Tractatus de elementis/Secunda disputatio

Secunda disputatio

../Prima pars IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Prima pars

[p. 157 modifica]

SECUNDA DISPUTATIO.

De primis qualitatibus.

Quaestio prima.

De numero primarum qualitatum.


Nota, primo, Aristotelem, a t. 7 et deinceps, ut investigaret numerum primarum qualitatum, usum fuisse hac methodo1. Elementa, inquit, cum sint corpora prima, debent constitui per primas qualitates: sed elementa non sunt corpora quaecunque, sed sensibilia: quare per primas qualitates solum sensibiles debent constitui. Porro, omnium qualitatum sensibilium primae sunt illae quae sunt tangibiles; quia [p. 158 modifica]sentiuntur a primo sensu, tactus2, qui ab omnibus sensibus supponatur, et ipse nullum supponat: quare qualitates debent esse tangibiles. Rursus: cum elementa debeant mutuo agere, debent constitui per primas qualitates tangibiles quae sint activae3 et passivae. Ceterum, cum dentur septem contrarietates qualitatum tangibilium; nimirum calidum et frigidum, siccum et humidum, grave et leve, durum et molle, lubricum et aridum, asperum et lene, crassum et tenue; ex his septem Aristoteles probat, duas priores esse solas proprias elementorum, eo quod illae solum sint primae, cum reliquae omnes ad illas duas reducantur. Quare concludit, quatuor solum esse primas qualitates sensibiles, tangibiles, et invicem activas et passivas: idest caliditatem, frigiditatem, humiditatem et siccitatem.

Obiicies, primo: Aristoteles, p.o Physicorum 10 et 56, ait, in unoquoque genere esse unam primam contrarietatem: quare igitur hic numerat duas? Respondeo, in unoquoque genere esse unam tantum contrarietatem privativam, idest qualitatem et privatio qualitatis: de ea enim ibi tantum loquitur Aristoteles, non autem de contrarietate contraria, quae potest esse multiplex.

Obiicies, 2o: Aristoteles videtur diminutus, quia omisit unam contrarietatem tangibilem, idest rarum et densum. Respondeo: in primis, hae non sunt qualitates, ut alibi probabo; deinde, non sunt activae.

Nota, 2o, ad hoc ut aliquae qualitates dicantur primae, ea primitate quam Aristoteles intendit in praesenti, requiri has omnes conditiones: prima est, ut sint sensibiles; secunda, ut sint tangibiles; tertia, contrariae et, consequenter, activae et passivae, ita ut repatiantur et agant vera actione alterativa et corruptiva, ad hoc ut possint esse causa mutationis substantialis et mixtionis; quarta, ut sint universales, idest concurrant ad omnes transmutationes; quinta, ut reliquae omnes fiant ex illis; sexta, ut non supponant alias priores quae habeant easdem conditiones et ex illis fiant, quia sic non essent primae. Et ex his patet, si per singulas conditiones discurramus, illas omnes et solas quatuor qualitates enumeratas esse primas, nec ullam ex illis esse alia priorem prioritate generis; licet nobilitate una sit alia prior, ut calor frigiditate, haec humiditate, et ignobilissima siccitas. Neque obstat, quod humiditas et siccitas, ex 4 Meteororum, producantur interdum ex calore et frigiditate; ex quo videtur sequi, [p. 159 modifica]illas duas non esse primas. Nam id est per accidens, ut magis patebit4 q.e 3a: per se enim siccitas fit a siccitate, et humiditas ab humiditate.

Obiicies: in unoquoque genere unum est primum; ergo in genere qualitatis una tantum erit prima. Respondeo: non dicuntur hae qualitates primae in essentia generis; sic enim una est in unoquoque genere perfectissima: sed dicuntur primae, comparatione facta ad alias qualitates, in causalitate, et quia omnes hae quatuor non pendent mutuo in causando.

Nota, 3o, per praedictas conditiones excludi omnes alias qualitates, quae, licet aliqua ratione sint priores his, ut nobilitate tempore etc., tamen non sunt primae ea primitate de qua Aristoteles. Et sic, primo, excluditur lumen; quod, licet sit prius, nobilitate et tempore, his qualitatibus, cum conveniat caelo, corpori incorruptibili, tamen non est qualitas tangibilis; nec agit cum repassione, cum non habeat contrarium. Et ob eandem etiam rationem excluditur durities et perspicuitas et figura, quae non sunt activae. Excluduntur, 2o, influentiae, si dantur: nam, licet sint primae nobilitate et tempore et etiam generatione, cum producant has quatuor, tamen non sunt sensibiles, nec activae, ea praesertim actione alterativa cum repassione, cum non habeant contrarium. Idem est iudicium de qualitatibus virtualibus, licet mixtorum, ut lapidum herbarum etc.

Obiicies, primo: gravitas et levitas videntur priores qualitatibus alterativis; tum quia Aristoteles prius egit de illis, in 3o et 4o De caelo, quam de his; tum quia, ex 8 Physicorum, motus localis est prior alteratione. Respondeo, qualitates motivas esse posteriores alterativis, cum ab his illae5 efficiantur. Et ad primam probationem respondeo, egisse Aristotelem prius de illis, quia agebat in libris De caelo6 de elementis; unde debuit agere de qualitatibus motivis, per quas elementa reducuntur ad propria loca. Ad secundam respondeo, primo: motus localis dicitur prior solum ratione motus caeli, qui fit non a qualitatibus motivis, sed ab intelligentiis. 2o: etiam si motus localis in his inferioribus sit prior alteratione, quia nihil alterat vel alteratur nisi appropinquatum, tamen nego consequentiam illam: quia, licet prius agant motivae quam alterativae, tamen alterativae7 prius producunt motivas; sicut forma substantialis prius producit accidentia, et tamen prius agunt accidentia quam generetur forma substantialis. [p. 160 modifica]

Obiicies, 2o: motus est causa caloris, 2o Caeli 42; ergo calor non est qualitas prima. Respondeo, in primis: motus non agit cum repassione. 2o: motus causat calorem per accidens, ut docet Albertus 12 Met. c. 8: quia, scilicet, atterit et disgregat; ex quo consequitur raritas, quae est dispositio ad calorem.

Obiicies, 3o: sonus est qualitas, et tamen non fit ex his quatuor; ergo [etc.]. Respondeo, sonum esse qualitatem secundam; non quod fiat ex mixtione primarum qualitatum, sed quod, aliquo modo, oriatur ex illis, quatenus supponuntur corpora habentia qualitates.

Quaestio secunda.

An omnes hae quatuor qualitates sint positivae, an potius aliquae sint privativae.


Prima sententia fuit quorumdam antiquorum, apud Plutarchum lib. De primo frigido, qui dixerunt frigiditatem esse privationem caloris. Horum sententiam secutus est Cardanus, lib. 2o De subtilitate, qui idem affirmat etiam de siccitate8, quam vult esse privationem humoris. Probatur, primo, ex Aristotele, 2o Caeli 18, p.o De generatione 18, 2o De generatione 32, 12 Metaphysices 22, et alibi: ubi frigus appellat privationem. 2o: febrium tertianarum rigor non fit adveniente aliqua materia frigida, sed per solam absentiam caloris: et idem dici potest de aliis multis, quae sola caloris absentia frigefieri9 videntur; ut cum animal moritur, cum ascendunt vapores ad mediam ragionem aëris, etc. 3o: Aristoteles, in libro De longitudine et brevitate vitae, docet, omnes operationes fieri a calore: at, si frigiditas esset qualitas realis, aliquid efficeret: ergo [etc.]. Confirmatur: quia medici dicunt, frigiditatem non ingredi opus naturae: et Aristoteles, 4 Meteororum, ait, frigus inimicum esse naturae; unde videmus etiam, loca calidiora, ut partes meridionales, abundare pluribus et nobilioribus mixtis.

Secunda sententia est quorumdam medicorum, qui, ob argumenta facta, ponunt duplicem frigiditatem: alteram realem, ut est illa elementorum; privativam alteram, ut quae fit recedente calore. [p. 161 modifica]

Tertia sententia est aliorum dicentium, omnes has qualitates reales esse et positivas: sed humorem et siccitatem non esse qualitates, sed substantias; idest humorem esse substantiam fluentem; siccitatem vero, substantiam consistentem. Et probant: quia nihil potest10 humefieri, nisi per receptionem substantiae humidae, ut vapores, etc.; item, nil potest exiccari, nisi per extractionem alicuius substantiae humidae. Et confirmatur: quia humor non potest separari ab aqua, nisi aqua corrupta; ergo non est accidens illius.

Quarta sententia, vera, est Aristotelis et omnium Peripateticorum, in t. 8 2i De generatione et in 4 Meteororum et alibi, dicentium omnes quatuor qualitates esse veras, reales, et positivas: quam sententiam optime tuetur contra Cardanum Scaliger, Exercitationum 18, 19, 22, et Plutarchus. Fundamentum est: tum quia alias tolleretur vera actio et passio, quae non fit nisi cum contrarietate vera et positiva: tum quia alias introductio caloris et humoris fieret in instanti; successio enim provenit ratione resistentiae, quae fit a contrario positivo; quare, si esset solum contrarium privativum, non daretur successio, ut patet in lumine: tum quia, si frigiditas et siccitas non sunt positivae11, terra nullam haberet qualitatem, et aër et ignis unam tantum; et ex hoc sequeretur, nunquam terram posse corrumpi a contrario.

Dico, primo, frigus esse vere qualitatem positivam et realem. Probatur: effectus positivi debet esse causa positiva; sed multi effectus frigoris sunt positivi: ergo [etc]. Probatur minor: tum quia frigus agit in plantas et in extrema membra animalium, ea adurendo; agit in aquam, congelando: tum quia ad frigus consequitur gravitas et densitas, etc.: tum demum quia corrumpit calorem sibi contrarium, ut patet. Si rei aptae per se conservare calorem, qualis est caro animalis, applicetur frigidum, certe illam infrigidat, et, quo magis est frigus, eo vehementius: ergo signum est, esse quid positivum: nam privatio non est activa, nec suscipit magis et minus. Confirmatur experientia, in reactione; ubi frigus retundit vim caloris.

Dico, 2o: siccitas est qualitas positiva. Probatur, primo, ex actione eius contra humidum in reactione; et ex productione mixtorum, quae indigent siccitate. 2o: si siccitas non est qualitas positiva, maxime ob argumentum Cardani, quia ibi videmus humorem difficillime produci; quod non potest aliunde provenire, inquit ipse, nisi quia siccitas est [p. 162 modifica]privatio, et a privatione ad habitum non datur regressus: sed haec ratio nihil valet: ergo [etc.]. Probatur: tum quia, secundum ipsum, eadem ratione difficillime deberet produci calor, cum frigus sit eius privatio: tum quia difficultas, immo impossibilitas naturaliter, transitus a privatione ad habitum, est ad eundem habitum numero, non specie; ut patet in lumine, quod redit idem specie: tum demum, quia alia est causa huius difficultatis; nimirum quia humor est parum activus.

Dico, 3o: licet interdum humefactio fiat per ingressum substantiae humidae, et exiccatio per expressionem eiusdem, ut magis patebit ex sequentibus; tamen humor non est substantia fluida, vel siccitas substantia consistens, nec humefactio et exiccatio fit semper dicto modo. Probatur, primo: sicut substantia non est ex se calida vel frigida, ita non debet, ex se, esse humida vel fluida; quia substantia, ex se, abstrahit ab omni tali qualitate: si ergo est substantia aliqua fluida, certe erit per qualitatem adiunctam. Confirmatur: quia dicere substantiam fluidam, est dicere, substantiam habere aliquid extra suum conceptum substantiae; illud autem appellamus humorem. Confirmatur, 2o: fluiditas non potest intelligi sine motu et quantitate; at substantia abstrahit ab his: ergo, cum dicunt substantiam fluidam, non dicunt solam substantiam, sed substantiam cum accidente, idest humore. 2o: fit humidum sine introductione substantiae fluidae, et siccum sine expressione eiusdem; ergo humor et siccitas non sunt substantiae. Probatur antecedens: metallum, cum habeat omnes conditiones sicci et praedominium terrae, est siccum; idem est de pice, ex Galeno, quae est sicca; de lapidibus liquabilibus, etc.: et tamen, actione solius ignis, in liquefactione humefiunt: ergo [etc.]. Item, flante austro, sal inclusum in arca liquescit12; et non per ingressum substantiae humidae. Et probatur13 idem de sicco, cum ex aqua, per vehementem congelationem, fiat crystallus14, ut docet Plinius lib. 37 cap. 2o: et tamen fit ex re plane humida, et est sicca; quare, licet aliquod humidum experimeretur, tamen id quod remanet, esset etiam plane humidum. Adde, quod ibi nulla est expressio: nam coagulatio non exprimit, sed retinet, idest condensat partes. Idem dici potest de generatione lapidum, et de parva aqua, si in fornacem iniciatur, quae fit sicca, cum evadat ignis; et tamen ibi non est substantia humida. Et per haec patet ad fundamentum tertiae sententiae. Ad confirmationem [p. 163 modifica]respondeo, primo, negando consequentiam: nam sunt quaedam accidentia inseparabilia, licet communia. 2o: separatur humor ab aqua: nam glacies est sicca, non humida; ex 2o De generatione 15. 3o: ut constet, humorem esse accidens, non est necesse ut separetur ab aqua; sed sufficit ut separetur aliquo, sine eius corruptione: ut patet in metallo, pice, etc. Tandem addo: cum humor perdatur ob inefficacitatem siccitatis, ideo nunquam separatur ab aqua, nisi iam sit tam multum passa a calore aut concretione aut alio modo, ex quo deinde corrumpitur.

Ad primum argumentum primae sententiae respondeo: ex iisdem locis et praecipue 2o Caeli 18 constat, frigus esse quid positivum contrarium calori; quia, inquit, cum unum contrarium reperiatur in mundo, debet aliud reperiri. Appellat autem15 Aristoteles frigus privationem, quia, ut ipse docet 3 Phys. 5, contrarium imperfectius solet dici privatio; et 10 Metaphysices16 16 ait, omnem contrarietatem esse privationem: alioquin etiam gravitas esset tantum privatio, quia etiam, 2o Caeli, ipsam appellat privationem; et 3o Phys. 5, et 10 Met. 7, nigrum appellat privationem albi, cum tamen constet esse quid positivum. Ad secundum respondeo, illum rigorem febrium vel fieri ab aliquo humore frigido, vel etiam ex recessu spirituum calidorum fieri tunc frigus positivum in membris externis: quia membra sunt per se frigida, utpote aquea et terrea; quare, si recedant spiritus, infrigidantur, non secus ac aqua recedente igne. Idem contingit in morte: tunc enim, ex recessu animae evanescunt spiritus calidi; et sic corpus terreum, ex se frigidum, et humores aquei, ex se frigidi, se reducunt ad propriam frigiditatem positivam. Et idem est dicendum de terra et vaporibus. Ad tertium respondeo, illud axioma medicorum et illud dictum Aristotelis maxime intelligi de operationibus viventium, quorum vita maxime consistit in calore temperato. Tamen adde etiam, quod non negamus, plus facere calorem quam frigus etiam in rebus omnibus: quae etiam causa est, ut partibus illis calidioribus plura et nobiliora mixta generentur. Sed tamen non est negandum, multa alia corpora, ex sua natura frigida, potius frigore quam calore17 gigni. [p. 164 modifica]



Quaestio tertia.
An omnes quatuor qualitates sint activae.


Nota, primo, Aristotelem, 2o De generatione t. 8, dicere, omnes quatuor qualitates esse activas: et tamen, ibidem, duas, idest humorem et siccitatem, appellat passivas; et idem docet 4o Meteororum in initio. Imo, calorem et frigus definit per congregare et disgregare, quod est quoddam agere; humorem vero et siccitatem, per facile vel difficile terminari, quod est quoddam pati. Imo, eodem loco 4o Meteororum, docet calorem et frigus humefacere et exiccare: et ibidem, com. 35 secundum divisionem Averrois, docet, calorem et frigus congelare, et facere ut res concrescant; at congelata et concreta, sicca sunt, ex t. 15 2 De generatione. Confirmatur idem experientia: quia videmus, ignem calidum et boream frigidum exiccare vestes; item ignem, liquefaciendo, verbigratia, adipem, reddere illum humidum: quare, cum siccitas et humiditas fiat a calore et frigore, signum evidens videtur, haec duo tantum esse activa, alia vero duo esse passiva. Quare Aristoteles videtur nec vera loqui nec sibi constare.

Nota, 2o: ad hoc ut Aristotelis dicta et sibi sint consona et vera, tria videnda sunt: primo, quomodo calor et frigus humefaciant et exiccent; 2o, an humiditas et siccitas habeant aliquam actionem propriam; 3o, quid intelligat Aristoteles, dum dicit duas esse activas et duas passivas.

Nota, 3o: si calor et frigus per se et non per accidens humefacerent et exiccarent, certe tunc humor et siccitas essent qualitates mere passivae; quia nulla his actio propria relinqueretur18. Ratio est, quia unius effectus per se unica solummodo potest esse causa per se: quare dicendum est, calorem et frigus solum per accidens humefacere19 et exiccare. Quod ex eo satis constat, quia interdum videmus, humorem et siccitatem esse cum calore et non cum frigore; interdum vero, cum frigore et non cum calore. Humiditas enim et est cum aëre calido et cum aqua frigida; et non potest esse cum igne calido et cum aqua frigida: contra vero siccitas est cum his; et non potest esse cum illis: ergo signum est, humiditatem et siccitatem non provenire [p. 165 modifica]per se a calore vel frigore, quia sic possent semper esse simul; provenient igitur ab aliis20 qualitatibus, distinctis20 humore et siccitate. Dices, calorem posse producere tam humorem quam siccitatem; verum impediri a forma substantiali, cui coniungitur, ne interdum potius producat hanc quam illam. Sed contra: in primis, formae substantiales non sunt immediate activae, ut quicquam producant; tum, quia videmus, nullam formam posse prohibere21 ne accidens, quod est in eadem materia, efficiat suum effectum; alias, aqua prohiberet21 calorem ne illam calefaceret, vel, cum est calida, prohiberet21 ne alia a se calefaceret. Nec dicas, non prohiberi21 quidem ob rationem factam; sed tantum determinari, ex coniuctione cum forma substantiali, ad producendum potius hanc quam illam qualitatem. Contra: nam ex coniuctione qualitas non acquirit nisi relationem; relatio autem non potest mutare naturam qualitatis, ita ut, si ex se est apta aliquid producere, illud non producat. Confirmatur: quia idem calor ignis, ut est apud Aristotelem 4 Meteororum suum. 2a cap. 3, interdum exiccat, ut patet in luto; interdum humefacit, ut in liquefactione cerae: ergo non potest esse causa per se, quae semper producit effectum similem; nec potest impediri a forma cui coniungitur. Dices, caelum producere effectus omnino diversos. Respondeo, caelum esse causam universalem et aequivocam22; cuiusmodi non potest esse calor vel frigus. Quare concludendum est, calorem et frigus non humefacere et exiccare per se, sed per accidens. Verum, circa modum quo id fiat,

Nota, 4o, calorem, verbigratia, exiccare per accidens, primo, quia calefaciendo producit aliquam formam quae requirit siccitatem; ut quando calor producit ignis. 2o: quia rarefacit substantiam humidam; ex qua rarefactione consequitur evaporatio humiditatis, unde relinquitur solum pars sicca: ita sol exiccat pannos, fructus, etc. 3o: quia facit res concrescere; concreta autem sicca sunt: ergo [etc.]. 4o: quia adiuvat siccitatem; ut infra dicam cum Alberto. Eadem ratione calor humefacit: primo, quia producit formam23 quae requirit humorem; ut, verbigratia, formam aëris ex substantia fructuum: 2o, trahendo humorem in rem siccam per diffusionem; ut quando trahit oleum per vestes: 3o, solvendo et liquefaciendo: nam, ex Aristotele 4 Met. sum. 2a cap. 3, quae calore concrescunt, frigore solvuntur; et e contra: 4o, iuvando actionem humoris; ut infra [p. 166 modifica]expli. Frigus etiam per accidens exiccat: primum, quia, frigefaciendo, producit formam quae requirit siccitatem; ut formam terrae: 2o, quia, constipando partes, exprimit substantiam humidam, et facit ut evaporet; ita frigus exiccat lutum: 3o, congelando. Et similibus modis humefacit.

Nota, 5o, humorem et siccitatem habere aliquam actionem propriam humefactionis et exiccationis, et, consequenter, non esse qualitates pure passivas: ita Galenus lib. p.o De causis symptomatum24, et communiter omnes medici et Peripatetici. Et probatur, primo, authoritate Aristotelis, t. 8; et t. 24 dicit, quodlibet elementum posse in quodlibet transmutari, et inter symbola25 esse faciliorem transitum: et tamen horum aliqua solum differunt in qualitate passiva, ut aër et ignis in humore; ergo, secundum hanc qualitatem, debent agere et se refrangere. 2o: elementa debent se refrangere in mixto quo ad omnes qualitates; alioquin remanerent duae contrariae qualitates, in summo, in eadem parte materiae contra omnes: ergo humor et siccitas debent26 esse etiam activae. 3o: flante austro vel impendente pluvia, ob aëris humiditatem, sal liquescit, sive aër tunc sit frigidus sive calidus: ergo signum est, provenire ab humiditate; quia, eodem aëre calido vel frigido existente, semper liquescit sal. Item terra in aqua corrumpitur solius humoris actione; item glacies in aqua dissolvitur, sive aqua calida sit sive frigida: ergo ab humore solum. 4o: siccitas etiam agit, ut patet, cum in corporibus quae prope mare degunt, quae sunt sicciora ob exhalationem27 siccam quae ex mari provenit, idem accidit illis quae degunt28 in locis ubi sit magna copia salis. Item videmus, sal multum exiccare, parum calefacere; ergo siccitas agit sine calore.

Obiicies: manus, verbigratia, humida, quantumcunque maneat super re sicca, ut super marmore, nunquam tamen exiccatur; cum tamen statim exiccetur a calore: ergo [etc.]. Respondeo, primo, exiccari a calore per accidens, et quidem citius ob vehementiorem actionem: 2o, etiam tunc aliquantulum exiccari manum a siccitate marmoris; sed non percipi illius actionem, quia siccitas modicissime agit, nisi iuventur a calore. Pro quo advertendum est: licet siccitas et humor per se exiccent et humefaciant, calor autem et frigus non nisi per accidens, tamen humor et siccitas tardissime et remississime id praestant, [p. 167 modifica]calor autem et frigus intensissime et citissime. Nam vestis madida, sub sole vel flante borea, citissime exiccatur, quae, super marmor siccissimum, vix aliquando exiccabitur: item calor, liquefaciendo, statim humefacit metallum, quod tamen, etiam si diutissime in aqua maneat, vix aliquantulum humefiet. Hinc fit, primo, ut humefactio et exiccatio quae fit in mixtione, cum debeant intensissime et citissime fieri, maxime fiant a calore et frigore; ab humore autem et siccitate, non nisi parum, et ut iuvantur a calore, ut infra dicam cum Alberto. Patet etiam, 2o, cur Aristoteles, 4 Meteororum in initio, humefactionem et exiccationem calori tribuat et frigori: tum quia citius et intensius fiunt a calore et frigore quam a siccitate et ab humiditate, et ab his non nisi iuvante calore; tum quia, cum in illo libro agat de mixtis, de ea solum exiccatione et humefactione agit quae contingit in mixtione, ubi fere fit solum a calore et frigore.

Nota, 6o, ut explicetur quid sibi velit Aristoteles quando dicit duas esse qualitates passivas, intelligi pati pro corrumpi: quod alii dicunt, terminative pati: nam subiectum dicitur subiective pati, quod tamen non corrumpitur. Marsilius, in 2o De generatione, ait, idcirco calorem et frigus dici activas qualitates, reliquas vero passivas, primo, quia actio illarum est notissima sensui, illa vero ignotissima29: 2o, quia illae30 maxime agunt et minime resistunt; contra vero, hae. Sed hoc secundum non placet; quia resistere non est pati, sed non pati: deinde etiam falsum est id quod asserit de activitate et resistentia qualitatum, ut patebit quaestione sequenti. Quare ego assigno has causas illorum dictorum Aristotelis. Prima est: iccirco illae dicuntur activae31 et hae passivae32, quia illae30 validissime agunt, ita ut, si hae cum illis conferantur, vix agere videantur. 2a: quia calor et frigus faciunt effectus humoris et siccitatis citius et intensius, quam humor et siccitas. 3a est quam reddit Philoponus 2o De generatione in t. 8, D. Thomas, Averroes in initio 4 Meteororum, et Pomponatius ibidem dub.e 3, et Albertus ibidem tract. p.o cap. 2o: nimirum, Aristotelem illud dixisse non simpliciter, sed in ordine ad mixtionem, in qua calor et frigus potissimum agunt, humor et siccitas potissimum patiuntur; licet etiam illae aliquantulum patiantur et hae agant, ut recte notavit Albertus et Buccaferrus. Qui tamen addunt, humorem et siccitatem non agere nisi iuvantibus aliis duabus et praecipue calore: nam humor, [p. 168 modifica]verbigratia, in mixtione per se non agit, nisi prius, vi caloris, elevetur vapor humidus, qui possit admisceri corpori humefaciendo; deinde, vi eiusdem caloris, aperiatur ipsum corpus, ita ut illud penetrare possit et humefacere. Et sic dicitur calor iuvare actionem humidi; et simili modo etiam iuvat actionem sicci. Ut vero melius intelligatur haec tertia causa,

Adverte, primo, has quatuor qualitates habere duo genera effectuum: quidam sunt primarii; ut caloris calefacere, ut humoris humefacere, etc.: quidam vero secundarii; ut caloris congregare homogenea, separare heterogenea, frigoris congregare omnia; humoris facile terminari termino alieno, difficile autem siccitatis alieno terminari. Porro effectus primarii omnium qualitatum verae actiones sunt, ut probavi: et effectus etiam caloris et frigoris secundarii sunt actiones33. At effectus secundarii humoris et siccitatis sunt passiones34, quas magis patitur corpus humidum et siccum quam humor et siccitas: corpus, enim, ut quod terminatur; humor vero et siccitas, ut quo.

Adverte, 2o: ad id quod est proprium et praecipuum in mixtione, ut mixtio est, concurrunt humor et siccitas per suos effectus secundarios, ac, propterea, patiendo. Nam duo sunt in mixtione: primo, est mutua refractio omnium elementorum et qualitatum; atque haec non est propria mixtionis, licet in illa etiam reperiatur, sed etiam in mutua actione elementorum reperitur, quae fit extra mixtionem: 2o, est terminatio; quae in eo consistit ut siccum, humido mixtum, accipiat unionem partium et facilem terminabilitatem, quibus ex se caret; similiter, ut humidum, admixtum sicco, accipiat consistentiam, qua ex se caret. Haec autem terminatio fit a calore digerente, maturante, segregante heterogenea, congregante homogenea, etc.; item a frigore indurante, et contemperante calorem: humor autem et siccitas patiuntur hanc terminationem, siccum videlicet per consistentiam, humidum per facilem terminabilitatem. Patet igitur, humorem et siccitatem ad id35 quod est proprium mixtionis concurrere per suos effectus secundarios, ac, propterea, patiendo.

Adverte, 3o: etiam si mixtio consisteret in sola refractione, nihilominus dicendum esset, calorem et frigus esse activas, illas autem passivas. Nam illa refractio, maxime omnium, fit a calore. Primo: quia [p. 169 modifica]calor est activior caeteris qualitatibus, unde magis refrangit. 2o: quia calor, ut dixi, iuvat humorem et siccitatem in suis actionibus, et sine caloris adminiculo vix aliquid possent facere. 3o: quia, ut etiam dixi, ipsa exiccatio et humefactio citius et intensius fiunt a calore36 quam ab humore vel siccitate. 4o: quia in mixtione maior fit refractio caloris et frigoris quam humoris et siccitatis: nam in mixto est aliqua difformitas in intensione accidentium, ita ut quaedam partes sint crassiores, quaedam subtiliores; quae dissimilitudo maxime provenit in partibus humidis et siccis. Calor enim et frigus, quia valde multum agunt, statim se mutuo refrangunt, et fere aequaliter producuntur in omnibus materiae partibus: at vero partes humidae et siccae nunquam possunt ita refrangi ut non semper remaneat plus siccitatis et humiditatis. Quod etiam fit verisimile his de causis. Tum quia humor et siccitas, ut dicam quaestione sequenti, plurimum resistunt; quare difficillime possunt se refrangere. Tum quia videmus, in ligno et in carne hanc diversitatem maxime esse in partibus siccis et humidis; fibrae37 enim sunt sicciores, succus autem, quo implentur spatia quae sunt inter fibras, est humidior38: quod igitur contingit in carne, in qua et haec diversitas est evidentior, idem contingit in aliis, in quibus est occultior. Tum, demum, quia, ut dixi, humida et sicca frequenter potius permiscentur secundum partes minimas, quam vero se refrangant; ita ut humefactio fiat saepe per ingressum substantiae humidae, et exiccatio per expressionem39 eiusdem. Cum ergo pateat ex his, minorem fieri refractionem secundum humorem et siccitatem quam secundum calorem et frigus, patet verum esse id quod concludebamus hoc quarto argumento, etiam refractionem maxime fieri a calore. Post calorem autem, in refractione maxime operatur frigus, iisdem de causis quas diximus de calore. Quare concludo, Aristotelem iccirco appellasse calorem et frigus qualitates activas, reliquas passivas, tum quia, ratione effectuum primariorum, illae plurimum agunt, hae fere nihil, et harum effectus ab illis fiunt: tum quia Aristoteles voluit explicare qualitates per effectus secundarios, non per primarios, non solum quia effectus secundarii sunt notiores, praecipue in humore; quae etiam ratio valet extra mixtionem; sed etiam quia illas explicabat in ordine ad mixtionem, in qua, si consideremus praecipuum, maxime concurrunt per effectus secundarios. [p. 170 modifica]Obiicies: Aristoteles, 4 Met. in initio, ait siccitatem et humorem in omnibus pati, non solum in mixtione sed etiam secundum se, idest extra mixtionem: ergo id quod diximus non est intelligendum solum in mixtione, ut dixi in tertia causa. Respondeo, primo, respectu effectuum secundariorum, de quibus ibi Aristoteles, tam in mixtione quam extra, duas posse dici activas, duas passivas, ob rationes dictas: tamen, quia in toto illo 4o libro agit de mixtis, ideo debet praecipue intelligi in omnibus iis de quibus in libro agit, idest de mixtis. 2o: illud «secundum se» debet intelligi: idest, quod aliae agunt, alie patiuntur, non solum in elementis sed secundum se, idest ratione sui, separatae40 ab elementis, ut contingit in mixtis.





Quaestio quarta

Quomodo se habent primae qualitates in activitate et resistentia.


Prima dubitatio sit, quid sit41 resistentia. Vallesius41, p.o Controversiarum cap. 5, et alii, dixerunt, resistentiam esse actionem, et resistere esse quoddam agere. Probatur, primo: augumentatio fit a simili; sed resistentia augetur augumento actionis; ergo [etc.]. 2o: ex continuatione actionis in contrarium fit maior resistentia in agente, et magis debilitatur contrarium; [etc.]. ergo 3o: potentia resistiva est activa; ergo resistere est agere. Probatur antecedens: potentia resistiva non est passiva, quia potentia passiva disponit subiectum ad patiendum, at potentia resistiva potius impedit passionem; ergo est activa.

Dico, primo: resistentia non est formaliter actio: tum quia lapis resistit manui prementi, et tamen nihil agit; tum quia exiguus calor resistit maximae frigiditati, alioquin fieret alteratio in instanti, et tamen non reagit in illum; tum quia medium resistit in motu locali, et tamen per se non reagit; tum, demum, quia haec inferiora resistunt actioni caeli, et tamen non reagunt in illud.

Dico, 2o, resistentiam non esse passionem. Nam, cum ferrum premitur, non patitur, quamvis resistat: item caelum prementi resisteret, et tamen non pateretur. Adde, quod resistere convenit rei ut est in actu; pati vero, ut est in potentia. [p. 171 modifica]Dico, 3o, resistentiam esse permanentiam in proprio statu contra actionem contrariam. Dixi «contra actionem contrariam»: nam resistentia, quamvis non sit actio, connotat tamen actionem contrarii, quam impedit. Dixi «esse permanentiam in proprio statu»: quia non distinguo resistentiam ab ipsa existentia rei, ut permanet; immo resistentia formaliter dicit hanc permanentiam rei in suo statu, et connotat impedimentum actionis contrariae. Et hoc est contra Pomponatium, sectione 2a De reactione cap. 3, qui vult, resistentiam formaliter dicere impedimentum contrariae actionis, connotans actionem contrarii et permanentiam in proprio statu; sed fallitur: quia resistentia est aliquid positivum, at vero illud impedimentum est negatio actionis. Ex quo sequitur, primo, resistentiam differre a permanentia rei in suo statu vel a conservatione sui secundum se considerata, quae dicit solum permanentiam existentiae receptae ab agente; quod resistentia connotat impedimentum contrariae actionis, permanentia vero abstrahit ab illo. Sequitur, 2o, resistentiam formaliter pertinere ad praedicamentum rei resistentis, sicut et ipsa existentia; nam modi intrinseci ad idem praedicamentum pertinent, ad quod res: at vero, resistentiam eandem, ratione connotati, pertinere ad praedicamentum actionis; quia illud impedimentum connotatum est quaedam privatio vel negatio actionis, privationes vero reducuntur42 ad praedicamentum sui habitus. Sequitur, 3o, in resistentia qualibet tria posse reperiri. Primum est id quod formaliter connotat; et est permanentia in proprio statu: secundum, id quod connotative; et est actio contrarii impedita: tertium est causa illius permanentiae, idest causa illa quae efficit ut res facile perseveret in suo statu et resistat actioni contrariae. Quae causa potest esse multiplex; ut, verbigratia, actio resistentis, ut cum animal suis viribus se tuetur per propriam actionem; item, pondus vel durities, ut in lapide; item, innexio43 materiae qua retardatur actio contrarii, etc. Porro, in resistentia qualitatum illa duo priora sunt manifesta, tertium vero est paulo occultius: non enim apparet, quaenam sit proprietas humoris qua tantopere resistit ne exiccetur44. Sed tamen, cum in animalibus et in multis aliis rebus, ut lapide etc., ea causa semper cernatur, tamen dicendum est, etiam qualitates et quaslibet alias res habere quamdam proprietatem naturalem qua, plus vel minus, resistant contrario: quae dicitur causa resistentiae, et potest [p. 172 modifica]reduci ad potentiam vel impotentiam. Ex quo apparet error Nobilii qui, p.o De generatione dubio 11 in cap. 7, distinxit45 duplicem resistentiam: aliam animalium, quae consistere in nixu46 quodam, qui est quaedam actio; aliam in caeteris rebus, quam reduxit ad impotentiam ad patiendum; ubi, ut videtis, accepit causam extrinsecam resistentiae pro resistentia formaliter, cum tamen distinguantur47. Adde, quod naturalis potentia vel impotentia semper est in re; et tamen res semper non resistit, sed solum praesente actione contrarii.

Ad primum argumentum respondeo, ex augumento actionis augeri resistentiam, sed non per se et formaliter, sed per modum sequelae48 vel causaliter; quia nimirum augetur causa resistentiae: dum enim, verbigratia, augetur calefactio, quae est causa resistentiae, fit calor perfectior, qui est sui conservativus. Ad secundum respondeo, per continuationem actionis in contrarium proprie diminui tantum potentiam agentis contrarii; postea inde sequi permanentiam rei in esse, quae est formaliter resistentia. Ad tertium respondeo, proprie et formaliter resistentiam non esse actionem vel passionem, sed reduci ad praedicamentum rei resistentis, ut dixi: quod si quando intercedit aliqua actio vel passio, illa erit solum causa resistentiae, ut dixi.

Secunda dubitatio: quomodo se habeant primae qualitates in activitate et resistentia. De hac re lege Calculatorem in tractatu De reactione, Hentisberum in sophismate49 An aliquid fiat, Marlianum49 in suo introductorio50 De reactione, Buccaferri 2o De generatione q. e De reactione, Thienensem51 tract. De reactione, Pomponatium sect.e p.a De reactione a cap. 13, et 4 Met. dub. 4 et 9.

Nota, primo: cum comparatio proprie fiat inter res eiusdem speciei et non inter res diversi generis, hinc etiam fit ut proprie non possimus conferre has qualitates inter se in activitate et resistentia, nisi conferendo activitatem unius cum activitate alterius, et similiter resistentiam unius cum alterius: haec enim solum esset proprie comparatio. Improprie tamen possumus et conferre activitatem cum resistentia, licet sint diversi generis; et hoc dupliciter: primo, simpliciter; 2o, non simpliciter, sed in genere suo, videndo quaenam illarum magis accedat ad summum et perfectissimum suo genere. Verbigratia, caelum potest comparari cum musca, licet sint diversi generis, [p. 173 modifica]dupliciter: primo, simpliciter, quaerendo utrum illorum sit perfectius; et sic certum est, muscam, cum sit animal, esse52 perfectiorem, simpliciter, caelo inanimato: 2o, non simpliciter; et sic caelum est perfectius musca, quia, in genere corporis simplicis, caelum maxime accedit ad summe perfectum, cum sit corpus simplex perfectissimum; contra vero musca, in genere animalis, maxime recedit a summe perfecto animali. Utroque igitur modo possumus etiam conferre, improprie, resistentiam53 cum activitate qualitatis: quorum duorum modorum uterque adhuc subdividitur in duos alios modos. Ex quo colligitur, has quatuor qualitates, in activitate et resistentia, posse in universum quinque modis conferri: primo, si quaeramus quaenam illarum sit magis activa, et quae illarum magis resistiva: 2o, si simpliciter quaeramus54, utrum activitas unius sit maior resistentia alterius simpliciter: 3o, etiam simpliciter, utrum activitas unius sit maior55 resistentia eiusdem: 4o, non simpliciter, sed in genere, idest utrum activitas unius, in suo genere, maior sit resistentia eiusdem, in suo genere, modo explicato: 5o demum, non simpliciter, sed in genere, utrum activitas unius magis accedat ad summum, in genere activitatis, quam resistentia alterius contrarii ad summum, in genere resistentiae. Ex quibus comparationibus prima tantum est propria, quatuor vero sunt impropriae.

Nota, 2o, intensionem et remissionem, in qualitate, in activitate, et in resistentia, diverso modo sumi. Nam maxima intensio qualitatis est habere 8 gradus; et quo magis recedit ab 8, eo est minus intensa: at maxima actio est quae fit in instanti; reliquarum vero, ex 6 Phys. 16 et 23, ea est maior quae breviori tempore plus formae introducit: contra vero maxima resistentia est quae toto tempore nihil patitur; reliquarum vero illa est maior quae in diuturniori tempore nihil patitur. Itaque magna actio requirit breve tempus et multum formae; haec enim magis accedit ad summam actionem: magna vero resistentia requirit longum tempus et parum formae contrariae; haec enim magis accedit ad summam resistentiam. Ex hoc autem sequitur, maximam resistentiam posse interdum superari a minima actione. Ut, verbigratia, si lignum decem annis resistat aquae, ne humefiat, et tandem mollescat: hic, ut videtis, est maxima resistentia, quia longo tempore lignum parum patitur; et minima actio, quia longo [p. 174 modifica]tempore aqua parum agit: et tamen haec actio minima superat eam maximam resistentiam. Neque hoc mirum est: nam minima actio non dicitur minima, quia simpliciter sit minor resistentia; immo est maior, cum dictam resistentiam superet: sed dicitur minima in suo genere, quia minus accedit ad summam actionem. Imo, si esset maxima actio in suo genere, non permitteret maximam resistentiam, sed minimam; quia brevissimo tempore illam superaret. Ex quo solvitur haec obiectio: Si parva actio superat magnam resistentiam, et magna actio parvam resistentiam, ergo plus fit per parvam actionem quam per magnam. Solvitur, inquam; quia non valet consequentia. Nam superare magnam resistentiam non est multum agere, sed parum; est enim adeo debile agere, ut passum possit diu reluctari: contra vero superare parvam resistentiam est multum agere; est enim adeo fortiter agere, ut passum diu resistere non possit. Quare semper plus fit per magnam actionem, quam per parvam.

Nota, 3o: si comparatio fiat primo modo ex positis in primo notando, tunc dico, primo, qualitates in activitate servare hunc ordinem: ut, caeteris paribus, activissimus omnium sit calor, tum frigus, post humiditas, demum siccitas. Dixi «caeteris paribus:» hoc est si ponantur illae56 qualitates aequaliter intensae et cum aliis circumstantiis aequalibus, breviori tempore plus formae introducet calor, tum frigus, etc. Probatur conclusio: tum experientia, quia videmus ignem citius agere qualibet re frigida, immo in quibuslibet materiis paulo magis dispositis videtur ignis agere in instante, ut in stuppa, etc.; cum tamen nulla res, licet frigidissima, tanta velocitate agat in materiam quantumlibet dispositam: tum quia videmus, diu et sine ulla lesione detineri manum in nive, cum tamen ne brevissimo temporis spatio detineatur in igne: tum demum, quia ignis maxime penetrat, maximo impetu frangit, etc., quae57 non videmus in corpore frigido. Quod autem duae priores sint activiores posterioribus, probatur: tum quia illae ab Aristotele vocantur simpliciter activae, aliae passivae; tum quia experientia constat, calorem et frigus breviori tempore plus agere quam humorem et siccitatem. Postremo, quod humiditas sit activior siccitate, patet sensu: aër enim humidus res in eo existentes facilius humectat58, quam terra exiccet; et aliquid facilius in aqua humefiet, quam in terra exiccetur. Adde, quod humidum sua actione rarefacit et [p. 175 modifica]dissolvit, siccum vero constipat; dissolutio autem disponit subiectum ad transmutationem, et constipatio impedit. Et adverte, me loqui de humefactione et exiccatione quae fiunt ab humore et siccitate: nam potest fieri ut exiccatio citius fiat quam humefactio, si exiccatio fiat ab igne, quia tunc ignis, rarefaciendo, extrahit partes humidas; ut patet in pannis humidis igni appositis. Et haec est causa quare medici dicunt, difficilius esse corpora humefacere quam exiccare; quia accipiunt humefactionem et exiccationem quae fiunt a calore, per ingressum et recessum substantiae humidae. Certum est enim, substantiam humidam facilius egredi quam ingredi.

Dico, 2o, qualitates in resistentia servare eundem ordinem: ut magis resistiva sit caliditas frigiditate, et haec humiditate59; postremo sit siccitas. Probatur: si calor introducit totam suam latitudinem in 1/4 horae, frigus, quod est minus activum non producet nisi una hora: at vero, cum tantum unius qualitatis deperdatur quantum contrariae60 producitur, sequitur, totum frigus deperdi uno quadrante horae, calorem vero una hora; et, ex consequenti, frigus non resistet calori nisi 1/4 hora, calor vero resistet frigori una hora: unde concluditur, ita frigus superari a calore, in resistentia, sicut in activitate. Et idem argumentum potest fieri de aliis duabus. Obiicies: res calefactae61 facilius frigefiunt, quam frigefactae calefiant; ergo [etc.]. Respondeo, res calefactas facilius frigefieri per accidens, ob evaporationem spirituum calidorum, qui, ob tenuitatem, facilius evanescunt. Contra hanc conclusionem faciunt illi qui admittunt quidem primam conclusionem; sed dicunt resistentiam siccitatis esse maximam, postea vero humiditatis, tum frigoris, demum caloris; sed tamen volunt cuiusque actionem maiorem propria resistentia. Sed contra: ex hoc sequeretur, latitudinem summae resistentiae esse minorem latitudine summae activitatis, quod est absurdum. Probatur sequela: nam latitudo maximae activitatis in calore est, verbigratia, ut 8; ergo in siccitate, quae, etiam secundum ipsos, est minime omnium activa, erit, verbigratia, ut 4: sed summa resistentia per se est in siccitate, et, simul, maior est activitas eiusdem siccitatis quam propria resistentia; ergo latitudo summae resistentiae est infra 4 gradus.

Nota, 4o: si fiat comparatio secundo modo, tunc dico simpliciter, actionem cuiusque qualitatis maiorem esse resistentia contrarii: quia, [p. 176 modifica]quaecunque qualitas agat in aliam, semper tamen illam superat, licet interdum longissimo tempore. Et de activitate caloris et humiditatis supra resistentiam frigoris et siccitatis, id notissimum est; cum illae62 sint activiores his, et, consequenter, ex notando tertio, hae minus resistitivae. De actione vero frigoris et siccitatis contra resistentiam caloris et humoris, id videtur difficilius; quia humiditas et siccitas, ex dictis, sunt minus activae illis. Tamen adhuc conclusio est vera: idest quoad actionem63 illarum simpliciter; modo sint in proportione maioris inaequalitatis, idest ut, verbigratia, 5 vel 6 gradus frigoris vel siccitatis agant in 3 vel 4 gradus caloris vel humiditatis, ad hoc ut possit fieri actio: nam semper est maior resistentia harum. Licet enim diutissime istae resistant, tamen aliquando superantur. Et sic, simpliciter, actio illarum dicitur maior harum resistentia.

Obiicies: supra, in notabili tertio, dixisti, caloris actionem et resistentiam esse maiorem frigoris; similiter, humiditatis actionem et resistentiam maiorem esse actione et resistentia siccitatis: ergo est contradictio, si hic dicimus, actionem cuiuscunque superare resistentiam contrarii. Respondeo, nullam esse contradictionem. Nam hic loquimur simpliciter, et dicimus actionem simpliciter cuiuscunque superare resistentiam contrarii, modo fiat actio in debita proportione: sed cum hoc stat, ut activitas et resistentia caloris in suo genere, de quibus loquebamur in notabili tertio, sit maior; quia magis accedit ad summum, cum breviori tempore calor et humiditas introducant suam latitudinem, quam frigiditas et siccitas suam. At in casu nostro praesenti non dicimus, actionem esse maiorem in genere, sed simpliciter; quia, tandem, contrariam resistentiam superat. Quod tantum abest ut repugnet dictis notabili tertio, ut etiam maxime faveat: quia dicere, actionem frigidi et sicci longissimo tempore tandem superare resistentiam caloris et humoris, est dicere, minimam esse actionem frigoris et siccitatis in suo genere, idest in accessu ad summum, et maximam in suo genere esse resistentiam caloris et humoris. Nam maxima resistentia, in suo genere, non potest vinci nisi a minima actione in suo genere. Et explicatur exemplo alicuius exercitus, qui longissimo tempore alteri resisteret, sed tandem vinceretur: tunc enim diceremus, activitatem vincentis esse parvam, et resistentiam victi magnam; simul etiam diceremus, simpliciter, cum ille vincatur, [p. 177 modifica]habuisse minorem resistentiam quam sit victoris activitas. Idem posset declarari exemplo marmoris et guttarum cadentium et illud excavantium.

Nota, 5o: si fiat comparatio tertio modo, dico eam esse impossibilem. Nam, si resistentia unius qualitatis cum propria actione conferatur, altero ex his duobus modis conferri debet: primo, videndo....................................






Varianti

  1. 26. metodo
  2. 1. tactus quod ab
  3. 4. active
  4. 1. patebis
  5. 26. ille
  6. 27. celo
  7. 34. motivealterative tamen alterative
  8. 16. siccitate
  9. 21. figefieri
  10. 5. posse
  11. 18. positive
  12. 27. liquaescit
  13. 28. probat
  14. 29. cristallus
  15. 13. aut
  16. 15. 10 metaf:
  17. 33. quam colore
  18. 25. relinquaeretur
  19. 27-28. humafacere
  20. 20,0 20,1 2. aliidixtintis
  21. 21,0 21,1 21,2 21,3 7,8,9,10. proib....
  22. 20-21. equivocam
  23. 31. forma
  24. 8. sintomatum
  25. 11. simbola
  26. 16. debet
  27. 24. exalationem
  28. 25. illis qui degunt
  29. 20. illarum et notissimaillamignotissimam
  30. 30,0 30,1 21, 26. ille
  31. 25. active
  32. 26. passive
  33. 14. actione
  34. 14-15. passione
  35. 32. ab id
  36. 17. fibre
  37. 4. calorem
  38. 18. fibras et humidior
  39. 23. expraessionem
  40. 10-11. separatae
  41. 41,0 41,1 . quod sitValesius
  42. 21. reducunt
  43. 29. inexio
  44. 32. existit; mutato poi in rexistit
  45. 2. distinxit
  46. 3. nixta
  47. 6. dixtinguantur
  48. 10. sequele
  49. 49,0 49,1 22. Entisberum in sofismateMarmianum
  50. 23. introductorio
  51. 24. Pienensem
  52. 2. cum sit Ar: esse
  53. 8. resistentia
  54. 13. queramus
  55. 14. unius si maior
  56. 20. ille
  57. 29. que
  58. 34. humettat
  59. 12. et hae humiditate
  60. 15-16. cantrarie
  61. 20. calefacte
  62. 3. ille
  63. 7-8. idest actionem

Note del curatore