Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/152


iuvenilia. 149

teria, non vendicare sibi qualitatem in certa intensione, sed habere potentiam naturalem ad omnem. Dico, 2o: omnia viventia et mixta heterogenea1, ut, verbigratia, magnes, habent determinatum terminum magnitudinis et parvitatis. Sententia est communis; et est expresse2 Aristotelis p.o Phys. 36, 2o De anima 41, 4o De generatione animalium cap. 4, et 7o Politicorum cap. 4o, ubi id probat. Instrumenta enim, inquit, nimis magna non possent esse usui etiam maximo viventi, imo essent frustra: sed corpus est instrumentum animae, 2o De anima 37: ergo illud vivens esset frustra, quia non posset operari nec conservari, cum ad sui conservationem requirat operationes. Probatur maior: nam experientia constat, ea quae sunt nimis magna difficillime posse conservari; unde refert Aristoteles, 7o Politicorum, civitates nimis magnas difficillimae3 esse gubernationis. Praeterea, etiam in artificialibus instrumenta valde magna, etiam a maxima virtute, difficillime moventur, nisi tardissime. Idem patet in parvitate: nam, si instrumenta animae possent esse valde parva, ea essent frustra; neque enim homo, verbigratia, suis manibus posset apprehendere, vel sustinere, etc.: ergo [etc.]. Praeterea, ipsa augumentatio, per quam acquiritur quantitas viventium, est determinata, cum sit motus naturalis; natura autem non tendit in infinitum, sed agit propter finem: item, est a virtute augumentativa, quam necesse est esse determinatam. Tandem: videmus semper, produci conservari et augeri viventia intra certum terminum quantitatis: signum igitur est, id esse naturale, nec aliter fieri posse; quod enim nunquam est factum, id fieri non posse, censendum est. Dico, 3o, hos terminos viventium, per se et via generationis, esse intrinsecos, cum oriantur ex determinatione formae4; quae forma, cum sit maxime determinata, requirit quantitatem habentem terminos maxime determinatos, cuiusmodi sunt soli intrinseci, ut supra dixi. Et confirmatur: quia, ut tetigi supra, si minimus5, verbigratia, terminus quantitatis et magnitudinis esset extrinsecus, res inciperet per primum non esse; quod est falsum in viventibus. Nam, quando iam deventum esset ad minimum, si illud esset extrinsecum rei generandae, verum tunc esset dicere, Nunc res non est; et immediate post hoc, erit: quod inciperet6 per primum non esse. Pro explicatione autem maiori dico,

  1. 3. eterogenea
  2. 5. expraesse
  3. 13. difficillime
  4. 27. forme
  5. 30. supra minimus
  6. 35. incipere