solum est verum in modis qui consecuntur praecise essentiam, non autem in modis qui consecuntur essentiam prout est in partibus eiusdem rationis, ut dixi. Obiicies, 2o: magis intrinseca videtur intensio qualitati, quam dispositio formae substantiali; ut non repugnet per Dei potentiam produci formam sine dispositione, repugnet autem produci qualitatem sine ulla intensione: ergo [etc.]. Respondeo, intensionem esse magis intrinsecam qualitati in hoc sensu, quia nimirum est idem, re ipsa, cum essentia qualitatis; dispositiones autem formae substantialis sunt ab illa realiter distinctae1. Quo etiam fit, ut per divinam potentiam possint formae substantiales produci et conservari sine ulla dispositione; qualitates autem forte non possunt sine ulla intensione: quia qualitates, ex sua natura, deberunt acquiri per motum, in quo, cum sit successivus, non datur prima pars; ideo neque in intensione qualitatis debet dari minimum. Et confirmatur in quantitate, quae, procul dubio, non potest esse sine extensione. Sed inde, ob rationes modo allatas, non licet inferre, dari minimum aut maximum in qualitate. Sicut etiam non valet: Quantitas non potest produci sine aliqua extensione, et forma substantialis potest sine suis dispositionibus produci per divinam potentiam; ergo, si forma ex sua natura habet terminum dispositionum, etiam quantitas habebit terminum in extensione. Obiicies, 3o, ex Scoto: si qualitas non est ex sua natura finita intensive, sequitur, posse dari qualitatem infinitam in intensione et perfectione. Respondeo: qui admittunt2 infinitum actu per potentiam Dei, concedunt consequentiam; at qui negant, dicunt sequi solum, posse esse infinitam solum syncategorematice3. Quod si dicas, Faciat Deus totum quod potest facere, iam illud erit infinitum; respondeo, implicare, actu et simul fieri totum id quod est infinitum syncategorematice3. Obiicies, 4o: saltem videtur repugnare maior et maior intensio ex parte subiecti, quod est determinatum. Respondeo, primo: saltem posset qualitas intendi separata4 a subiecto per divinam potentiam. 2o: esto, repugnet potentiae passivae5 naturali subiecti, quae est finita; non tamen repugnat potentiae obedientiali passivae5 eiusdem subiecti, quae est tanta, quanta est ipsa potentia activa Dei. 3o: non repugnat, Deum facere subiectum capacius et capacius in infinitum. 4o: addit Gabriel, forte subiectum incorruptibile, qualis est prima ma–
- ↑ 9. dixtinctae —
- ↑ 23. quae admittunt —
- ↑ 3,0 3,1 25, 28. sincategorematice —
- ↑ 30. separatam —
- ↑ 5,0 5,1 31, 32. passive —