Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/267


capita ccxxi-ccxxii 257

CAPUT CCXXI

RERUM DEMONSTRATARUM IN VERA DEI
COGNITIONE CONSENSIO

Ex veri Dei cognitione, vera sacra historia, vera theologia revelata, vera Christiana moralis, christianorum doctrina civilis vera, vera iurisprudentia nova — Ex officio sapientis ipsum decet esse christianum.

Namque hanc iuris naturalis veritatem intectam iurisprudentia nova ad Codicem constitutionum imperialium celebrat, qui auspicia sumit a titulo De Summa Trinitate et fide catholica, nempe a vera summi Numinis cognitione. Atque ex vera summi Numinis cognitione veritatem sacrae historiae demonstravimus, Adamum, a Deo creatum natura integrum, suo vicio lapsum; ac proinde demonstravimus principia theologiae revelatae; et ex ea derivatam vidimus veram doctrinam moralem, quae aeternum bonum sibi habet propositum; veram doctrinam civilem inde prognatam, quae, non aequitate civili, sed aequitate naturali respublicas regit: hinc veram iurisprudentiam, aequi aeterni veri cultricem. Religio Christiana haec omnia amplectitur, docet et profitetur. Igitur religio Christiana est humanitus planissime demonstrata: ut, a tanta rerum consensione, sapientem, ut in omnibus constet, oporteat esse christianum. Quod erit perpetuum libri secundi argumentum.

CAPUT ULTIMUM

DIVINAE ET HUMANAE ERUDITIONIS CIRCULUS
DEMONSTRATUS

Principia autem iurisprudentiae ex antiquissima maiorum gentium sapientia repetimus, quae res alias morti obnoxias, animos immortales statuebat. Haec principia iurisprudentia romana complexa est illa rerum divisione, quae aliae sunt corporeae, aliae supra corpus: quae est metaphysica ex qua omnia hoc libro vera confecimus. Igitur ius, a Deo homini,