Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/256

246 caput ccxii

Augusti artibus uterque serviret, et Capito sua prisci iuris pertinacia id resolveret, Labeo suo veri studio ius codicillorum suo exemplo firmaret.

[2] Ita ii duo extitere preclarissimi sectarum in iurisprudentia romana principes. Nam Capitoni Masurius Sabinus, Sabino Cassius Longinus, a quo cassiani, Cassio Caelius Sabinus, a quo sabiniani: Labeoni autem Nerva, Nervae Proculus, a quo proculeiani, Proculo Pegasus, a quo pegasiani, successere.

Eruditorum de philosophia iurisconsultorum error unus — Labeo iurisprudentiae novae auctor — Eruditorum error alter — Propria iurisprudentiae romanae philosophia ad platonicam accedit.

[3] Capito, quia «in iis quae [ei] tradita fuerant» ut Pomponius narrat1, perseveravit, nempe in iurisprudentia antiqua, quae ius utilitate aestimabat et in metaphysica poetarum, quam eandem supra diximus ac Epicuri esse, fundata erat, errori locum fecit eruditis, ut eum in suam sectam epicureorum philosophiam peregre importasse putarint. Labeo autem, quia a Capitone ingenio et moribus diversus erat, ut Tacitus observat, in iure interpretando diversam quoque a Capitone iniit viam et plurima, ut Pomponius refert, innovare studuit; ac proinde iurisprudentiae novae primus extitit auctor, quae ius honestate censet: quod errori locum fecit alterum eruditis, ut eum in suam sectam stoicam philosophiam intulisse crediderint. At iuris romani philosophiam demonstravimus a maiorum gentium sapientia, una cum ipsarum iure, accepisse romanos et conservasse, et ipsius iurisprudentiae ductu ad platonicam accessisse2.

[4] Nec tamen abnuerim Labeonem, ut Pomponius innuit, studiis sapientiae dedisse operam, hoc est stoicae philosophiae. Sed ea, ut de Celso supra diximus3, viri, non iurisconsulti,

  1. Dig., l. c.
  2. Cap. CLXXXV, § «Hanc a gentibus > [11].
  3. Dicto capite, § «Nam quod Celsus» [12].