Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/254

244 caput ccxi

liceret. Quae sane errandi necessitas iis ab ipso paragrapho1 non fiebat, cum ibi «a Caesare», non «ab Augusto» dicatur: deinde Pomponius non id ait, beneficio dedisse petentibus ius respondendi hac tanta auctoritate, sed «ut ex auctoritate [eius] responderent», «ut maior iuris auctoritas (quam cuique praestabat privata suorum studiorum fiducia) haberetur». Et sane qui fieri poterat sub Augusto ut iudices iurisconsultorum responsa in iudicando sequi tenerentur, cum et sub eo et diu sub sequentibus principibus is ordo iudiciorum fuerit, ut, si de formula quaestio iuris existeret, iudex litigantes ad praetorem remitteret, a quo certius sive explicatius ius reportarent?

[3] Quid igitur? In § «Responsa prudentum» «Caesar», non Augustus, sed Adrianus est, qui, notatus forsan per «A», non perscriptus, apud Pomponium errori locum fecit2. Adrianus enim — qui effrenem praetorum licentiam in edictis figendis refigendisque, Edicto perpetuo, quod Salvio Iuliano componendum mandavit, coercere volebat — si eiusmodi iuris quaestiones de formula, quam praetor ex Edicto perpetuo dictasset (quas, quia ex Edicto perpetuo dictabat, multas et crebras oriri necesse erat), constituit ut de ea re certi iurisconsulti publice instituti a iudicibus ipsis consulerentur, ex quorum signatis responsis iudices sententias ferre tenerentur. Quod munus ne praetura quidem functis petentibus dare voluit, rescribens non esse id munus quod ab Augusto beneficio peti solebat, sed esse munus quod ipse beneficio daret, intelligens viris iustitia et prudentia praeclarissimis.

Unde copia optimorum iurisconsultorum, Edicto perpetuo composito?

[4] Hinc et eius muneris summa dignatio et frequentia eiusmodi quaestionum ad Edictum perpetuum in caussa fuere ut innumera et solertissima naturalis aequitatis vestigandae ingenia excitarentur, qui ad Edictum perpetuum commentarios, iustitiae et sapientiae laude, praeclarissimos lucubrarent.

  1. Instit., l. c.
  2. Cfr. Notae, 42 [Ed.].