Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
144 | iuvenilia. |
Nota, 8o, totam hanc quaestionem revocari ad hoc: utrum quaelibet res naturalis, per se subsistens, pro ut est in tali specie, absolute et secundum se, seclusis omnibus extrinsecis, habeat aliquem terminum magnitudinis vel parvitatis, sive in raritate et densitate, sive in quacunque alia extensione, quae fiat vel per veram augumentationem et diminutionem, vel per appositionem et detractionem, vel per generationem et corruptionem, ad modum modo explicatum in 5o notabili: demum, posito quod aliqua res habeat terminum, utrum ille sit intrinsecus vel extrinsecus. Et quidem, si loquamur de rebus naturalibus heterogeneis1, ut viventibus, sic certum est, eas habere terminos tum magnitudinis tum parvitatis; solum est controversia, utrum sint extrinseci vel intrinseci: si autem de homogeneis, tunc utrumque vocatur in quaestione, et num habeant terminos, et, si habent, utrum sint extrinseci vel intrinseci. In qua re sunt quatuor opiniones.
Prima opinio est dicentium, omnes res naturales, praeter elementa, habere terminos magnitudinis et parvitatis intrinsecos; elementa vero habere terminum intrinsecum parvitatis, magnitudinis vero nullum: ita D. Thomae in p.o Phys. t. 36, 38, De generatione t. 41, et p.a parte q. 7 art. 3; Capreoli2 2o dist. 19; Soti p.o Phys. q. 4; et Thomistarum omnium. Probatur, primo, authoritate Aristotelis p.o Phys. 36, ubi hoc dicit; et t. 38 afferet argumentum contra antiquos, quod, si non datur maximum et minimum, nihil valeret3. Sic enim concludit contra Anaxagoram: Si ex quolibet potest quodlibet separari, non datur minimum; sed omnes res naturales habent minimum; ergo etc. Nec dicas, Aristotelem supponere hoc contra Anaxagoram: nam refert ibi Simplicius4, com. suo 34, Anaxagoram negasse minimum; et hoc videtur verisimile, cum existimarit, quodlibet ex quolibet posse separari. Praeterea, Aristoteles, 2o De anima 41, docet, omnium natura constantium esse certum terminum magnitudinis et parvitatis. 2o, ratione Aristotelis p.o Phys. 36: si partes homogeneae animalis nullum habent terminum magnitudinis et parvitatis, et animal nullum habebit; sed hoc est falsum; ergo [etc.]. Minor patet. Sequela probatur: nam, si possunt esse carnes quantulaecunque5 et ossa quantulacunque et nervuli et venulae, etiam poterit esse caput quantulumcunque. Confirmatur: quia si possunt esse partes homogeneae quantulaecunque5 quantitatis, non apparet cur, si ea Deus simul compingat, non possit esse