufficere calorem solis: quia is interdum recedit; quare mixtum debet habere aliquem calorem naturalem. Quarta ratio est quaedam congruentia quam facit Aristoteles p.o Meteororum: ex eo quod sensu percipiamus aquam et terram, colligit ponenda esse alia duo ad replendum locum. Danda44 est alia congruentia: ut quod sint quatuor humores in animali, item in eodem ossa referunt terram; succus carnium et partium humidarum, aquam; sanguis, aërem; spiritus vitales, ignem. Demum: quia in resolutione mixiti separantur quaedam quatuor elementis proportionalia. Difficultates quae desumuntur ex igne45, solventur cum agam de elementis in particulari. Sed obiicies, primo: cur non etiam reperiuntur aliqua elementa quae habeant has qualitates remissas? et sic, quemadmodum sunt ea quae habent quatuor qualitates intensas, erunt alia quae habebunt remissas. Respondeo, primo, non debere determinari haec elementa per hoc, quod habent has qualitates intensas vel remissas; sed per hoc, quod simpliciter habeant: et ideo est quaedam latitudo earum, intra quam possunt elementa conservari. Binae tamen sunt singulis propriae46, ut dixi. Deinde: etiam si unumquodque determinaretur his qualitatibus, in summo tamen non possent esse distincta ab his quae determinarentur iisdem remissis: sic enim possent fieri infinita elementa. Item: quia, cum qualitates remissae et intensae sint eiusdem naturae47, etiam ipsa elementa erunt eiusdem speciei. Denique: cum remissio earum qualitatum naturaliter fiat per admixtionem contrarii, sequeretur elementa sibi vendicare contraria. Secunda obiectio: sicut unumquodque elementum vendicat sibi unam qualitatem intensam, aliam remissam; ut ignis, calorem intensum, siccitatem remissam48; quare non dabuntur alia quatuor, quorum unum, verbigratia, sibi vendicet siccitatem intensam et calorem remissum? Respondeo: etiam si huiusmodi corpora reperirentur, non tamen essent ab illis diversa49. Deinde: etiam si dicatur, ignem esse magis calidum quam siccum, non tamen necessarium est dicere, siccitatem esse remissam esse proprium ignis: vel quod sit magis [p. 138 modifica]propria ignis caliditas quam siccitas; vel quod magis appareat ratione operationis, vel alio modo, ut dicam; vel, si siccitas est remissa, est ex natura rei, quia caliditate quasi ebetatur siccitas.

Quaeritur, 2o, de magnitudine et figura elementorum. Aristoteles in 3o Caeli 47 et p.o Meteororum summa p.a cap.e 3o, quem secuti sunt doctores Parisienses, in magnitudine elementorum constituit proportionem decuplam: idest aqua sit decies maior quam terra; et sic de singulis. Verum, hoc, sive intelligatur de magnitudine molis extensiva, vel de magnitudine et portione materiae illorum, demonstrationibus mathematicis50 alibi ostendam id esse falsum. Quare Aristoteles vel est intelligendus, eam proportionem debere servari ex natura rei, cum ut physicus loquatur: videtur autem congruum ut elementa universum componentia habeant portiones materiae51 aequales; et, quia alterum ab altero in raritate superatur, excessus servare debeat aliquam proportionem, quae commode potest assignari decupla. Vel dicendum est, illum, cum antiquis quibus adhuc tota terra non erat cognita, errare potuisse circa figuram praecipue terrae ea quae pertinent ad mathematicos, probantes illam esse rotundam, uti52 explicabimus. De omnibus vero in universum probat Aristoteles, 3o Caeli 66 et 67, ea ex se nullam requiquere determinatam figuram: tum quia, cum elementa inserviant mixtioni, mixta vero requirant diversas figuras, ideo elementa debent posse suscipere omnes figuras: tum quia, si deberent habere diversas figuras, aliquae illarum essent rectae53; ergo, secundum illas, daretur vacuum; nam solus circulus implet totum locum. Adde, elementa esse corpora homogenea54 et divisibilia in partes per se existentes, in quarum qualibet salvetur natura elementi: ergo, secundum se, non requirunt certam figuram; extrinsece vero, praesertim elementa fluida, recipiunt, secundum se, totam55 figuram circularem ab ambiente; ut ignis, aër et, aliquo, aqua.

Quaeritur56, 3o, an elementa et ceterae res naturales habeant aliquos terminos magnitudinis et parvitatis. Licet agamus hic de elementis, tamen, ex horum occasione, id quod quaerimus de illis, explicabimus de caeteris rebus omnibus naturalibus, idest viventibus ex mixtis inanimatis. Quod autem quaerimus in communi, est: utrum quaelibet res naturalis habeat aliquem terminum quantitatis in magnitudine, ad quem cum pervenerit, si illum, facta aliqua additione quantitatis, [p. 139 modifica]excesserit, non possit57 amplius illa res, sub dicto termino aucto, esse aut conservari; et hic dicetur terminus magnitudinis illius: vel, e contra, utrum eadem res habeat aliquem terminum eiusdem quantitatis in parvitate, ita ut, si ab illo aliquid detrahatur, res non possit sub hoc minori termino conservari; et hic dicitur terminus parvitatis.

Nota, primo, explicationem horum quatuor terminorum: maximum quod sic, minimum quod sic, maximum quod non, et minimum quod non; quorum duo priores sunt affirmativi positivi et intrinseci, posteriores vero dicuntur negativi et extrinseci; item primus et quartus sunt termini magnitudinis, secundus et tertius parvitatis sunt termini. Maximum quod sic, est maxima quantitas quam res potest attingere vel sub qua potest esse, et sub maiore non potest; ita ut attingere quidem possit illum terminum, transire autem non possit. Minimum quod sic, est minima quantitas quam res potest attingere vel sub qua potest esse, et sub minore non potest. Maximum quod non, est illa quantitas quam, ob parvitatem, res non potest attingere vel sub qua non potest esse, et sub quacunque maiore potest, modo non transeat magnitudine58 maximum quod sic. Minimum quod non est illa quantitas quam res, ob magnitudinem, non potest attingere vel sub qua non potest esse, et sub quacunque minori potest, modo non excedat minimum quod sic. Quare de quacunque re duo possumus quaerere: primo, utrum habeat terminos istos maximum et minimum; 2o, posito quod habeat, utrum illi sint intrinseci vel extrinseci, vel, quod idem est, affirmativi59 an negativi. Utrumque autem terminum, idest intrinsecum et extrinsecum, respectu eiusdem, verbigratia in magnitudine, una et eadem res habere non potest. Cum enim hi termini sint indivisibiles, si convenirent uni rei, darentur duo indivisibilia immediata: quod implicat. Unde, si una res habet terminum intrinsecum magnitudinis, non potest habere eiusdem terminum extrinsecum, ob dictam rationem: sed forte non repugnat, habere terminum extrinsecum respectu parvitatis.

Nota, 2o: in variis rebus quaeri potest an detur maximum et minimum; ut in qualitate, quo ad intensionem et remissionem: idest, utrum detur maxima aliqua intensio, quam excedere qualitas non possit; vel, e contra, an detur minima, qua minor esse non potest. Idem proportionaliter potest quaeri in virtute agendi, in potentia vel [p. 140 modifica]impotentia, in pondere60, in perfectione, postremo in quantitate continua et permanente: nam de discreta certum est dari minimum terminum, idest unitatem; non autem maximum, quia numeri possunt in infinito multiplicari. De successiva etiam certum est non dari maximum; quia, cum eius essentia consistat in successione, potest semper crescere in infinitum: nec etiam minimum; quia de ratione successivi est ut, qualibet parte assignata, possit dari minor in infinitum. Quantitas item permanens potest tripliciter considerari. Primo: secundum se et mathematice61, idest secundum extensionem; et sic potest augeri et dividi in infinitum 3o Phys. 71. 2o: ut est in materia physica, abstrahendo a quacunque forma determinata; et sic, ex 3o Phys. 68, potest dividi in infinitum, non autem augeri. 3o: ut est in materia iam informata aliqua forma substantiali determinata: et de hoc tertio modo tantum est nostra quaestio62; idest an res naturales habeant certos terminos magnitudinis et parvitatis, ita ut, si aliquid addatur et detrahatur, praedictae res non possint amplius esse vel conservari.

Nota, 3o: ratio et differentia termini extrinseci et intrinseci in hoc consistit: ut intrinsecus sit ille quam res naturalis attingere potest, et ulterius non potest; ita ut talis terminus vere sit in illa et aliquid illius, licet indivisibile: extrinsecus vero est ille qui est extra rem et ad quem res pervenire non potest, et infra quem immediate pervenire potest; ut, verbigratia, in linea terminus eius est punctum, quod est extra lineam, cum nil sit linea, vel in linea, quod non sit divisibile. Punctum igitur est terminus extrinsecus lineae. At vero, si in eadem linea, quae sit, verbigratia, septem palmorum, quaeratur terminus intrinsecus, cum indivisibilem non possit habere, dabitur divisibilis: qui erit septimus palmus, ad quem vere et intrinsece pertingit linea, et est quid in linea existens. Dices: quare tantopere laborant philosophi, ut, posito quod res debeant habere aliquem terminum, quaerant utrum sit intrinsecus vel extrinsecus63? Respondeo: ob duo praecipue. Primum: ob desitionem vel inceptionem motus earum rerum. Ea enim quae habent terminos intrinsecos, incipiunt et desinunt per terminos positivos, idest per primum esse et per ultimum esse; ea vero quae extrinsecos, per ultimum non esse et per primum non esse. Cum igitur maxime spectet ad naturalem scire quomodo quaelibet res naturalis incipiat et desinat esse, ideo debet [p. 141 modifica]quaerere, utrum habeat terminos extrinsecos vel intrinsecos. 2o: quia, cum, ut dicam, viventia debeant habere terminos suos, et natura in illorum generatione non tendat in incertum et indeterminatum, in introductione formae illorum oportet illis assignare aliquem terminum certum; cuiusmodi est solus affirmativus et intrinsecus: nam extrinsecus, cum consistat in negatione, quae est maxime indeterminata, non potest esse certus et determinatus.

Nota, 4o: de rebus naturalibus dupliciter possumus quaerere, utrum habeant terminum: primo, simpliciter et absolute, utrum detur aliqua res omnium maxima et aliqua omnium minima; et sic certum est, de facto, dari caelum ultimum, quod, cum in se contineat omnia, rerum etiam omnium maximum erit; certum est etiam dari aliquam aliam rem tam parvam, ut ea, de facto, nulla detur minor, licet forte alia ei sit aequalis. Ratio utriusque est quia, si semper daretur aliquid maius et maius, vel minus et minus, procederetur in infinitum. De hoc autem primo modo termini simpliciter, cum non faciat ad praesentem quaestionem, nihil amplius dicendum erit. 2o, igitur, potest quaeri de termino rei naturalis prout ea est in tali specie entis; idest, utrum res, ut est in tali specie, habeat terminum magnitudinis et parvitatis: et hoc dupliciter. Primo: secundum se, sine ordine ad aliud; idest, utrum talis res, prout est in tali specie, ex se requirat terminum aliquem sub quo possit conservari. 2o: in comparatione ad alia eiusdem speciei; idest, utrum detur in aliqua specie, sive ea sit infima sive subalterna, aliquid individuum maximum vel minimum omnium eiusdem speciei. Nostra autem quaestio est tantum de primo modo. De secundo, vero, solum est advertendum: primo, si detur aliquid individuum in una specie maximum omnium, ita ut illo non detur maius nec etiam illi aequale, tale individuum dicetur habere terminum positivum magnitudinis; quia positive est maius omnibus individuis eiusdem speciei. Sic etiam, si daretur minimum omnium, quo nullum aliud posset dari64 minus vel ei aequale, diceretur habere terminum positivum parvitatis. Si vero in eadem specie daretur aliquid individuum, quo quidem nullum esset maius, haberet tamen aliquid aequale; vel quo nullum minus, aliquid tamen aequale daretur; tunc diceretur habere terminum magnitudinis vel parvitatis negativum, quia nullum maius vel minus illo: [p. 142 modifica]positive vero non esset omnium maximum vel minimum, quia illi daretur aequale. Advertendum, 2o, haec duo vocabula, positivum et negativum, aliter sumi hic, aliter supra in notabili primo, quando distinguebamus terminos intrinsecos et extrinsecos65, et illos vocabamus positivos vel affirmativos, hos vero negativos. Nam in praesenti sumuntur haec nomina, positivum et negativum, relative, in ordine ad aliud, ad modum ante explicatum: ibi vero sumuntur absolute et secundum se. Quare haec nomina, relative sumpta, abstrahunt ab hoc, quod sint termini intrinseci vel extrinseci: unde unus et idem terminus, absolute sumptus, poterit esse positivus ad modum explicatum in primo notabili; et idem terminus, relative, erit negativus ad modum hic explicatum. Verbigratia, vivens aliquid habebit terminum intrinsecum affirmativum et positivum, absolute suae magnitudinis; qui tamen terminus erit negativus, relative, si conferatur ad alia viventia: quia, licet forte illo nullum detur maius, dabitur tamen illi aliquid aequale. Quamobrem in lectione authorum diligenter advertendum est, in qua significatione usurpent haec vocabula termini positivi vel negativi; num relative, vel absolute et in ordine ad se. Advertendum, 3o, hanc eandem distinctionem termini positivi et negativi, relative, posse accommodari non solum magnitudini et parvitati rerum eiusdem speciei, sed etiam primo modo comparationis posito initio huius quarti notabilis; idest, prout una res simpliciter et in genere conferetur in magnitudine et parvitate cum quacunque alia re, etiam simpliciter et in genere, abstrahendo quod sit eiusdem speciei. Verum, cum ille modus, ut dixi, non faciat ad praesentem quaestionem, idcirco nihil de eo, quo ad hanc comparationem, erit dicendum. Advertendum, postremo, nostram quaestionem praecipue esse de terminis magnitudinis et parvitatis absolute et secundum se, non relative. De relativis enim solum est sciendum, ea quae in eadem specie habent terminum, posse esse ut, de facto, illorum termini magnitudinis vel parvitatis sint positivi vel etiam negativi: idest, potest esse aliquid aliud maximum omnium, quo nec detur maius nec aequale; et sic erit terminus positivus relative: et potest dari aliquid aliud quo, licet non detur aliquid maius, poterit tamen dari aequale; et sic erit illius terminus negativus relative. Idem posset dici in parvitate. De hac autem comparatione relativa nil amplius est dicendum. [p. 143 modifica]Nota, 5o: additio vel detractio quantitatis, vel reperitur in viventibus et dicitur augumentatio et diminutio; et haec est propria viventium, quae fit ab anima vi caloris naturalis: vel reperitur in non viventibus; et haec fit tripliciter. Primo: intrinsece, per rarefactionem et condensationem; quo modo aqua calefacta rarefit et fit maior, vel aër condensatur et fit minor, et sic de caeteris. 2o: extrinsece, per solam appositionem; ut si terrae adiungas terram, etc. 3o: per generationem, ut si igni addatur lignum; ex hoc enim generabitur novus ignis, qui, priori iunctus, eum auget. Nostra igitur quaestio erit de terminis magnitudinis et parvitatis, sive in viventibus sive in aliis, sive fiat additio et diminutio primo vel secundo vel tertio modo.

Nota, 6o66, dupliciter non posse quaerere, utrum res naturales habeant terminum magnitudinis et parvitatis: primo, secundum se, sine ordine ad ullum extrinsecum, quale esset ambiens vel contrarium; 2o, in ordine ad aliquod extrinsecum ambiens vel contrarium. Hoc secundo modo certum est, in elemento, verbigratia, dari maximum; quia, ratione ambientis caeli impedientis, non potest ulterius crescere67: et sic etiam datur minimum; nam, si dividatur ignis, tandem devenietur ad aliquem ignem ita parvum, qui, ratione contrarii ambientis, non poterit amplius conservari. Nostra autem quaestio est de primo modo, hoc est seclusis omnibus extrinsecis. Unde, quando dicitur, Elementum vel quodlibet aliud potest augeri in infinitum, intelligitur, quantum est ex se, si materia posset in infinitum crescere: tunc enim illi, secundum se et ratione formae, non repugnaret crescere; quamvis ab extrinseco, quia materia de se est finita, non possit in infinitum augeri.

Nota, 7o: vel loquimur de maximo et minimo partis inexistentis in suo toto: et hac ratione certum est non dari minimum, quia, assignata quacunque parte in toto, possumus in eodem minorem assignare; quia quaelibet erit quanta et divisibilis in infinitum, et in ea, si sit homogenea, conservatur tota ratio formae. De maximo, vero, eadem est ratio, quae de toto. Vel loquimur de maximo et minimo partis per se subsistentis extra totum: et sic quaerimus, an debeat dari minimus, verbigratia, ignis, per se subsistens, separatus ab aliis; adeo ut, si divideretur, tandem deveniretur ad illum ignem, quo nullus minor per se subsistere posset, seclusis extrinsecis. [p. 144 modifica]Nota, 8o, totam hanc quaestionem revocari ad hoc: utrum quaelibet res naturalis, per se subsistens, pro ut est in tali specie, absolute et secundum se, seclusis omnibus extrinsecis, habeat aliquem terminum magnitudinis vel parvitatis, sive in raritate et densitate, sive in quacunque alia extensione, quae fiat vel per veram augumentationem et diminutionem, vel per appositionem et detractionem, vel per generationem et corruptionem, ad modum modo explicatum in 5o notabili: demum, posito quod aliqua res habeat terminum, utrum ille sit intrinsecus vel extrinsecus. Et quidem, si loquamur de rebus naturalibus heterogeneis68, ut viventibus, sic certum est, eas habere terminos tum magnitudinis tum parvitatis; solum est controversia, utrum sint extrinseci vel intrinseci: si autem de homogeneis, tunc utrumque vocatur in quaestione, et num habeant terminos, et, si habent, utrum sint extrinseci vel intrinseci. In qua re sunt quatuor opiniones.

Prima opinio est dicentium, omnes res naturales, praeter elementa, habere terminos magnitudinis et parvitatis intrinsecos; elementa vero habere terminum intrinsecum parvitatis, magnitudinis vero nullum: ita D. Thomae in p.o Phys. t. 36, 38, De generatione t. 41, et p.a parte q. 7 art. 3; Capreoli69 2o dist. 19; Soti p.o Phys. q. 4; et Thomistarum omnium. Probatur, primo, authoritate Aristotelis p.o Phys. 36, ubi hoc dicit; et t. 38 afferet argumentum contra antiquos, quod, si non datur maximum et minimum, nihil valeret70. Sic enim concludit contra Anaxagoram: Si ex quolibet potest quodlibet separari, non datur minimum; sed omnes res naturales habent minimum; ergo etc. Nec dicas, Aristotelem supponere hoc contra Anaxagoram: nam refert ibi Simplicius71, com. suo 34, Anaxagoram negasse minimum; et hoc videtur verisimile, cum existimarit, quodlibet ex quolibet posse separari. Praeterea, Aristoteles, 2o De anima 41, docet, omnium natura constantium esse certum terminum magnitudinis et parvitatis. 2o, ratione Aristotelis p.o Phys. 36: si partes homogeneae animalis nullum habent terminum magnitudinis et parvitatis, et animal nullum habebit; sed hoc est falsum; ergo [etc.]. Minor patet. Sequela probatur: nam, si possunt esse carnes quantulaecunque72 et ossa quantulacunque et nervuli et venulae, etiam poterit esse caput quantulumcunque. Confirmatur: quia si possunt esse partes homogeneae quantulaecunque72 quantitatis, non apparet cur, si ea Deus simul compingat, non possit esse [p. 145 modifica]homo quantulaecunque73 quantitatis. 3o: ea quae a natura sunt, determinata sunt. 4o: videmus, res per attritionem, fractionem, etc. corrumpi; sed hoc non esset, nisi haberent minimum; ergo [etc.]. 5o: si non datur minimum etiam in homogeneis, sequeretur74 non dari minimum in visu; sed hoc est absurdum; ergo [etc.]. Maior patet: nimirum, si non datur minimus ignis, verbigratia, cum conservet lucem, non erit obiectum visibile minimum; ergo nec visus. Minor est Aristotelis, lib. De sensu et sensili, cap. 6; et probatur ratione: nam, quo visibile est minus, eo virtus illud percipiens debet esse maior; ergo, si non datur minimum visibile, non dabitur virtus visiva maxima; ergo augebitur in infinitum.

Secunda sententia est Averrois, in omnibus locis supra citatis ex Aristotele, et, praeterea, in 6 Phys. 32, 91, et 8 Phys. 62, et 7o Phys. 2o, 3o Caeli 9, et alibi; item Themistii75 p.o Phys. t. 36 et 37; Ianduni76 p.o Phys. q. 16; Zimarae in solutione contradictionis 29, in t. 41 2i De anima: qui omnes dicunt, res quascunque, etiam elementa, habere terminos magnitudinis et parvitatis; non tamen statuunt, utrum intrinsecos an extrinsecos.

Tertia sententia est Pauli Veneti, p.o Phys. 38, dicentis, illa quae habent terminos, habere extrinsecos, tam quo ad magnitudinem quam quo ad parvitatem; quia alias sequeretur, substantiam desinere per ultimum sui esse; quod est absurdum. Et probatur sequela77: nam, si equus maximus verberibus intumescat, toto tempore tumefactionis, quae incipit in tempore, non est amplius forma equi, ne sit equus maior maximo; et tamen erat in instanti ante tumefactionem: ergo, si habet terminum intrinsecum, desiit per ultimum sui esse. Idem probat de minimo: si minima aqua condensetur [etc.].§ 6

Quarta sententia est Scoti in 2o distinctione 2a q.e 9, Occam 2o q. 8, Pererii lib. 10 cap. 23: qui dicunt, omnia heterogenea78, ut viventia et aliqua mixta, habere terminos magnitudinis et parvitatis intrinsecos; homogenea vero, ut elementa et quaecunque mixta homogenea, neque habere maximum neque minimum ullo modo.

Dico, primo: videtur certum, quicquid alii senserint, in ordine ad Deum nullas res habere maximum et minimum: non quidem quod possit deveniri ad infinitum; de hoc enim alibi; sed solum Deus [p. 146 modifica]potest, potentia absoluta, quaecunque creata augere et minuere semper et semper. Et quidem de viventibus probatur: nam requirunt quantitatem, ut aliquid extrinsecum, suae operationi et conservationi; at Deus potest supplere concursum cuiuscunque causae extrinsecae; ergo [etc.]. De qualitatibus vero Scotus et Durandus in 3o distinctione 13, Richardus79 et Aegidius in p.o distinctione 17, Henricus79 quodl. 5 q.e 22, Caietanus 3a parte q. 7 et q. 10 art. 4, et 2a 2ae q. 24 art. 7, loquentes de qualitate gratiae, negant, qualitatem posse augeri in infinitum intensive; quia, cum aliae80 qualitates a gratia sint creatae et limitatae81, proprietates essentiae debent habere certum terminum, licet intrinsecum, in intensione. At vero Capreolus in 3o distint. 13 q. p.a et p.o dist. 17 q. 4, Almainus et Gregorius ibidem, Occam ibidem et in 3o distinctione 13 q. 7, Sotus p.o Phys. q. 4 art. 2o, ubi ostendit hanc esse sententiam D. Thomae in De veritate q. 29 art. 3; quod si, 13 part. q. 7 art. 12, videtur dicere contrarium, debet intelligi de lege ordinaria; dicunt: licet qualitas de se habeat certum terminum in intensione, tamen de potentia absoluta potest augeri. Et potest assignari haec ratio: quia qualitates non sunt ita intrinsece82 instrumenta formarum, ut essentialiter includant latitudinem debitam formae. Ad hanc sententiam accedunt Bonaventura et Cartarius83. Equidem dico, primo, nullam qualitatem ex se, abstrahendo ab ordine ad subiectum vel agens, habere certum terminum in intensione; modo non tendat in infinitum simpliciter, quia forte repugnat naturae creatae, sed in infinitum syncategorematice84. Quare dico, 2o, eandem qualitatem, sic consideratam, posse per Dei potentiam semper magis et magis augeri vel minui, sine termino. Ratio est: quia qualitas, ut qualitas, ex se, abstrahendo a subiecto, non vendicat sibi certum terminum. Adde etiam, quod sententia Capreoli est valde probabilis85. Obiicies, primo: intensio est perfectio quaedam seu modus intrinsecus essentiae; non quidem quod sit essentialis86, sed quod intime perficiat essentiam; in quo differt ab extensione, quae extrinsece tantum perficit qualitatem: sed essentia qualitatis est finita; ergo, et intensio. Confirmatur: caeteri omnes modi intrinseci, qui consecuntur essentiam determinatam, sunt limitati; ergo idem dicendum est de intensione. Respondent, primo, Nominales negando consequentiam: et [p. 147 modifica]afferunt instantiam in gratia, caritate, et lumine gloriae; quae, licet habeant essentias finitas, quippe creatas, tamen possunt in infinitum augeri, ut patet, inquiunt, in infinita gratia Christi. Neque dicas, eas esse qualitates infinitas, quae respiciunt subiectum infinitum, idest Deum: quia hoc non tollit quominus essentia illarum sit finita. Si, ergo, modi intrinseci habent terminum ratione essentiae determinatae, idem esset dicendum de qualitatibus supernaturalibus. Confirmatur: non repugnat, Deum posse producere plura et plura corpora in infinitum calida etiam ut 8; nec repugnat, eundem Deum omnes calores diversorum ponere in eodem corpore, ita ut amittant87 proprios terminos et fiant indivisi, cum sint eiusdem rationis: ergo etc. Adde etiam: si ex eo quod essentia qualitatis est finita et determinata licet inferre, quemcunque modum intrinsecum, essentiae tali convenientem, habere terminum; pari ratione inferam ego, quemcunque modum intrinsecum qualitatis debere in indivisibili consistere, quia essentia qualitatis, ad quam sequitur, consistit in indivisibili. Respondeo, 2o, intensionem non perficere essentiam intime, vel non esse modum intrinsecum essentiae qualitatis praecise sumptae, sed essentiae existentis in pluribus partibus integrantibus, quae habent eandem naturam et concurrunt ad integritatem unius qualitatis: et quia istae partes in suo genere sunt indeterminatae, et possunt esse maiores et maiores, et plures et plures, vel minores et pauciores in infinitum, ideo intensio qualitatis, ex sua natura, non habet terminum certum. Respondeo, 3o, intensionem appellari modum intrinsecum qualitatis, non quod sit aliquid immediate consequens vel afficiens essentiam, sed ex eo, dumtaxat, quod non inest illi medio aliquo accidente realiter distincto88, sicut inest extensio. Nunquam enim qualitas haberet partes extra partes, nisi esset quantitas, quae est entitas realiter distincta88 a qualitate: intensionem autem habet ex sola unione suarum partium integralium existentium in eadem parte subiecti; unde, si ipsa sola per se existeret, posset, per divinam potentiam, adhuc eam retinere. Ex hoc autem non licet inferre, habere terminum. Ad confirmationem respondeo, primo, negando antecedens. Item: existentia est modus intrinsecus essentiae; et subsistentia, substantiae: et tamen existentiae et subsistentiae sunt multae et indeterminatae, cum tamen essentia sit una. Respondeo, 2o: si antecedens est verum, [p. 148 modifica]solum est verum in modis qui consecuntur praecise essentiam, non autem in modis qui consecuntur essentiam prout est in partibus eiusdem rationis, ut dixi. Obiicies, 2o: magis intrinseca videtur intensio qualitati, quam dispositio formae substantiali; ut non repugnet per Dei potentiam produci formam sine dispositione, repugnet autem produci qualitatem sine ulla intensione: ergo [etc.]. Respondeo, intensionem esse magis intrinsecam qualitati in hoc sensu, quia nimirum est idem, re ipsa, cum essentia qualitatis; dispositiones autem formae substantialis sunt ab illa realiter distinctae89. Quo etiam fit, ut per divinam potentiam possint formae substantiales produci et conservari sine ulla dispositione; qualitates autem forte non possunt sine ulla intensione: quia qualitates, ex sua natura, deberunt acquiri per motum, in quo, cum sit successivus, non datur prima pars; ideo neque in intensione qualitatis debet dari minimum. Et confirmatur in quantitate, quae, procul dubio, non potest esse sine extensione. Sed inde, ob rationes modo allatas, non licet inferre, dari minimum aut maximum in qualitate. Sicut etiam non valet: Quantitas non potest produci sine aliqua extensione, et forma substantialis potest sine suis dispositionibus produci per divinam potentiam; ergo, si forma ex sua natura habet terminum dispositionum, etiam quantitas habebit terminum in extensione. Obiicies, 3o, ex Scoto: si qualitas non est ex sua natura finita intensive, sequitur, posse dari qualitatem infinitam in intensione et perfectione. Respondeo: qui admittunt90 infinitum actu per potentiam Dei, concedunt consequentiam; at qui negant, dicunt sequi solum, posse esse infinitam solum syncategorematice91. Quod si dicas, Faciat Deus totum quod potest facere, iam illud erit infinitum; respondeo, implicare, actu et simul fieri totum id quod est infinitum syncategorematice91. Obiicies, 4o: saltem videtur repugnare maior et maior intensio ex parte subiecti, quod est determinatum. Respondeo, primo: saltem posset qualitas intendi separata92 a subiecto per divinam potentiam. 2o: esto, repugnet potentiae passivae93 naturali subiecti, quae est finita; non tamen repugnat potentiae obedientiali passivae93 eiusdem subiecti, quae est tanta, quanta est ipsa potentia activa Dei. 3o: non repugnat, Deum facere subiectum capacius et capacius in infinitum. 4o: addit Gabriel, forte subiectum incorruptibile, qualis est prima [p. 149 modifica]materia, non vendicare sibi qualitatem in certa intensione, sed habere potentiam naturalem ad omnem. Dico, 2o: omnia viventia et mixta heterogenea94, ut, verbigratia, magnes, habent determinatum terminum magnitudinis et parvitatis. Sententia est communis; et est expresse95 Aristotelis p.o Phys. 36, 2o De anima 41, 4o De generatione animalium cap. 4, et 7o Politicorum cap. 4o, ubi id probat. Instrumenta enim, inquit, nimis magna non possent esse usui etiam maximo viventi, imo essent frustra: sed corpus est instrumentum animae, 2o De anima 37: ergo illud vivens esset frustra, quia non posset operari nec conservari, cum ad sui conservationem requirat operationes. Probatur maior: nam experientia constat, ea quae sunt nimis magna difficillime posse conservari; unde refert Aristoteles, 7o Politicorum, civitates nimis magnas difficillimae96 esse gubernationis. Praeterea, etiam in artificialibus instrumenta valde magna, etiam a maxima virtute, difficillime moventur, nisi tardissime. Idem patet in parvitate: nam, si instrumenta animae possent esse valde parva, ea essent frustra; neque enim homo, verbigratia, suis manibus posset apprehendere, vel sustinere, etc.: ergo [etc.]. Praeterea, ipsa augumentatio, per quam acquiritur quantitas viventium, est determinata, cum sit motus naturalis; natura autem non tendit in infinitum, sed agit propter finem: item, est a virtute augumentativa, quam necesse est esse determinatam. Tandem: videmus semper, produci conservari et augeri viventia intra certum terminum quantitatis: signum igitur est, id esse naturale, nec aliter fieri posse; quod enim nunquam est factum, id fieri non posse, censendum est. Dico, 3o, hos terminos viventium, per se et via generationis, esse intrinsecos, cum oriantur ex determinatione formae97; quae forma, cum sit maxime determinata, requirit quantitatem habentem terminos maxime determinatos, cuiusmodi sunt soli intrinseci, ut supra dixi. Et confirmatur: quia, ut tetigi supra, si minimus98, verbigratia, terminus quantitatis et magnitudinis esset extrinsecus, res inciperet per primum non esse; quod est falsum in viventibus. Nam, quando iam deventum esset ad minimum, si illud esset extrinsecum rei generandae, verum tunc esset dicere, Nunc res non est; et immediate post hoc, erit: quod inciperet99 per primum non esse. Pro explicatione autem maiori dico, [p. 150 modifica]quamcunque formam viventis habere certos terminos magnitudinis et parvitatis quos pertingere potest, et ulterius non potest: et hi dicuntur termini intrinseci. Ubi adverte, me non dicere, has formas necessario requirere tantam quantitatem, verbigratia in magnitudine, ut sub minore, modo non excedat minimam, esse non possint; vel tam parvam, ita ut sub maiori, modo non excedat maximam, non possint conservari; neque enim illud requiritur ad rationem termini intrinseci; sed solum ut requirant tantam ad quam pervenire possint, et ad ulteriorem non possint, licet intra maximam et minimam possint esse pro varietate dispositionum. Dices: si natura et forma est determinata, ergo requirit quamcunque determinationem quomodocunque, et non solum illam posuimus. Respondeo, id non esse necessarium. Requiritur, enim, determinatio solum ut in magnitudine et parvitate non procedatur in incertum vel in infinitum; quia nimis magnum et nimis parvum obessent potius et impedirent: at vero, quod sit omnimoda illa determinatio, potius repugnat naturae; quae delectatur varietate, ita ut aliqua possint esse maiora, alia minora, intra certos tamen terminos. Imo etiam non puto, via generationis semper vivens incipere informare partem minimam; sed, ut plurimum, simul informabit aliquam partem maiorem. Sed hoc parum refert. Obiicies: si valet illa prima ratio, quod debet dari terminus intrinsecus, cum oriatur100 ex ratione formae, quae, cum sit determinata, requirit quantitatem determinatam; idem valebit de quacunque alia re, ut de elementis, quia etiam illa habent formam determinatam: et tamen hoc, ut mox patebit, est falsum: ergo illa ratio nihil probat. Respondeo, quamcunque formam determinare quidem conditiones suas, sed in ordine ad suum finem, et non aliter: elementa enim, in ordine ad suum finem, nullam habere debuerunt determinatam quantitatem, ut possent accipere quamcunque determinationem quae esset necessaria ad mixtum constituendum: ideo non possunt a suis formis determinari ad quantitatem. Non sic est in viventibus, ut patet. Dico, 4o, hoc eosdem terminos viventium, per accidens et via corruptionis, esse extrinsecos. Nam, cum corruptio fiat per accidens, non requirit tantam determinationem: et, praeterea, quia res substantialis desineret per ultimum sui esse; quod est falsum. Et probatur illo exemplo Pauli Veneti: nam, si equus maximus incipiat intumescere [p. 151 modifica]et alterari, si ille terminus magnitudinis in corruptione esset illi intrinsecus, cum alteratio incipiat in tempore, verum esset dicere, Nunc est animal; et immediate post, in toto tempore alterationis, non erit: unde desineret per ultimum esse. At vero, si ponatur ille terminus extrinsecus in principio alterationis verum erit dicere, Modo animal non est, et immediate antea erat: et sic desinet per primum non esse; quod est verum. Hoc solum addiderim: forte non esse necessarium ut, statim facta alteratione et tumefactione, equus moriatur; quia forte posset adhuc aliquantulum vivere: et non refert quod esset maior maximo; quia, cum terminus ille sit extrinsecus via corruptionis et per accidens, id fieri101 non repugnat. Et per haec patet ad argumentum Pauli Veneti: probat enim solum, debere esse terminum extrinsecum corruptionis; quod ultro concedo. Dubitabis: cum eadem sit forma in generatione et corruptione, cur in illa requiruntur termini intrinseci, in hac vero extrinseci? Respondeo, primo: quia pauciora requiruntur ad conservationem et corruptionem, quam ad generationem; ut patet inductione in rebus naturalibus. 2o: quia aliud est, quod res potest ab intrinseco agere et natura suae formae; aliud, quod ab extrinseco agente patitur: quo fit ut, licet vivens actione propriae formae non possit se extendere nisi ad corpus tantae102 quantitatis, potest tamen ab extrinseco extendi ad corpus maius, licet contra propriam naturam: sicut etiam, licet res postulet corpus magnum vel tantae quantitatis ut sit in esse perfecto, potest tamen impediri et esse sub minori, licet imperfecto. 3o: quia generatio rei est a natura per se primo intenta, et ideo dispositiones requisitae103 via generationis sunt ab ipsa natura determinatae; ac proinde res, via generationis, terminatur intrinsece: corruptio vero non est per se primo intenta, sed per accidens sequitur ad generationem alterius; unde fit ut, via corruptionis, sufficiat terminus extrinsecus. Et erit hoc de viventibus. Dico, 5o, cum communi sententia, elementa, quo ad raritatem et densitatem, habere terminos magnitudinis et parvitatis: tum quia id requiritur ex parte mixtionis; nam terra, nisi esset densa saltem usque ad certum terminum, non daret consistentiam; ignis, nisi rarus, non penetraret, etc.: tum quia experientia constat, elementa requirere certam densitatem et raritatem, et ad hanc se reducere, et sine ea non possent operari nec conservari; unde constat, aërem seu vaporem, cum [p. 152 modifica]nimium densatur, verti in aquam; si nimium rarescat aër, verti in ignem, etc. Tandem, si talis variatio esset indeterminata, nil prohiberet104, ignem effici tam densum quam est terra, et hanc tam raram quam est ignis: quod repugnat, tum ob alia, tum maxime quod raritatis comes est levitas et calor, densitatis autem gravitas et frigus; non potest autem in terra esse tanta levitas et caliditas quanta est in igne, nisi terram appelles ignem. Dico, 6o, hos terminos esse, via generationis, intrinsecos; corruptionis vero, extrinsecos. Hoc non aliter probatur, ac fuit probatum, conclusione tertia et quarta, de viventibus. Dico, 7o: elementa et mixta homogenea, ex se, nullos habent terminos extrinsecos vel intrinsecos magnitudinis vel parvitatis. Probatur, primo, ex Aristotele lib. De sensu cap. 6, ubi ait, calidum posse dividi in infinitum; et cap.e 3o ait, quod idem est, homogenea non dividi ad minimum. Etenim, cum forma aquae, verbigratia, sit unius rationis in omnibus suis partibus, et ipsa sit extensa secundum extensionem quantitatis; sicut non potest assignari minimum quantitatis inexistens, ita non potest assignari minimum aquae. Natura igitur aquae non requirit certam quantitatem, sed in qualibet potest esse, saltem inexistendo aliis partibus: sed eadem est ratio, si quaelibet particula, quantum vis minima, separetur: ergo [etc.]. Probatur minor: separetur illa pars et removeatur a contrario; certe subsistet: tum quia nihil erit quod illam corrumpat, ut si ponatur in vacuo; tum quia pars est prior toto, ergo potest existere sine toto; tum quia est substantia, ergo subsistit. Dices: si aër minimus dividatur in vacuo, convertetur in terram; unde exit ambiens corrumpens. Contra: in primis, a quo efficietur illa forma terrae? Deinde: licet forma terrae requirat minorem quantitatem quam aër, tamen, sub illa minima quantitate, requirit plus materiae: quare quod est minus minimo aëre, est etiam minus minimo terrae. Tandem: accipio elementum quod requirat minimam quantitatem; et de illo faciam idem argumentum. 2o: quocunque gravi assignato, potest dari gravius et minus grave, 3o Caeli 9. 3o: detur aliquis minimus ignis, in cuius mediam partem agat aër, et in aliam agat aqua; tunc aliquid producetur; et necessario hoc erit minus minimo, si daretur minimum. Et confirmatur: si in illum minimum ignem agat solum aqua, certe, cum totum simul105 non possit [p. 153 modifica]corrumpere, corrumpet prius partem viciniorem; ergo remotior remanebit; ergo illa prima non erat minima. 4o: non est ratio cur tribuatur minimum elementis; ergo [etc.]. Probatur antecedens: non enim ob mixtionem, quia, quo magis dividitur, eo melius fit mixtio; nec ob operationem quae fit per primas qualitates, quia hae ad suam operationem non requirunt determinatam quantitatem; neque ratione suae potentiae augumentativae, quia augumentum fit ab extrinseco per additionem: ergo [etc.]. Et hae rationes probant, non dari minimum. Multo autem facilius probatur, non dari maximum; praesertim cum a nullo negetur, praeter quam a Caietano p.a parte q. 7 art. 3. Aristoteles enim, 2o De anima 41, ait, ignem posse augeri in infinitum. Et patet: nam, si maximo apponatur stuppa, certe augebitur; nam dicere, stuppam non combustum iri, vel, si combureretur, necessario tantumdem ignis verteretur in aërem, id ridiculum plane videtur. Et haec de substantiis: nunc de qualitatibus. Dico, 8o: licet, ut dixi conclusione prima, qualitati, ut sic, non repugnat per Dei potentiam posse semper magis et magis intendi, ita ut nullum habeat terminum magnitudinis, tamen, indirecte, naturaliter, habet maximum in intensione106. Probatur: quia naturaliter debent fieri a formis, quae non habent potentiam producendi quantamcunque qualitatem, sed determinatam, verbigratia calorem ut 8; ergo indirecte, ratione agentis, habent terminum quemdam ratione magnitudinis. Qui quidem non est aliquis ultimus gradus diversae naturae a caeteris, sed est tota illa determinata intensio quam potest forma producere, et non maiorem: verbigratia, totus calor ut 8 est maximus terminus caloris, idest minimum quod non. Dico, 9o: in intensione qualitatis naturaliter non datur minimum. Nam formae producentes qualitatem non habent aliquam determinationem, ut tantam producant et non minorem: quin potius, cum producant successive, ratione contrarii non potest dari minima producta, sed, quacunque assignata, potest assignari minor; ut in tempore et in motu. Obiicies, primo: aliqua qualitas in lumen producitur in instanti, per primum sui esse; ergo habet terminum; ergo idem erit dicendum de aliis. Respondeo, primo: nos loquimur de qualitatibus quae habent resistentiam. Hae enim, cum acquirantur per motum continuum, non possunt habere primam partem minimam acquisitam; [p. 154 modifica]sicut nec in motu est prima pars, vel primum mutatum esse: unde etiam lumen, quando per accidens acquiritur, continue et successive, per maiorem approximationem agentis, non datur minimo. Etiam quando producitur in instanti, per primum sui esse, illa entitas luminis, quae primo accipit esse ex sua natura, non est minima: unde potest dari alia minor et minor, quo ad intensionem; ut patet experientia. Nam aeque107 producuntur in instanti, per primum sui esse, lumen magnum et lumen parvum. Obiicies, 2o: eadem est ratio magnitudinis et parvitatis; ergo, si qualitas naturaliter habet maximum, habebit etiam minimum. Respondeo: qualitas naturaliter, de facto, habet maximum, non quod sit ex sua natura determinata, quia hoc est falsum, ut dixi conclusione prima; sed quia ordinata est ab Authore naturae, ut deserviret formae substantiali determinatae, et ut concurrat ad perfectionem universi determinati: sicut ergo, ex sua natura, non est determinata in augumento, ita nec in decremento. Sicut etiam quantitas in ordine ad universum, est determinata in magnitudine; nec tamen habet minimum ex sua natura. Habuit autem, de facto, qualitas maximum, et non minimum: quia processus in infinitum, in maximo, fuisset inconveniens formae substantiali et universo; in parvitate vero, nulla inordinatio includebatur; imo id videbatur necessarium ut posset fieri motus continuus, in quo non datur primum mutatum esse. Adde, quod non licet inferre, Datur maximum, ergo debet dari minimum: quia aliquis potest portare 1000 libras108, et non plures; at vero semper potest pauciores et pauciores, in infinitum. Obiicies, 3o: actus intellectus et voluntatis habent minimum; quare et habitus per illos producti habebunt minimum: sed hae sunt qualitates: ergo [etc.]. Respondeo, negando antecedens. 2o: admitto antecedens, nego consequentiam: quia illi sunt actus liberi109 et fiunt sine resistentia, ratione cuius provenit intensio et successio; unde non est par ratio de aliis qualitatibus. Adde, 3o, licet admittamus illud esse verum de actibus, illud non esse verum de habitibus. Obiicies, 4o: applicetur agens calidum, verbigratia, in instanti; tunc necessario producet minimum calorem. Respondeo: licet fiat dicta applicatio in instanti, tamen in illo, ob resistentiam contrarii, non producetur aliquid qualitatis, sed solum in tempore sequenti: dicta autem resistentia in motu naturaliter [p. 155 modifica]semper reperitur, quia non datur actio sine contrario. Et esto: aliquando introduceretur aliqua minima particula; tamen inde non infertur, qualitatem requirere terminum minimum ex sua natura. Dico, 10o: potentia habent maximum quod sic, intrinsecum, sed non minimum. Verbigratia, potentia portativa habet maximum pondus quod potest portare, et maius non potest, ex p.o Caeli 116, non autem minimum: quia, quocunque dato minimo pondere, potest dari minus; ergo et illud portare poterit. Verum aliter in potentiis desumitur mensura termini, aliter qualitatibus110. Nam in his determinatur ex gradibus; dicimus enim, calorem maximum esse ut 8: at in potentiis maximum determinamus ex obiecto; dicimus enim, maximam potentiam portativam esse, verbigratia, 1000 librarum. Ratio est, quia magnitudo obiecti et intensio graduum potentiae se mutuo consecuntur; illa enim potentia potest in maius obiectum, quae habet plures gradus: sed, quia mensura debet esse notissima, obiectum autem est notius quam intensio potentiae, ideo determinamus potius potentiam ex obiecto, quam e contra. Obiicies: videtur maxima potentia potius determinari per minimum obiectum, et non per maximum: nam maxima potentia visiva est quae videt minimum visibile. Respondeo: quamvis minimum visibile in ratione rei sit minimum, tamen in ratione visibilis est maximum; quia ad illud recipiendum requiritur intensior potentia. De impotentia vero dicit Aristoteles et Averroes, p.o Caeli 116, eam determinari per minimum, quo ad parvitatem: ut, verbigratia, dicant, minimam impotentiam portativam esse illam quae ferre non potest aliquam minimam particulam, verbigratia unam dragmam, supra eam quam potest ferre maxima potentia. Itaque minima impotentia erit quae non potest ferre unam dragmam supra 1000 libras. Sed hoc videtur falsum. Nam terminus maximae111 potentiae, ut dixi, est intrinsecus et indivisibilis; ergo quicquid est ultra ipsum, debet esse divisibile; alioquin duo indivisibilia erunt immediata: minima autem impotentia nil potest supra maximam potentiam: ergo non potest ulla ratione determinari per minimum; quia non datur minimum quod non potest. Verbigratia, maxima potentia potest mille libras; minima impotentia est illa quae nihil potest supra 1000 libras: post 1000 autem libras non sequitur quid indivisibile, sed potius divisibile in infinitum, cuius non potest accipi minima pars: ergo non potest dari minimum, quo112 [p. 156 modifica]determinetur minima impotentia. Respondeo: impotentia est privatio; quare non debet habere aliquos terminos intrinsecos, sed debet terminari extrinsece, per terminos potentiae cui adiungitur: itaque minima impotentia, quae est adiuncta maximae potentiae, habet eundem terminum cum maxima potentia: sed ille est intrinsecus potentiae, extrinsecus impotentiae113. Cum ergo maxima potentia sit quae potest 1000 libras114, minima erit impotentia quae nihil potest supra 1000 libras114. Aristoteles autem, qui determinat impotentiam per minimum, debet intelligi quo ad nos, respectu quorum datur quantitas aliqua minima; quare, secundum nos, minima impotentia est illa quae, supra 1000 libras114, ne dragmam quidem ferre potest. Ad primum, igitur, argumentum primae sententiae respondeo, Aristotelem dicere similaria habere minimum115, ad hominem contra Anaxagoram. Nam, licet, ut dixi, ex Simplicio116 verisimile sit Anaxagoram negasse minimum, tamen Anaxagoras defendebat duas assertiones repugnantes. In prima dicebat, rerum omnium prima principia esse partes quasdam similares, ac propterea minimas; ex quarum commixtione quaeque res efficitur, et denominatur ab ea specie cuius plures continet partes: hoc enim illi tribuit Simplicius, p.o Phys. co. 34. In secunda dicebat, ex quolibet posse separari quodlibet: nec advertebat, hanc secundam repugnare primae; nam, si ex quolibet potest quodlibet separari, nunquam deveniri potest ad minimum. Aristoteles ergo, ut impugnet hanc secundam assertionem contra Anaxagoram, ad hominem supponit priorem. Locus autem 2i De anima loquitur de viventibus; imo ibi dicitur, non habere ignem terminum magnitudinis. Ad secundum, nego consequentiam: licet enim partes possint esse quantulaecunque117, tamen vivens non potest esse quantulumcunque. Ratio disparitatis est: quia partes similares ad suam operationem nulla determinata indigent quantitate; at vivens, indiget. Argumentum autem illud demonstrative concludit contra antiquos qui negabant formam substantialem, quare nec formaliter poterant distinguere totum a suis partibus; ac, propterea, non poterant dicere totum quicquam requirere, nisi ratione partium. Si igitur partes non requirunt determinatam quantitatem, non poterunt dicere, cur totum requirant. At qui ponunt formam substantialem, possunt assignare rationem disparitatis.

Varianti

  1. 1,0 1,1 physiacae
  2. dixtinctionem
  3. inest p.o aut actu
  4. Misseni
  5. 4. prima
  6. 21. dixtinctionem
  7. 23-24 componunt
  8. 7. nichilo
  9. 9,0 9,1 9,2 9,3 12, 14-15, 17, 21-22. equivoca
  10. 13. attrictionem
  11. 18. modo motum
  12. 19. circumstante
  13. 9. dixtinctum
  14. 11. Myxenus
  15. 25. forma
  16. 3. propriae
  17. 4. respondeo
  18. 13. Porf.us
  19. 20. dixtingunt
  20. 5. aucthoritate
  21. 21,0 21,1 21. explicationaeparticule
  22. 21, 22. Symplic....
  23. 22. Physice
  24. 27. motive
  25. 14, 15. dixtinct....
  26. 25. Intelligitur
  27. 31. causa
  28. 5. presentia
  29. 10. Achyllini
  30. 18. introduce
  31. 31. dixt.
  32. 7. Erveus
  33. 20. sequaetur
  34. 26-27. suscipiat magis e minus
  35. 34. inherere
  36. 35. alii
  37. 4. sequaeretur
  38. 5. forme
  39. 17. aliqui
  40. 12. qui gradus
  41. 19. qui esset
  42. 34. praecipuae
  43. 3. exalationis
  44. 9. tanda
  45. 14. ignem
  46. 21. proprie
  47. 25. natura
  48. 30. remissa
  49. 33. diversas
  50. 8. matematicis
  51. 12. materie
  52. 17. ubi
  53. 22. recte
  54. 24. omogenea. Ma altre volte homogen....: e così, senza più notarlo, uniformeremo. —
  55. 27. tota
  56. 29. Queritur
  57. 1. excesserit possit
  58. 18. magnitudinem
  59. 24. affirmitativi
  60. 1. in podere
  61. 8-9. matematicae
  62. 14. questio
  63. 30. extrinsecus vel extrinsecus
  64. 31. dare
  65. 4. extrinsecos et intrinsecos
  66. 12. Nota 2o
  67. 17-18. cresciere
  68. 10. eterogeneis
  69. 19. Capreolus
  70. 22. valeres
  71. 26. Symplicius
  72. 72,0 72,1 33, 35. quantulecunque
  73. 1. quantulecunque
  74. 4. sequaeretur
  75. 13. Temistii
  76. 14. Iandudi
  77. 21. sequaela
  78. 28. eterogenea
  79. 79,0 79,1 6. RiccardusEnricus
  80. 9. alie
  81. 10. limitate
  82. 18. intrinsecae
  83. 20. Cartaria
  84. 24. sincategorematice
  85. 28. probabile
  86. 30. essentiales
  87. 10. admittant
  88. 88,0 88,1 27, 29. dixtinct....
  89. 9. dixtinctae
  90. 23. quae admittunt
  91. 91,0 91,1 25, 28. sincategorematice
  92. 30. separatam
  93. 93,0 93,1 31, 32. passive
  94. 3. eterogenea
  95. 5. expraesse
  96. 13. difficillime
  97. 27. forme
  98. 30. supra minimus
  99. 35. incipere
  100. 21. cum oriari
  101. 11. in fieri
  102. 20. tante
  103. 25. requisite
  104. 2-3. proiberet
  105. 36. simus
  106. . intensionem
  107. 7. equae
  108. 24. 100 libras
  109. 29. libere
  110. 9. qualitatibus non in
  111. 28. maxime
  112. 36. quod
  113. 6. extrinsecus potentiae
  114. 114,0 114,1 114,2 7, 7-8, 11. 100 libras
  115. 13. minimam
  116. 14. Symplicio
  117. 27. quantulecunque

Note del curatore

  1. (1)Lacuna di due o tre parole.
  2. (1) Altra piccola lacuna nel manoscritto.
  3. (2) Qui cade nel manoscritto nuova interruzione. Vedi l'Avvertimento.
  4. (1)Lacuna di poche parole nel manoscritto.
  5. (1)Qui cade nel manoscritto una nuova lacuna. Vedi l'Avvertimento.
  6. (1) Soggiungiamo l'etc., per ragione analoga a quella che notammo alla pag. 17, nota (2).