Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/242

232 caput cci

ut sunt actiones reales onines; unde diu de hereditatis petitione inter iurisconsultos dubitatum an esset bonae (idei iudicium1 At ex reliquis omnibus, in quibus uterque alteri bonus, aut si alter tantum bonus, non omnino in creditum abitur, uti ex commodato, «Inter bonos bene agier» vel «Quantum aequius melius», formula bonae fidei, si ve ex bona fide, praestari dictabat.

[3] In republica mere regia, ut inter turcas, vel mere libera, in qua iudicia scriptis in commune legibus, ut Athenis, definiuntur, omnia iudicia sunt bonae fidei.

[4] In republica natura regia mixta legibus, maxima ex parte sunt bonae fidei et aliqua stricti iuris, ut in romana sub principatu.

CAPUT CCI

X

DE IUDICIIS ET ARBITRIIS PRO RERUMPUBLICARUM NATURA

[1] Sed Aristoteles in Ethicis fuisse respublicas memorat, in quibus ius de privatis rebus non dicebatur, ut inter cives promissi pudor custodiretur, ubi non temere credebatur, et rei cuiusque suae recte administrandae intenderetur prudentia, nec respublicae ex civium temeritate privatorum litibus inquietarentur.

Ubi ius riget, rara iudicia, crebra arbitria.

[2] Ad hanc formam accedit respublica optimatium, in qua ius scriptum riget. Cum enim ibi omnia ferme legibus certa sint, rara agitantur iudicia. Sed, quia humana voluntas incertissima est, crebra sunt arbitria, quae solo pudore naturali, nulla iuris necessitate recipiuntur. Unde, ubi romani de aliqua re contenderent et neuter alteri cedere vellet, illa for-

  1. Cod. Iust., III, 31 (De petitione hereditatis), 12, [§ 3].