De universi iuris uno principio et fine uno/Liber unus/Capita CC-CCXXII
Questo testo è completo. |
◄ | Liber unus - Capita CL-CLXXXXIX | Liber unus - Conclusio | ► |
CAPUT CC
IX
DE IUDICIIS STRICTI IURIS ET BONAE FIDEI
EX RERUMPUBLICARUM NATURA
Omnes obligationes a iure quiritium agnitae, stricti iuris.
[1] Et dum romana respublica sive optimatium natura fuit, sive adeo libera, in qua tamen optimates suis artibus pollebant, omnia iudicia fuere stricti iuris: quod evincit acceptilatio inter actus legitimos numerata1. Quare omnia quae naturalis ratio deberi dictabat, ut iuris romanorum quiritium vim haberent, in stipulationem erant transformanda, qui contractus ob id πανδέκτης dictus, cuius formulam postea elegantissimam et absolutissimam Gallus Aquilius concepit2. Ita ut ne emptio venditio quidem, omnium contractuum, qui iure novissimarum gentium sunt introducti, facile princeps, bonae fidei principio agnita fuerat, cum emptores de evictionis fortuna dupla stipulatione apud priscos sibi caverent.
Cur stipulatio et obligatio nominibus, stricti iuris? — Cur item mutuum? — Qui vere «credunt»? — Cur itidem «actiones reales» omues? — Vis formulae «Inter bonos bene agier».
[2] Sed postea, praevalente libertate, iudicia bonae fidei sunt introducta, et stricti iuris mansere stipulatio et literarum obligatio, quia in id institutae ut iis sibi cives caverent. Mutuum praeterea, quo omnino in creditum abitur: unde kατ᾽ἐξοχήν qui dat mutuum «credere» dicitur3, et ex uno tantum latere bonus est, nam mutuum ex sui natura non fert usuras. Et actiones ex ceteris caussis, ubi neuter alteri bonus ut sunt actiones reales onines; unde diu de hereditatis petitione inter iurisconsultos dubitatum an esset bonae (idei iudicium4 At ex reliquis omnibus, in quibus uterque alteri bonus, aut si alter tantum bonus, non omnino in creditum abitur, uti ex commodato, «Inter bonos bene agier» vel «Quantum aequius melius», formula bonae fidei, si ve ex bona fide, praestari dictabat.
[3] In republica mere regia, ut inter turcas, vel mere libera, in qua iudicia scriptis in commune legibus, ut Athenis, definiuntur, omnia iudicia sunt bonae fidei.
[4] In republica natura regia mixta legibus, maxima ex parte sunt bonae fidei et aliqua stricti iuris, ut in romana sub principatu.
CAPUT CCI
X
DE IUDICIIS ET ARBITRIIS PRO RERUMPUBLICARUM NATURA
[1] Sed Aristoteles in Ethicis fuisse respublicas memorat, in quibus ius de privatis rebus non dicebatur, ut inter cives promissi pudor custodiretur, ubi non temere credebatur, et rei cuiusque suae recte administrandae intenderetur prudentia, nec respublicae ex civium temeritate privatorum litibus inquietarentur.
Ubi ius riget, rara iudicia, crebra arbitria.
[2] Ad hanc formam accedit respublica optimatium, in qua ius scriptum riget. Cum enim ibi omnia ferme legibus certa sint, rara agitantur iudicia. Sed, quia humana voluntas incertissima est, crebra sunt arbitria, quae solo pudore naturali, nulla iuris necessitate recipiuntur. Unde, ubi romani de aliqua re contenderent et neuter alteri cedere vellet, illa formula utebantur. «Quemvis arbitrum adige de hac re, vincam scilicet», et iudex dictus «vir bonus», et tam vulgaris formula illa: «viri boni arbitratu».
Ubi ius aequum regnat, crebra iudicia, rara arbitria.
[3] Ab iis Aristotelis rebuspublicis longe abscedit, in qua ius benignum legibus celebratur. Nam, quia omnes volunt experiri iuris necessitatem, omnia sunt iudicia, paucissima arbitria, et haec ipsa tamen quandam habent formam et necessitatem iudiciorum. Atque huc pertinet formula illa praetoris: «inter iudices arbitrosque».
CAPUT CCII
XI
DE IUDICIIS CONDEMNATORIIS ET ABSOLUTORIIS
PRO RERUM PUBLIC ARUM NATURA
Leges publicorum iudiciorum eaedem ac formulae criminum et poenarum.
[1] Sed in omni republica mera, quae scriptis legibus riget, omnia iudicia sunt condemnatoria, quia omnia stant formulis actionum si sint privata, accusationum si publica. Quare, uti formulae iudiciorum privatorum dicuntur «legis actiones»5, ita formulae accusationum dicuntur «leges publicorum iudiciorum»: unde illa sunt: «lege agere» pro «accusare», «lege agere lictorem», quum sumit de reo poenas. Ex cuius iurisprudentiae penetralibus Livius in horatiano iudicio haec tradit: «Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege: ne innoxium quidem posse, cum condemnassent». Nam, si formula in reum dirigatur, iam reus damnatus est, quem antea poena ex formula iam manebat: sin formula in reum non cadat, iudicium nullum est, utpote quod formula totum stabat, et, cum iudicium nullum esset, ne absolutorium quidem erat.
[2] In omni republica mera, quae scriptis legibus non utitur, omnia iudicia sunt absolutoria, quia sola facti ventate nituntur. Quare, si quis non paret reus, iam est natura absolutus; si paret, natura non absolvitur, nisi det poenas.
Ordo mixtus iudiciorum quid praestet?
[3] In republica autem ubi regnum cum scriptis legibus benigne agitatur, cum ordo iudiciorum et solemnitate actorum iudicialium et ventate mixtus sit, iudicia sunt fere semper absolutoria6, quandoque condemnatoria: nam, si solemnia iudicii constent, et tamen reus ex vero non sit, is condemnatur tamen. Quid autem iudex in hac facti περιστάσει facere oporteat, qui reum palam noscit, secreto scit innocentem, morali doctrinae definiendum relinquamus.
CAPUT CCIII
XII
DE IMPERIO MERO ET MISTO PRO RERUMPUBLICARUM
NATURA
Quod sit imperium merum? quod mistum?
[1] Porro in omni republica mera, sive optimatium, sive regia, sive libera, omne imperium merum, sive dictet capitis, sive capite minorem poenam. Sic statim dictata a duumviris in Horatium formula, accessit lictor, ut Livius narrat, iniiciebatque Iaqueum. In mere regia, ut apud turcas, damnati statim dant poenas. In republica mere libera, vel preclarissimi viri, Athenis ostracismo, privilegiis Roma pulsi, adversus ingratas poenas nullam provocationem habebant. In rebuspublicis mistis omne imperium mistum, vel quum capitis poenam imperat: est enim appellatione temperatum.
Tullus institutor provocationis ad populum — Civilis eius facti ratio.
[2] Igitur Tullus rex rempublicam, hac in parte meram optimatium, libertate miscuit, ubi ex eadem lege Horatio provocationem ad populum «clementi interpretatone», ut Livius ex adytis doctrinae civilis loquitur, permisit. Nam, si fuisset ius Horatio ad populum provocare, vana haec fuisset regis clementia: sin eo iure Horatium eximi ratio aliqua suaderet, non clementia fuisset, sed aequitas. Igitur Tullus, rex belligerus et feroci ingenio, Romuli, ut Livius tradit, non absimilis, qui omnem Hesperiam bellis subiugare agitabat, quo facilius bella gerere posset, per quae reges in optimatium rebuspublicis regnant maxime — quia optimates semper bellis adversantur, metu ne reges, longa consuetudine bellorum, militarem sibi factionem confirment, qua regnum optimatium in merum convertant: contra, feroces plebes ad bella sunt pronae — Tullus, inquam, eam pulcherrimam occasionem nactus, lubens arripuit, in popularissima caussa, rei victoria inclyti, qui unus romanum imperium servavit et auxit, ut et optimatium ordinem appellatione ad populum infirmaret, et plebi una opera rem gratissimam faceret, et ita, plebis favore fretus, contra optimatium instituta facilius bella gereret.
Optimates provocationis hostes — Populare familiae Valeriae fatum.
[3] Hinc optimates postea in republica libera provocationem ad populum extinguere sedulo curaverunt: unde lex provocationis ad populum per Valerios, populari eius familiae fato quodam, ter repetita.
[4] In regnis quae legibus mista sunt appellationes passim dantur, et ab ipsis regibus, ex eorum clementia, ad ipsosmet reclamatur.
CAPUT CCIV
XIII
DE POENIS PRO RERUM PUBLIC A RUM NATURA
[1] Postremo in republica mere regia, quia unius consistit metu, criminum poenae crudeles: sed apud unum et summum datur, perraro tamen, clementiae aditus.
Cur in republica optimatium severissimae poenae? — Cur poena
capitis nunc «ordinaria» vulgo dicatur?
[2] In republica optimatium mera, quia paucorum est imperium adversus multitudinem obtinendum, severa exempla quoque ab ordine eduntur in reos — cuius vestigium mansit in nostri temporis foris, ut poena mortis «ordinaria» dicatur; — neque poenae clementia temperantur, quia summum imperium stat apud plures. Unde severissimae spartanorum poenae, ex quo genere sunt priscae inter romanos poenae, quae in XII Tabulis relatae sunt: obaeratorum corporum vivorum sectiones, deiectiones falsorum de saxo, eorum qui fruges noctu pavere aut secuere suspendia, et iudicum, qui ob pecuniam male iudicarunt, suprema supplicia. Et Athenis, resurgente optimatium potentia, leges Draconis sanguine scriptae.
A Bruto non omnis libertas populo constituta.
[3] Quam sane, neque aliam legum severitatem, qua vel Horatius damnatus est, queruntur patricii iuvenes apud Livium, qui ob id Tarquinios et regnum malunt. Quam severitatem mox ipsi experti sunt misero illo romano virtutis exemplo, quo duo Bruti filii, patre dictante poenas, in praeclarissimae domus orbitatem, securi percussi sunt. Qui Livii locus non omnem libertatem per Brutum populo constitutam monet, sed tantum ut ne reges singulos et perpetuos, sed binos annuosque, crearet. Quam non «libertatem», sed «libertatis originem» diserte appellat: «inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate: omnia iura, omnia insignia primi consules tenent: id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur».
Cur in republica libera poenae mitissimae?
[4] In republica autem libera, quia ad quemque minima pars reipublicae redit, et populus est internecionis tutus, et communis fortunae memoria omnes ex aequo subit, sunt poenae mitissimae.
Mira rerum romanarum a poenis conversio.
[5] Hinc, republica romana ex natura optimatium in natura liberam transformata, severissimae legis XII Tabularum poenae, quas nuper memoravimus, exolevere: et Cicero Titum Labienum inhumanitatis reprehendit, quod in Rabirium, perduellionis reum, illud romanae mansuetudini iamdiu inauditum et «horrendum carmen» dictet: «I, lictor, colliga manus», etc.: quod, dictatum in Horatium, qui unus imperium Albae Romae subiecit, populus nedum non exhorruit, sed ius putavit, absolvitque, ut Livius narrat, «admiratione magis virtutis quam iure caussae».
Iurisprudentia romana non peregre convecta, sed domi nata.
[6] Atque haec omnia, quae de praecipuis romani iuris argumentis ex rerumpublicarum natura disseruimus, luculenter demonstrant hanc propriam iurisprudentiae romanae naturam non ex alienis civitatibus comportatam, ut hactenus Athenis et Lacedaemone vulgo putatum est7, sed indigenam et nativam esse, et ex ipsius romanae libertatis cum optimatium regimine mixtura extitisse; uti ex optimatium et libertatis mixtura cum principatu adolevit et omnino perfecta est.
CAPUT CCV
UT IURISPRUDENTIA BENIGNA ADOLEVIT ET PERFECTA
EST SUB PRINCIPATU
Nam, verso civitatis statu, Augustus haec regni consilia adhibuit: ut omne ius romanum, quod in republica libera certum erat, ad regiam manum8 vere rediret. «Potissima arbitrio principis», ut inquit Tacitus, nempe gravioris momenti publica, de quibus palam cum populo antea agebatur, ut de bello, pace, foederibus et militiae arcanis, intra sacra domus coercuit.
CAPUT CCVI
I
MULTITUDINE LEGUM ET CLEMENTIAE FAMA
[1] Innumeras leges de iure publico ipse, et multas de iure privato auctoribus consulibus9, ad populum tulit, quarum tituli, ut Tacitus tradit, «eius funeri praelati sunt». Namque, ut, in republica optimatium regno vel libertati mista, arcanum potentine optimatium fuit ius in latenti et legum paucitas cum iurisprudentia rigida, ut latissime supra est demonstratum10; ita, in republica regia vel libera mista optimatibus, arcanum libertatis vel regni sunt leges palam et plurimae, circa quas versetur iurisprudentia, ut ita dicam, popularis, hoc est benigna, ut supra diximus quoque11, quae et populo gratuiti faciat et ordinis auctoritatem affligat. Hinc sub Tarquinio Superbo, ut vidimus12, leges a Papirio, sub Appio factioso Fasti a Flavio vulgati. Tullus, qui regnare in bellis volebat, cationem ad populum instituit; Servius Tullius, qui regnum optimatium, instituto censu, pene convellit13, praecipuus sanctor legum fuit, ut Tacitus tradit, quis14etiam reges obtemperarent. Appius Claudius, qui decemviratum in regnum convertit, de vindiciis secundum libertatem aequissimam legem tulit.
Interiores caussae romani iuris ab universis ferme
Europae regnis recepti.
[2] Consepulto per barbariem corpore romani iuris, cum omnia ferme Europae regna optimatibus, vulgo baronibus, iamdiu premerentur; eo postea, Lotharii temporibus, Amalphi reperto, ius romanum, naturalis aequitatis plenissimum, statim in Italia, mox in Germania, Gallia, Hispania, Hungaria, Polonia, Svecia, Belgia, Anglia, communi gentium consensu, receptum est, ut leges romanae ius quoddam gentium in universa ferme Europa constituisse videatur.
CAPUT CCVII
II
SENATUSCONSULTIS DE IURE PRIVATO
Sed, dum Augustus id simulacrum libertatis obiicit populo, aliud potentiae obiicit patribus, quibus iuris privati et publici quoque, quod poenas irrogat, condendi auctoritatem permittit, ut supra diximus15, initio facto a Syllaniano senatusconsulto de quaestione familiae quae sub eodem tecto sit ubi dominus occisus inveniatur, Dolabella et Silano consulibus factum Augusti temporibus, anno dcclxxii, ut censet Cuiacius, quare Silanianum esset appellandum. Sed ea ipsa senatus auctoritas iuris condendi a principe, tanquam a fonte, ducebatur, quia fieri debebant ad principum orationes — unde passim «orationes principum» pro «senatusconsultis» in iure dictae,— ita ut principis oratio successerit consulis relationi, ex qua senatusconsulta ex ordine fiebat16. Et sic ad manum regiam res rediit17.
CAPUT CCVIII
III
QUESTIONIBUS CRIMINUM EX ORDINE NATURALI
[1] Ad haec ipse Augustus crimina coepit cognoscere, «summa — ut Svetonius refert18 — lenitate».
Publicorum iudiciorum historia.
[2] Nam principio leges a duumviris, deinde a quaestoribus in reos severissimae dictatae. Postea in crimina a lege XII Tabularum severissimae quoque sancitae; et, ante et post XII Tabulas, privilegiis mitiores quidem, sed et in singulos irrogatae. Postea a Sylla, quaestionibus perpetuis, iterum in commune et severae conceptae. Mox etiam, legibus consularibus in singulos, ut in Milonem, latae quaestiones; unde ab Augusto, legibus Iuliis, quaestiones perpetuae, at leniores, restitutae: cuius rei argumento est, quod legem de maritandis ordinibus, ut idem Svetonius memorat, «quia aliquanto quam ceteras severius emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit». Tandem praefectus Urbi de criminibus coepit cognoscere, qui ex legibus ita decerneret poenas ut benignitati etiam consuleret.
Leges Corneliae Iuliae, hodie «tituli accusationum».
[3] Quapropter leges Corneliae Iuliae mansere «accusationum tituli», quibus praefectus Urbi pro arbitrio moderaretur.
CAPUT CCIX
IV
IURE PRAETORIO IUS CIVILE EMENDANTE
[1] Praeterea Augustus coepit augere praetorum potestatem edicta proponendi, quibus ius civile corrigerent et emendarent, initio facto a fideicommissis, ut in necessariam iuris praestationem abirent. Cuius rei ipse Iustinianus eam civilem, vulgo politicam, rationem affert: «quod iustum videbatur et populare erat»19.
De iure fideicommissorum.
[2] Sed in hac re eruditi communiter labuntur. Namque id ius a praetoribus sub Augusto, non ab Augusto, neque senatusconsulto ad orationem Augusti, introductum est; cum fideicommissa edam postea nullum ius optimum, nullum ius quiritium peperissent, quod parere necesse fuit, si aut princeps aut senatus id ius constituisset. Itaque concedendum quidem est Augustum super ea re sapientum consilium adhibuisse, in quibus Trebatius ei suasit fideicommissorum utilitatem20. Concedendum quoque est Augustum iussisse consulibus super ea re auctoritatem suam interponere (quam interpretor non iuris, sed dignitatis), qua moti, heredes gravati satis pudori facerent et suae fidei commissa praestarent. Sed hoc, quia iustum videbatur et populare erat, paullatim conversum est in assiduam iurisdictionem; tantusque eorum favor factus est, ut paullatim etiam praetor proprius crearetur qui de fideicommissis ius diceret, quem «fideicommissarium» appellarunt21. Tamen vel Institutionum temporibus, sub Iustiniano, ius testamentorum a iure codicillorum erat longe aliud22, Nam quod Labeo codicillos fecisset, alterius sectae iurisconsultorum princeps, «iam nemini dubium esset quin codicilli iure optimo admitterentur», ut refert Iustinianus23, accipiendum est de altera iuris optimi parte, hoc est de necessaria iuris praestatione, non de altera, nempe de iuris solemnitate, de qua utraque supra diximus24.
CAPUT CCX
V
IURE OPTIMO EX PRAETORUM EDICTIS CONSTITUTO
[1] Atque, in fideicommissorum caussa, omnium primum coepit ex edictis praetorum quoque nasci ius optimum, quod hactenus ab Urbe usque condita ex actibus legitimis parabatur, significatione tamen, ut paullo ante diximus, «iuris certissimi»; nam, acceptione «iuris solemnis», nomen et ius heredis apud heredem fideicommisso oneratum mansit.
Regula diiudicandi de temporibus actionum praetoriarum.
[2] Hinc regulam licet statuere: omnia de bonorum possessionibus edicta, omnes actiones praetorias post Augusti tempora a praetoribus esse introductas. Nam, si Augustus ipse sapientum consilium adhibuit in re tantae utilitatis, quantam ei Trebatius, maximae auctoritatis iurisconsultus, suasit25, et tamen Augustus, veluti tentabundus, semel atque iterum, vel quia per ipsius salutem quis rogatus esse diceretur. vel ob insignem quorundam perfidiam, iussit consulibus auctoritatem suam interponere (quam paullo supra interpretati sumus, non iuris, sed dignitatis), ut inde sensim in ius necessarium abiret: si, inquam, id tanta sedulitate egit Augustus ne acerbe ius civile perrumperet, putamus Servianam atque adeo Paullianam, Calvisianam aliasque actiones praetorias, sive rescissorias, sive restitutorias in integrum, quibus ius civile corrigitur, ante Augustum natas esse? Deinde Augustus lege Papia Poppaea, tum in caducariis capitibus, ut exhaustum aerarium repararet, tum caelibatus poenis, ut populus romanus bellis civilibus pene vastus celebraretur, et tamen non sine invidia, tantam diligentiam adhibuit; et putamus praetores iam bonorum possessiones ante eum dedisse in pauperiem aerarii et ad orbitatem fovendam, quando poterat princeps hanc iuris praetorii partem in perpetuum extinguere, quam praetores ipsi, ante Adrianum, in annos singulos poterant?
CAPUT CCXI
VI
AUCTA IURISPRUDENTUM AUCTORITATE
Quando iurisprudentia a patriciis abscedere coepit?
[1] Insuper Augustus, ut omnes eum omnis romani iuris fontem agnoscerent — quando antea patricii, qui fiduciam studiorum suorum habebant, ut Pomponius narrat26, consulentibus respondebant, — constituit, sub maioris auctoritatis imagine, ut iurisconsulti ex sua auctoritate responderent; et sic publice respondendi munus instituit, idque beneficio petentibus dare coepit. Atque ita coepit iurisprudentia e manibus patriciorum elabi.
Eruditorum anachronismus.
[2] Sed heic faedus occurrit eruditorum anachronismus27, putantium ab Augusto ius respondendi datum esse iurisconsultis ea auctoritate ut iudici recedere a responsis eorum non liceret. Quae sane errandi necessitas iis ab ipso paragrapho28 non fiebat, cum ibi «a Caesare», non «ab Augusto» dicatur: deinde Pomponius non id ait, beneficio dedisse petentibus ius respondendi hac tanta auctoritate, sed «ut ex auctoritate [eius] responderent», «ut maior iuris auctoritas (quam cuique praestabat privata suorum studiorum fiducia) haberetur». Et sane qui fieri poterat sub Augusto ut iudices iurisconsultorum responsa in iudicando sequi tenerentur, cum et sub eo et diu sub sequentibus principibus is ordo iudiciorum fuerit, ut, si de formula quaestio iuris existeret, iudex litigantes ad praetorem remitteret, a quo certius sive explicatius ius reportarent?
[3] Quid igitur? In § «Responsa prudentum» «Caesar», non Augustus, sed Adrianus est, qui, notatus forsan per «A», non perscriptus, apud Pomponium errori locum fecit29. Adrianus enim — qui effrenem praetorum licentiam in edictis figendis refigendisque, Edicto perpetuo, quod Salvio Iuliano componendum mandavit, coercere volebat — si eiusmodi iuris quaestiones de formula, quam praetor ex Edicto perpetuo dictasset (quas, quia ex Edicto perpetuo dictabat, multas et crebras oriri necesse erat), constituit ut de ea re certi iurisconsulti publice instituti a iudicibus ipsis consulerentur, ex quorum signatis responsis iudices sententias ferre tenerentur. Quod munus ne praetura quidem functis petentibus dare voluit, rescribens non esse id munus quod ab Augusto beneficio peti solebat, sed esse munus quod ipse beneficio daret, intelligens viris iustitia et prudentia praeclarissimis.
Unde copia optimorum iurisconsultorum, Edicto perpetuo composito?
[4] Hinc et eius muneris summa dignatio et frequentia eiusmodi quaestionum ad Edictum perpetuum in caussa fuere ut innumera et solertissima naturalis aequitatis vestigandae ingenia excitarentur, qui ad Edictum perpetuum commentarios, iustitiae et sapientiae laude, praeclarissimos lucubrarent.
Iurisconsulti ante Augustum erant quidam arbitri iuris.
[5] Sed, quando haec ita se haberít, scrupulus etiam restat: in quibus caussis iurisconsulti ab Augusto constituti iuris faciebant auctoritatem? In illis eorum civium qui, ut lites fugerent, ex iurisconsultorum responsis controversias decidere malebant; unde illa locutio, de qua supra30; «Quemvis arbitrum adige, vincam scilicet», ita ut iurisconsulti essent quidam arbitri iuris a partibus ultro sumpti; nam, a praetore dati, de facto cognoscebant, ad quos pertinet illa formula: «Inter iudices arbitrosque». Itaque ante Augustum de lite iurisconsulti responso decisa poterat altera pars ius postulare a praetore: hoc divi Augusti instituto, vetitum deinceps praetori est ius dicere de caussis de quorum iure iurisconsulti ab Augusto constituti respondissent.
CAPUT CCXII
VII
SECTIS IURISCONSULTORUM
[1] Papirius autem Flaviusque Augusti fuit — sub eo alterum ab Ateio Capitone31 — ut Tacitus laudat, «pacis decus», non, ut ille, ex regni vel potentiae assentatione, sed ex veri studio, Antistius Labeo, «vir incorrupta libertate et ob id fama celebratior, nam «Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur»32, Et tamen Capito iuris antiqui acer custos; Labeo iuris naturalis et veri assertor. Augustus libens utrumque alteri de iure adversari permisit, ob eam utilitatem, ut ius certum romanum in quaestiones abiret: ita divina providentia moderante, ut Capito imprudens33, Labeo praeter propositum, Augusti artibus uterque serviret, et Capito sua prisci iuris pertinacia id resolveret, Labeo suo veri studio ius codicillorum suo exemplo firmaret.
[2] Ita ii duo extitere preclarissimi sectarum in iurisprudentia romana principes. Nam Capitoni Masurius Sabinus, Sabino Cassius Longinus, a quo cassiani, Cassio Caelius Sabinus, a quo sabiniani: Labeoni autem Nerva, Nervae Proculus, a quo proculeiani, Proculo Pegasus, a quo pegasiani, successere.
Eruditorum de philosophia iurisconsultorum error unus — Labeo iurisprudentiae novae auctor — Eruditorum error alter — Propria iurisprudentiae romanae philosophia ad platonicam accedit.
[3] Capito, quia «in iis quae [ei] tradita fuerant» ut Pomponius narrat34, perseveravit, nempe in iurisprudentia antiqua, quae ius utilitate aestimabat et in metaphysica poetarum, quam eandem supra diximus ac Epicuri esse, fundata erat, errori locum fecit eruditis, ut eum in suam sectam epicureorum philosophiam peregre importasse putarint. Labeo autem, quia a Capitone ingenio et moribus diversus erat, ut Tacitus observat, in iure interpretando diversam quoque a Capitone iniit viam et plurima, ut Pomponius refert, innovare studuit; ac proinde iurisprudentiae novae primus extitit auctor, quae ius honestate censet: quod errori locum fecit alterum eruditis, ut eum in suam sectam stoicam philosophiam intulisse crediderint. At iuris romani philosophiam demonstravimus a maiorum gentium sapientia, una cum ipsarum iure, accepisse romanos et conservasse, et ipsius iurisprudentiae ductu ad platonicam accessisse35.
[4] Nec tamen abnuerim Labeonem, ut Pomponius innuit, studiis sapientiae dedisse operam, hoc est stoicae philosophiae. Sed ea, ut de Celso supra diximus36, viri, non iurisconsulti, philosophia est. Etenim, ut reipublicae optimatium propria est aequitas civilis, quae ius censet utilitate, ita regni, quod legibus est admistum, propria est aequitas naturalis, quae ius censet honestate.
Rationes quibus iurisprudentia in doctrinam abiit: principia iuris, communia placita iuris, definitiones nominum iuris, topica iuris — Capitoniani iurisconsulti politici: labeoniani iurisconsulti morales.
[5] Ut autem eae sectae fundarentur, necesse fuit quaedam principia iuris utrique sectae communia statuere, ex quorum confectis rationibus altera alteram oppugnaret, et quaedam nomina definire, quo artis vocabulario utrique alteros intelligerent. Communia autem iurisconsultis principia fuere dogmata metaphysica, de quibus nos supra diximus37, et quaedam placita, quae dicuntur «regulae iuris antiqui» et «verba artis», in quae convenirent, definita, quae sunt sub titulo De verborum significatione et passim alibi. Ex his principiis iuris, his placitis iuris, his definitis nominibus iuris et notitia omnis iuris romani conditi, iurisconsulti topicam legalem sibi crearunt, qua argumenta ad disputandum de iure controverso invenirent, capitoniani ex utilitate civili, quapropter «iurisconsulti politici», labeoniani ex aequitate naturali, qui proinde iurisconsulti morales» appellari commode possent.
Cur romani in tractandis legibus atheniensibus meliores?
[6] Quae cuncta nasci apud spartanos non potuerunt, apud quos leges, quia non scriptae, semper praesenti et vulgari lingua diserte loquebantur: nec apud athenienses, inter quos quotannis emendabantur; et pragmatici topicam legalem non callebant, qui legum historiam tenebant, non potestatem et vim; oratores prae caussae studio spectabant iura legum; philosophi circa suae reipublicae leges nunquam versati sunt.
Lata lege XII Tabularutn, coepit iurisprudentia romana —
Antiquae triturae fori disputatio sectarum similis.
[7] Per has rationes, vix lata lege XII Tabularum, et legum et interpretandi scientia fuit, ut Pomponius tradit, apud collegium pontificum38: et ex caussis, quas supra continenti serie disseruimus, ea conversio rerum facta est, ut, quemadmodum principio formulae pontificum de iure privato disputatione fori in ius civile abibant39, postea disputatio sectarum excussit ius naturale, iuris civilis reverentia contectum edictis praetorum, vel, iuris civilis auctoritate munitum, senatusconsultis vel constitutionibus principum.
CAPUT CCXIII
DE IURISPRUDENTIA SUB ADRIANO
Unde praetorum edicta mutandi effrenata licentia?
[1] Sed bona et magna parte harum caussarum, quibus iurisprudentia romana propria efformabatur, difformari incipiebat. Nam libertas opinandi de moribus introducta, nisi singulari virtute regatur, sententiarum monstra parere solet; ut nostris temporibus ex hac caussa innumeras opiniones per summam sapientiam et pietatem a pontificibus maximis damnatas et in dies damnari observamus. Et ubi beneficia petuntur, non dantur, nisi sapientes ii sint quorum in manu est ea dare, plerumque immeritis conferuntur. Cumque Augustus instituisset ius respondendi beneficio peti posse, hinc, in tanta copia iurisconsultorum, quantam fuisse ab eo ad Adrianum usque, necesse est vix ad quatuordecim quindecim memoria dignos Pomponius numerat. Atque hinc praetorum superiora edicta corrigendi effrenata licentia.
Novissirnae caussae ex quibus iurisprudentia nova extitit.
[2] His de caussis Adrianus, optimus princeps, Edictum perpetuum componi Salvio Iuliano, sapientissimo iurisconsulto, mandavit, quod ut plurimum ex translaticiis edictis et aequitatis naturalis diu spectatae conscripsit, ex quo deinceps praetores ius dicerent, sublata licentia mutandi. Constituitque munus publice de iure respondendi non ultra beneficio peti, sed praestari, nempe spectatis legum scientia et morum gravitate iurisconsultis, «qui sua fiducia populo ad respondendum multo ante se praepararant40»; atque ii, cum ad iudicum consultationes responderent inauditis caussarum patronis, nam responsa obsignata et occulta dabant, integerrima dabant. Unde eloquentia forensis prorsus obmutuit, cui gravis et culta iurisconsultorum elegantia successit. Et ita, in immensum aucta iurisconsultorum dignitate, et maxima quaestionum ad Edictum perpetuum frequentia, omnino desiit iurisprudentia ad legem XII Tabularum coli, et tota coepit ad Edictum perpetuum celebrari.
CAPUT CCXIV
DE IURE ROMANO SUB CONSTANTINO
Sub Constantino iurisprudentia nova extitit tota.
Cumque tandem omne iuris civilis arcanum patefactum esset a Constantino Magno imperatore, qui formulas omnino sustulit41 — quod coniicio fecisse tum ipsius naturalis aequitatis monitu, ut quibus verbis actor suum ius adversarium docuisset, in id ius recte sententia dirigeretur; tum quia, religionem christianam complexus, formulas iuramentorutn tollere voluit quae per falsos deos concipiebantur, ex quibus actio in factum ex iureiurando dabatur — hinc Constantini temporibus nova iurisprudentia tota extitit.
CAPUT CCXV
IUS MEDIUM ROMANUM IMAGO IURIS ANTIQUI
Cur ius Digestorum «antiquum» dictum? — Ius Digestorum re ipsa br>novum — Ius praetorium praelux iuris civilis novi ac novissimi.
Nam a sola iuris antiqui reverenda, quam praetores et iurisconsulti habent, ius Digestorum, quod vere «medium» diceres, Iustinianus «antiquum» appellat constitutione De veteri iure, quod momentose et eleganter dixit, enucleando (namque «nucleus» est ius naturale sub iuris civilis putamine, cortice); cura alioqui ius, quod appellat «novum» Codice, De novo Codice faciendo, quod in ipso Codice prostat, id antiquo Digestorum synchronum sit. Nam iurisconsulti, ex quorum scriptis libros Pandectes composuit, praeter eos qui ad Edictum perpetuum, alii, qui de aliis iuris argumentis scripsere, ferme item omnes, ut eorum index Digestis praepositus commonstrat, ab Adriano incipiunt; ut et ab Adriano incipiunt imperatores e quorum constitutionibus Codex Iustinianeus compositus est. Tanta sedulitate et mora leges, ut par est, in republica romana mutatae, ut ius praetorium nihil ius civile corrigeret, sed tantum quaedam iuris naturalis commoda subministraret, ut, exempli gratia, instar heredis, instar sui, instar adgnati haberet instar quoddam haereditatis, hoc est, non «ius», sed «bona». Quod ius praetorium pro regni natura moneret postea principes, ut, vel senatusconsultis vel constitutionibus, naturalem aequitatem regie complexi constituerent, ut, omni iuris civilis et praetorii discrimine sublato, legatis fideicommissa in omnibus et per omnia essent exaequata, emancipati cum suis, cognati cum adgnatis defuncto succederent iure optimo, non sola significatione qua «certissimum», sed edam qua «solemnissimum» est42.
CAPUT CCXVI
IUS PRAETORIUM TRADUX IURIS ANTIQUI
Atque eo pacto, uti ius civile commune fuit tanquam surculus, ex quo ius gentium maiorum in ius gentium minorum effloresceret43, ita ius praetorium fuit tanquam tradux, quo ius civile antiquum legis XII Tabularum in ius civile novum constitutionum traduceretur.
CAPUT CCXVII
DE REIPUBLICAE MUTATIONIBUS A IURE OPTIMO
Ius optimum, deinde quiritium, virtute partum, virtute custoditum.
[1] Atque ex hac perpetua successione caussarum iuris optimi, quas a prima usque humanitate contexuimus, vides ius optimum a maioribus gentibus paternis imperiis clientelisque fundatum44, ut virtute partum45, ita virtute fuisse custoditum. Nam, ut patrum inertia laxatum est aut amissum, ita insignes in republica romana fecisse mutationes46.
Duplex: publicum, privatum — Super duplici iure romana
respublica fundata: patriae potestatis et nexi.
[2] Id enim, moribus receptum a romanis in ius quiritium47, divisum est duplex: alterum publicum, quod auspiciis gentes, connubia, magistratus, sacerdotia patribus custodivit; privatum alterum, quo agrorum dominia continebantur48. Et, ut iure patriae potestatis, et multo magis iure nexi respublica fundata est, ita eadem utroque aucta et amplificata, ut latius in legis XII Tabularum disquisitione, libro secundo, explicabimus.
Nexi iure optimo: plebs romana — Nexi conditionis mediae: socii —
Nexi conditionis infimae: dediticii.
[3] Heic tantum colligere datum est quod patres, privato iure quiritium plebi concesso, publicum sibi retinuere, ut plebs romana essent patrum nexi optima omnium conditione. Nam socii fuere nexi romanae conditionis, ut plurimum, mediae, qui, iure optimo agrorum mulctati, quorum optimo iure dominium populi romani victoria factum est, eorumdem dominium bonitarium habebant 49. Dixi «ut plurimum»50, quia ferociores gentes hoc ipso dominio bonitario mulctabantur, romanis coloniis inter eos deductis, ut ii essent nexi pessimae conditionis, qui referebant primos clientes, qui agros inclytis pro victu coluerant51.
Prima insignis deminutio iuris optimi: census — Altera: connubia plebi communicata — Ut ius quiritium factum est ius romanum — Respublica sub iuris nexi exemplo augetur — Socii quasi nexi populi romani.
[4] Patres sua inertia sensim laxavere regibus suam iuris quiritium custodiam; et Servius Tullius instituit censum, quo plebi ad magistratus aditus est patefactus, et fundamentum iactum est libertatis, ad quam populus romanus, tyrannorum impatiens, mox pervenit; et, praeter patres et plebem, tertius ordo, equitum, natus est, qui esset seminarium senatus, in quo ordine magistratus obscuro loco nati capere possent52. Porro patrum inertia laxavit plebi iuris quiritium custodiam, et, communicatis plebi connubiis, patres iura gentium non ultra propria habuere: unde, mox magistratibus et sacerdotiis quoque plebi communicatis, omnes romani facti quirites sunt, et ius connubia plebi, ita romani postea cum sociis, quanquam maximis regibus, connubia fastidiere; et, uti optimi olim ius optimum utrumque nexis incommunicatum habuerant, ita romanis sociis, ut plurimum, habebant incommunicatum ius tum civitatis tum mancipi, ut socii dici possent nexi populi romani.
Italia ceu plebs imperii — Latium et municipia tanquam equester ordo romani nominis — Orbis terrarum quasi ingens Roma, et in eo una gens, romana — Vis romani nominis — Gentis romanae tanquam familiae, romanae coloniae.
[5] Sed, uti romani patres ius quiritium privatum, sive ius mancipi, plebi cessere, ita romani principio id cessere Latio. Deinde, imperio in provincias prolato, cessere Italiae, cuius fundi res mancipi facti sunt, ut Italia ferme esset plebs imperii romani; et, uti sublectiones senatus ex equestri ordine fiebant, ita postea ex Latio et municipiis, pro militiae meritis, in civitatem romanam adsciscebantur, ut Latium et municipia equester ordo populi romani viderentur; et, uti maiores gentes per familias dividebantur, ita gens romana coloniis divisa per orbem terrarum est. Atque adeo orbis universus iure gentium, sive victoriae iure, ingens Roma erat; in orbe una gens, in cuius nomen et imperium gentes victae abiere, romana — unde passim apud historicos legis victas gentes iure victoriae in romanum nomen imperiumque abiisse, — cuius familiae romanae coloniae fuere, quibus, infimae conditionis nexi, dediticii colebant agros; nexi mediae notae erant provinciae, quae agros colebant sibi; nexi notae optimae erat Italia; equester ordo municipia et Latium; quirites erant romani omnes.
Quando ius quiritium publicum ademptum romanis? —
Romanae reipublicae ad sua initia recursus.
[6] Tandem, attrita bellis civilibus romana virtute, romani iure quiritium cessere principibus, et, a Tiberio comitiis e campo in senatum translatis, non ultra romani appellati «quirites». Tandem, per Antoninum civitate romana per omnes provincias evulgata53, ut omnium gentium interesset imperium romanum stare, romani nominis verbo socii, re vera nexi, redierunt ad statum illum quo sabini albanique in civitatem aequo cum romanis iure recepti sunt; et, uti plebs romana ultima libertatis lege Poetelia iure nexi soluta est, ita provinciae a Iustiniano iure mancipi postremo donatae54.
CAPUT CCXVIII
IURIS ET IURISPRUDENTIAE ROMANAE VICES
DIVINAE PROVI DENTI AE ACCEPTO TRIBUENDAE
Ius civile romanum factum ius naturale gentium humanarum — Iura, a pudore orta, ad pudorem redeunt et, a contemplatione nata, in contemplatione postremo desinunt — Per arcana rerumpublicarum erumpit intecta veritas.
1] Et, graeca humanitate sub auctoritate romani imperii55, qui, adempto iure optimo, omnia inter se moribus agitabant, ius civile in naturale gentium humanissimarum ius abiit, quod est ius naturale gentium, de quo iurisconsulti novi loquuntur: ita divino Numine moderante, ut iura, in terris a falsorum deorum pudore nata, per iuris gentium maiorum violentias, per minorum solemnitates, iterum ad pudorem veri Dei, seti conscientiae dictamen, redirent; et iura, inter gentes a caeli contemplatione orta, ad veri aeterni aeternam contemplationem, ut latius libro secundo firmabimus, beatitudinem aeternam reducerent. Nam divina providentia, ut cetera omnia, rebus ipsis dictantibus, ita et haec comparavi, ut, dum a Tiberio, uti Tacitus narrat, veritati consulitur, libertas corrumpebatur56, divinum consilium, praeter omne Tiberii propositum, dum a principibus romanis libertas et optimatium ordo arcanis regni artibus corrumpuntur57) (per has ipsas arcani regni artes consulit veritati, ut ipsi romani principes, ex ipsa ratione status, ut libro De ratione studiorum diximus, quae huc translata velim, a divina providentia ad aeterni veri cultum imprudentes raperentur.
Mira divinorum consiliorum disposilo ad christianam religionem
romano imperio insinuandam.
[2] Sic antiquissimarum gentium sapientiam, a romanis receptam uniceque, ut supra diximus58, conservatam, per eos ipsos rigores, quibus a patriciis arcano potentiae, quod supra item diximus59. est custodita, Augustus, arcanis item regni consiliis, quae supra numeravimus60, in benignam iurisprudentiam conversam promovit; Adrianus, acerrimus christianorum persecutor, pene perfecit, ut, cum Constantinus Ecclesiae pacem daret, commode formulas tollere prorsus posset. Itaque quo argumento divus Augustinus divinae providentiae opus — probat hebraeos, a romanis victos, per universum orbem cum sua legis pertinacia dissipatos, ut divina de Christo oracula in Veteris Foederis libris ubique gentium extarent, quibus gentes ab infensissimis ipsis christiani nominis adversariis Christum docerentur — eodem ipso, inquam, argumento divina providentia factum dicimus, ut, quum Constantinus christianam religionem publice complexus est, imperium romanum, quod universum ferme terrarum orbem regebat, iam legibus christianae religioni conformibus regeretur; et leges romanae cum legibus iudiciorum mosaicis amice compositae, ut utrarumque Collatio incerti auctoris demonstrat, legibus morum christianis commodissime convenirent et praeterea argumento in ipsos romanos essent, christianos ex suae religionis praeceptis iustitiam romanam colere.
CAPUT CCXIX
IURA PRO HUMANAE VITAE CORRUPTAE ORDINE NATA
Cur primas in terris effrenis libido? deinde violentia? tum phantasiae
et ingenii vis? demum ratio? — Mira iuris naturalis historia.
Et in eo quoque divinae providentiae ordo est cum admiratione suspiciendus: quod, ut pueri omnia libidine eligunt et violentia exequuntur, adolescentes phantasia plurimum pollent, viri ratione puriore, senes solida prudentia res censent — genus humanum, originis vicio infirmum, solitarium et egentissimum, oportuit primum effreni libertate facile crescere; deinde phantasia et ingenio necessaria, utilia, iucunda vitae invenire, quod seculum vere poetarum fuit et, brevi, omnium ferme rerum inventiones terrarum orbi commodavit, quae ad civilem vitam beate agendam usu ipso gentium probatae sunt; demum ratione sapientiam excolere, quo seculo philosophi humanae vitae officia edocuere, — ita ius naturale primum lege iustae, ut ita dicam, libidinis iustaeque violentine ortum, deinde quibusdam iustae violentine fabulis inductum, tandem ratione aperta et generosa ventate totum perfectum extaret(1).
CAPUT CCXX
PER IURIS FABULAS VITAE VERUM EXCUSSUM
Et per fabulas, quas primi optimi ipsi sibi finxerunt — caelum fulminibus loqui, avium volatibus nuere, unde Dei voluntas «numen» dieta, — nefariae libidini multitudinis impiae obviam itum; deinde violentine imitamentis ius civile commune ortum et ius optimum fabulis inductum est — ius quiritium iuris optimi simulacrum, ius praetorium iuris quiritium imitatio fuit: — per has omnes, inquam, fabulas iuris, veritas naturae intecta prodiret tandem in usus christianae religionis.
CAPUT CCXXI
RERUM DEMONSTRATARUM IN VERA DEI
COGNITIONE CONSENSIO
Ex veri Dei cognitione, vera sacra historia, vera theologia revelata, vera Christiana moralis, christianorum doctrina civilis vera, vera iurisprudentia nova — Ex officio sapientis ipsum decet esse christianum.
Namque hanc iuris naturalis veritatem intectam iurisprudentia nova ad Codicem constitutionum imperialium celebrat, qui auspicia sumit a titulo De Summa Trinitate et fide catholica, nempe a vera summi Numinis cognitione. Atque ex vera summi Numinis cognitione veritatem sacrae historiae demonstravimus, Adamum, a Deo creatum natura integrum, suo vicio lapsum; ac proinde demonstravimus principia theologiae revelatae; et ex ea derivatam vidimus veram doctrinam moralem, quae aeternum bonum sibi habet propositum; veram doctrinam civilem inde prognatam, quae, non aequitate civili, sed aequitate naturali respublicas regit: hinc veram iurisprudentiam, aequi aeterni veri cultricem. Religio Christiana haec omnia amplectitur, docet et profitetur. Igitur religio Christiana est humanitus planissime demonstrata: ut, a tanta rerum consensione, sapientem, ut in omnibus constet, oporteat esse christianum. Quod erit perpetuum libri secundi argumentum.
CAPUT ULTIMUM
DIVINAE ET HUMANAE ERUDITIONIS CIRCULUS
DEMONSTRATUS
Principia autem iurisprudentiae ex antiquissima maiorum gentium sapientia repetimus, quae res alias morti obnoxias, animos immortales statuebat. Haec principia iurisprudentia romana complexa est illa rerum divisione, quae aliae sunt corporeae, aliae supra corpus: quae est metaphysica ex qua omnia hoc libro vera confecimus. Igitur ius, a Deo homini, auctoritate naturali, ad suae divinae imaginem aseitatis, ingenitum — auctoritate iuris monastica exertum, auctoritate oeconomica et optimorum virtute in statu exlegi, auctoritate civili et virtute optimatium in regnis heroicis in ius naturale gentium propagatum, et una romanorum virtute, qua omnes orbis gentes subiugarunt, perenniter custoditum (et, quia una romanorum virtute perenniter custoditum, omnes orbis gentes romanis victae cessere) per iuris optimi in statu exlegi, iuris optimatium in primis rebuspublicis, iuris quiritium in romana, (primum directi ante legem XII Tabularum, deinde post eam legem iuris romani rigidi in republica libera, tandem iuris romani benigni sub principatu) perpetuam successionem — ad Deum redit, quod iubet veri Numinis religionem. Atqui veri Numinis cognitionem omnis divinae et humanae eruditionis principium finemque demonstravimus: iurisprudentia autem est divinarum et humanarum rerum notitia. Igitur unum universi iuris principium unusque finis est planissime demonstratus: et tum ius, seu iustum, est a iustitia aeterna, nempe Deo, qui est omnis legislationis principium; tum ius, seu iurisprudentia, est a iustitia aeterna, nempe Deo, qui omnis aequae interpretationis est finis.
Note
- ↑ Manca, nelle note a piè di pagina, quella corrispondente al richiamo pur segnato nel testo. Comunque, il Vico voleva rimandare al cap. CXXI, § 4 [Ed.].
- ↑ Instit., III, 30 (Quibus modis tollitur obligatio), § 2.
- ↑ Totis titulis iuris De rebus creditis [Dig., XII, 1; Cod. Iust., IV, 1].
- ↑ Cod. Iust., III, 31 (De petitione hereditatis), 12, [§ 3].
- ↑ Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 6, vers. «Et ita».
- ↑ Ad ornatum Inst., IV, 12 (De perpetuis et temporalibus actionibus et quae ad heredes et in heredet transeunt), § 2.
- ↑ Ad Instit., I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 10 («Et non ineleganter»).
- ↑ Non de qua diximus cap. CXLI, § «Atque» [2].
- ↑ Cap. CLXIII.
- ↑ A cap. CLVII usque ad cap. CLXVII.
- ↑ Cap. CLXXXVII.
- ↑ Cap. CLXXI, § «Hinc aperiuntur» [8].
- ↑ Cap. CLXXI, § «At Servius» [2].
- ↑ Cosí, nelle postille marginali, corretto «quis», che le edizioni Ferrari mutano in «quibus» [Ed.].
- ↑ Cap. CLXXII.
- ↑ Cap. CLXXXXV.
- ↑ Cap. CXLI,; «Atque» [2], in fine.
- ↑ In eius Vita, cap. 33.
- ↑ Instit., II, 23 (De fideicommissariis hereditatibus), § 1.
- ↑ Instit., II, 25 (De codicillis), § 1.
- ↑ Instit., II, 23 (De fideicommissariis hereditatibus), § 1.
- ↑ Instit., II, 25 (De codicillis), § 2.
- ↑ Instit., eod. tit., § 1.
- ↑ Cap. CXXVIII, § «Iuris autem» [2].
- ↑ Instit., II, 23 (De fideicommissariis heredítatibus), § I.
- ↑ Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 47, vers. «Primus divus Augustus».
- ↑ Instit., I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 8 («Responsa prudentum»).
- ↑ Instit., l. c.
- ↑ Cfr. Notae, 42 [Ed.].
- ↑ Cap. CCI, § «Ad hanc formam» [a].
- ↑ Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 47, vers. «Hi duo».
- ↑ Tacito, Annales, III, 75 [Ed.].
- ↑ Vide Notas, 39 [postilla marginale].
- ↑ Dig., l. c.
- ↑ Cap. CLXXXV, § «Hanc a gentibus > [11].
- ↑ Dicto capite, § «Nam quod Celsus» [12].
- ↑ Cap. CLXXXV, § «Namque» [3].
- ↑ Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 5 («His legibus latis»).
- ↑ Dig., I cit., vers. «Haec disputatio».
- ↑ Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 47, vers. «Primus divus Augustus».
- ↑ Cod. Iustin., II, 58 (De formulis sublatis).
- ↑ Cap. CXXVIII, § «Iuris autera optimi» [2].
- ↑ Cap. CXXXIV.
- ↑ Cap. CI, CII, CIII, CIV.
- ↑ Dicto capite CIV, § «Sic optimi» et § «Atque id est ius optimum» [16 e 21].
- ↑ Vide Notas, 40 [postilla marginale],
- ↑ Cap. CXXIII et cap. CXXXIII.
- ↑ Cap. CXXIV et cap. CXXIX.
- ↑ Cap. CXXVII: vide Notas, 41 [la seconda citazione fu aggiunta nelle postille marginali].
- ↑ Testo: «plerumque» [Ed.].
- ↑ Cap. CIV, § «Ad eam» [18].
- ↑ Cap. CLXXI, § «At Servius» [a].
- ↑ Dig., I, 5 (De statu hominum), 17 («In orbe»).
- ↑ Cod. Iustin., VII, 31 (De usucapione transformanda), 1.
- ↑ Vide Notas, 42 [postilla marginale].
- ↑ Cosí corretto, nelle postille marginali, «oppugnatur» [Ed.].
- ↑ Cosí corretto, nelle postille marginali, «oppugnantur» [Ed.].
- ↑ Cap. CLXXXIV.
- ↑ Cap. CLXXI.
- ↑ Cap. CCV, cum septem sequentibus.