Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/243


caput ccii 233

mula utebantur. «Quemvis arbitrum adige de hac re, vincam scilicet», et iudex dictus «vir bonus», et tam vulgaris formula illa: «viri boni arbitratu».

Ubi ius aequum regnat, crebra iudicia, rara arbitria.

[3] Ab iis Aristotelis rebuspublicis longe abscedit, in qua ius benignum legibus celebratur. Nam, quia omnes volunt experiri iuris necessitatem, omnia sunt iudicia, paucissima arbitria, et haec ipsa tamen quandam habent formam et necessitatem iudiciorum. Atque huc pertinet formula illa praetoris: «inter iudices arbitrosque».

CAPUT CCII

XI

DE IUDICIIS CONDEMNATORIIS ET ABSOLUTORIIS
PRO RERUM PUBLIC ARUM NATURA

Leges publicorum iudiciorum eaedem ac formulae criminum et poenarum.

[1] Sed in omni republica mera, quae scriptis legibus riget, omnia iudicia sunt condemnatoria, quia omnia stant formulis actionum si sint privata, accusationum si publica. Quare, uti formulae iudiciorum privatorum dicuntur «legis actiones»1, ita formulae accusationum dicuntur «leges publicorum iudiciorum»: unde illa sunt: «lege agere» pro «accusare», «lege agere lictorem», quum sumit de reo poenas. Ex cuius iurisprudentiae penetralibus Livius in horatiano iudicio haec tradit: «Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege: ne innoxium quidem posse, cum condemnassent». Nam, si formula in reum dirigatur, iam reus damnatus est, quem antea poena ex formula iam manebat: sin formula in reum non cadat, iudicium nullum est, utpote

  1. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 6, vers. «Et ita».