sicut nec in motu est prima pars, vel primum mutatum esse: unde etiam lumen, quando per accidens acquiritur, continue et successive, per maiorem approximationem agentis, non datur minimo. Etiam quando producitur in instanti, per primum sui esse, illa entitas luminis, quae primo accipit esse ex sua natura, non est minima: unde potest dari alia minor et minor, quo ad intensionem; ut patet experientia. Nam aeque1 producuntur in instanti, per primum sui esse, lumen magnum et lumen parvum. Obiicies, 2o: eadem est ratio magnitudinis et parvitatis; ergo, si qualitas naturaliter habet maximum, habebit etiam minimum. Respondeo: qualitas naturaliter, de facto, habet maximum, non quod sit ex sua natura determinata, quia hoc est falsum, ut dixi conclusione prima; sed quia ordinata est ab Authore naturae, ut deserviret formae substantiali determinatae, et ut concurrat ad perfectionem universi determinati: sicut ergo, ex sua natura, non est determinata in augumento, ita nec in decremento. Sicut etiam quantitas in ordine ad universum, est determinata in magnitudine; nec tamen habet minimum ex sua natura. Habuit autem, de facto, qualitas maximum, et non minimum: quia processus in infinitum, in maximo, fuisset inconveniens formae substantiali et universo; in parvitate vero, nulla inordinatio includebatur; imo id videbatur necessarium ut posset fieri motus continuus, in quo non datur primum mutatum esse. Adde, quod non licet inferre, Datur maximum, ergo debet dari minimum: quia aliquis potest portare 1000 libras2, et non plures; at vero semper potest pauciores et pauciores, in infinitum. Obiicies, 3o: actus intellectus et voluntatis habent minimum; quare et habitus per illos producti habebunt minimum: sed hae sunt qualitates: ergo [etc.]. Respondeo, negando antecedens. 2o: admitto antecedens, nego consequentiam: quia illi sunt actus liberi3 et fiunt sine resistentia, ratione cuius provenit intensio et successio; unde non est par ratio de aliis qualitatibus. Adde, 3o, licet admittamus illud esse verum de actibus, illud non esse verum de habitibus. Obiicies, 4o: applicetur agens calidum, verbigratia, in instanti; tunc necessario producet minimum calorem. Respondeo: licet fiat dicta applicatio in instanti, tamen in illo, ob resistentiam contrarii, non producetur aliquid qualitatis, sed solum in tempore sequenti: dicta autem resistentia in motu naturaliter
- ↑ 7. equae —
- ↑ 24. 100 libras —
- ↑ 29. libere —