Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/259


caput ccxiv 249

Novissirnae caussae ex quibus iurisprudentia nova extitit.

[2] His de caussis Adrianus, optimus princeps, Edictum perpetuum componi Salvio Iuliano, sapientissimo iurisconsulto, mandavit, quod ut plurimum ex translaticiis edictis et aequitatis naturalis diu spectatae conscripsit, ex quo deinceps praetores ius dicerent, sublata licentia mutandi. Constituitque munus publice de iure respondendi non ultra beneficio peti, sed praestari, nempe spectatis legum scientia et morum gravitate iurisconsultis, «qui sua fiducia populo ad respondendum multo ante se praepararant1»; atque ii, cum ad iudicum consultationes responderent inauditis caussarum patronis, nam responsa obsignata et occulta dabant, integerrima dabant. Unde eloquentia forensis prorsus obmutuit, cui gravis et culta iurisconsultorum elegantia successit. Et ita, in immensum aucta iurisconsultorum dignitate, et maxima quaestionum ad Edictum perpetuum frequentia, omnino desiit iurisprudentia ad legem XII Tabularum coli, et tota coepit ad Edictum perpetuum celebrari.

CAPUT CCXIV

DE IURE ROMANO SUB CONSTANTINO

Sub Constantino iurisprudentia nova extitit tota.

Cumque tandem omne iuris civilis arcanum patefactum esset a Constantino Magno imperatore, qui formulas omnino sustulit2 — quod coniicio fecisse tum ipsius naturalis aequitatis monitu, ut quibus verbis actor suum ius adversarium docuisset, in id ius recte sententia dirigeretur; tum quia, religionem christianam complexus, formulas iuramentorutn tollere voluit quae per falsos deos concipiebantur, ex quibus actio in factum ex iureiurando dabatur — hinc Constantini temporibus nova iurisprudentia tota extitit.

  1. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 47, vers. «Primus divus Augustus».
  2. Cod. Iustin., II, 58 (De formulis sublatis).