Monete e medaglie degli Spinola/Documento XV
Questo testo è stato riletto e controllato. |
◄ | Documento XIV | Documento XVI | ► |
DOCUMENTO XV.
Ferdinandus III divina favente dementia electus Romanorum Imperator etc.
Illustri Nostro, et Sacri Imperii dilecto Philippo Spinulae Domino Arquatae gratiam nostram caesaream, et omne bonum.
Etsi nos pro innata Nobis benignitate, clementiaque summi et immortalis Dei, qui caelestis suae liberalitatis thesauros in universum hominum genus largissime diffundit, exemplo, postquam ab ipsius divina Majestate, ad majestatem hanc humanam et Caesareae dignitatis sublimitatem vocati, atque evecti sumus, hoc in primis curae habeamus, ut quo inclytus et excelsus thronus Noster magis conspicuus reddi et decorari solet, munificentia nostra in Nostros, Sacriq. Romani Imperii subditos, quorum id virtus et fides merentur, amplissime extendatur, decere tamen omnino existimavimus ut diligens et accurata habeatur ratio, quae praemia et honores dignitatesque pro cujusq. meritis debito discrimine conferantur, atque ita velut certis quibusdam gradibus unus ab altero distinguatur, ut qui clariori loco nati nobilitatem a maioribus acceptam nobilibus ac praeclaris actionibus ac virtutum studiis pro patria atq. Republica Christiana strenue laborando magis magisq. illustrare satagunt, ampliorum bonorum et titulorum praerogativa decorentur. Unde quoq. futurum sit, ut reliqui mortales eorundem vestigiis insistentes ad honestissimum virtutis et gloriae certamen pulcherrimo exemplo invitentur allicianturque. Cum itaque sat luculentis Nobis in authentica forma exhibitis constet testimoniis, te PHILIPPE SPINVLA ex nobilissima juxta et antiquissima Spinularum familia originem trahere, quia uti a multis retro saeculis, ita etiamnunc in constantissima erga divos praedecessores Nostros Romanorum Imperatores ac Reges Sacrum Romanum Imperium, atque universam Domum Nostram Austriacam fide, observantia ac donatione persisterit: adeoq. pater tuns quondam, Julius Spinula eam in tuenda tam praeclara familiae laude curam praestiterit, ut in exequendis sibi commissis muneribus et negotiis nunquam vel labori pepercerit, vel illum vitae, aut bonorum discrimen detrectaverit, adeoq. nihil, quod ab integerrimo et constantissimo Sacri Romani Imperij Vasallo expectandum praetermiserit: quippe qui castra serenissimi Hispaniarum regis Philippi Secundi secutus, in omnibus poene occasionibus ac praetiis, quae spatio sedecim annorum tam in Gallia Belgica, quam adversus Turcos habita sunt, laudabiliter se gesserit, ac postmodum in expeditione Lusitanica, ubi ipse (prout strenuum Ducem, ac egregium, intrepidumque virum decet) una cum quibusdam familiaribus suis viriliter pugnando, quod vulnera corpori suo inflicta ostenderint, usque adeo se fortem, ac constantem praebuerit, donec deniq. Ad Arcem Bethleemytanam et Civitatem Olysipponam tam in conservanda ea ab imminenti militum depraedatione, quam in praelio ibidem cum Rebellibus praefati serenissimi Regis initio fortiter iisdem resistendo bis lancea fuerit perfossus; Quae quidem etsi per se illustrem mereantur gloriam, attamen cum et tu quoq. PHILIPPE SPINVLA, prout edocti sumus, laudabilissimis avorum et maiorum tuorum vestigiis insistens à primo statim florescentis aetatis tuae tempore in id omnes curas ac cogitationes tuas intenderis, quo non minus ipsemet, quam quondam progenitores tui Nobis, dido Sacro Romano Imperio, inclytaeque Domui Nostrae universae, qua sagò, qua togà utilem navando operam, domesticum in te derivatum decus illustrius reddere posses: quod usque adeo feliciter successerit, ut postquam copiis Serenissimi Regis Catholici, Consobrini, Affinis, et Fratris Nostri charissimi in partibus Italiae praeliantibus per feuda ac Dominia tua transitum lubenter permittendo omnem humanitatem exhibueris, atque ipsemet singulari fidei atque devotionis constantia et alacritate ejusdem Serenissimi auspicia sequendo, praelarum statim virtutis tuae specimen multifariam edideris, non solum Tribuni exercituum officio condecorari promerueris, sed cum tam in hac functione, quam compluribus aliis occasionibus potissimum eo tempore, quo Dux Parmensis Statum Mediolanensem hostili animo aggrediebatur, in conflictu cum eodem gravi accepto vulnere fortitudinem tuam comprobaris: anno deinde millesimo sexcentesimo trigesimo septimo a Comite de Montereij tum temporis Vice Rege Neapolitano super ejusdem Regni exercitu equestri levis armaturae generalis officio ornatus fueris: Non minorem quoque id meretur laudem, quod pro singulari devotione et observantia tua erga Nos, tamq. Nostros, quam praefati serenissimi Regis Catholici Oratores et Ablegatos, nec non alios Sacri Romani Imperij Principes illac iter facientes non solum hactenus in aedes tuas comiter susceperis, honesteq. tractaris, sed illud idem etiamnum ad beneplacitum Nostrum laudabiliter praestare non desistat; Quorum sane omnium intuitu, ac potissimum cum firmam de te habeamus, spem te in laudatissimo illo de Nobis, saeped.o Sacro Romano Imperio, atque universa Domo Nostra Austriaca benemerendi studio semper constantissime perseveraturum, simulque posteritati tuae ad idem faciendum incitamento futurum: bine praetermittere voluimus, quin ad propensissimi Caesarei Nostri in te affectus inclinationem vicissim contestandam, tanto lubentius familiae tuae antiquitatem et splendorem peculiari aliquo Augustali gratiae mnemosyno illustriorem redderemus, quanta magis compertum est, tanta tibi tam feudalia quam allodialia praeterquam, quod majorem partem feudi Imperialis Arquatae, scilicet quatuordecim ex quindecim partibus (ut asseris) suppeditare bona, at te tuosq. prout ejusmodi status conditione congruum est, honestissime gerere possis ac valeas. IDEO motu proprio et ex certa scientia, animoque bene deliberate), ac sano nostrorum et Sacri Imperii fidelium accedente consilio, proq. ea, qua fungimur Caesarea authoritate, et potestatis plenitudine, tum habita quoque ratione, quod ad conservationem feudorum faciat, si illa non in parvas portiunculas dividantur, sed omnino coniuncta et unita permaneant, praedictam majorem partem dicti feudi Arquatae a te PHILIPPO SPINVLA pacifice et quiete possessam in Marchionatum Sacri Romani Imperij erigimus et progenituram, (caeteris parvæ considerationis portiunculis, earamq. possessoribus et condominis ab hoc privilegio et gratia Imperiali omnino et penitus exclusis) constituimus, hac tamen speciali adiuncta conditione, ut casu quo praed.i Condomini portiunculas suas alienare constituerint, nulli alii nisi tibi PHILIPPO SPINULAE aut tuis legitimis successoribus eas vendere et transferre liceat. Declarantes, et edicto hoc Nostro Imperiali decernentes, quod quamprimum saepedictae portiunculae, vel per contractum emptionis, vel alio quocump. legitimo modo in tuam aut tuorum successorum potestatem redactae et aliis partibus a te aut ab illis possessis adiunctae fuerint, ex tunc ita et taliter primogeniturae perpetuis temporibus duraturae inclusae intelligantur, ut a praefato Arquatae feudo indivisae, sed semper eidem coniunctae et unitae permanere debeant, et a possessore in possessorem semper et perpetuis temporibus transferantur.
PRAETEREA eadem authoritate Nostra Imperiali te quoq. PHILIPPVM SPINVLAM, tuosq. haeredes et in dicto Arquatae feudo, locisq. eidem ut supra unitis et dignitate Marchionis insignivimus, et decoravimus, Vosq. Marchiones Arquatae fecimus, creavimus et extulimus, aliorumq. Nostrorum et Sacri Imperij Marchionum numero, coetui, atque consortio aggregavimus, quemadmodum praesentis Nostri Diplomatis vigore unimus, incorporamus, erigimus, sublimamus, illustramus, insignimus, decoramus, facimus, creamus, extollimus et aggregamus. Decernentes, et hoc nostro Caesareo edicto firmisse statuentes, ut posthac perpetuis futuris temporibus praedictum dominium Arquatae cum pertinentiis suis universis, locisq. ut supra eidem unitis, incorporatis et a te possessis, et a tuis legitimis descendentibus possidendis pro honorabili, ac vere nobili Sacri Romani Imperij Marchionatu habeatur, teneatur, reputetur, et nominetur ab omnibus et singulis cujuscumq. status, gradus, ordinis, conditionis seu dignitatis extiterint. Ita ut tu PHILIPPE SPINVLA, tuiq. haeredes ac successores in d.º dominio Arquatae virtute hujus Nostrae erectionis, sublimationis, illustrationis et exaltationis ab hac hora in perpetuum nominemini, nuncupemini, et reputemini, tam in scriptis, quam viva voce, aut alias quotiescumq. et quomodolibet illorum mentio facienda erit, Marchiones Arquatae omnibusq. et singulis honoribus et dignitatibus, praerogativis, exemptionibus, praeminentiis, libertatibus, juribus, privilegiis, insignibus, gratiis, indultis, regalibus et aliis quibuscumq. in juditio et extra in omnibus rebus, statibus et causis, tam spiritualibus, quam temporalibus, ecclesiasticis et prophanis, ac alias ubiq. et in locis omnibus gaudere, uti ac frui debeatis, ac possitis, quibus alii Nostri et Sacri Romani Imperii Marchiones per idem Romanum Imperium et ubique locorum ac terrarum in dandis et suscipiendis feudis, et in aliis omnibus et singulis, ad statum et conditionem Marchionum spectantibus, gaudent, utuntur, fruuntur, potiuntur, et hactenus gavisi, usi ac potiti sunt, quomodolibet consuetudine vel de jure: Salvis tamen tam Nostra et Sacri Imperii superioritate et directo dominio, feudalique obsequio, quam aliorum quorumvis juribus, quibus per hanc nostram erectionem nullatenus derogare seu praejudicium adferre intendimus.
Vt praeterea gratiam alq. clementiam Nostram Caesaream erga te PHILIPPVM SPINVLAM externo aliquo signo, quod in omnium oculos clarius incurrat, et tibi, totiq. posteritati tuae legitimae perpetuo honori et ornamento sit, benignius ostendamus, iisdem scientia, motu et authoritate, quibus supra, tibi, omnibusque liberis et descendentibus tuis, legitimo thoro ortis, et perpetua serie orituris, tam masculis quam foeminis antiqua, quibus hactenus usus fuisti armorum insignia non modo clementer laudavimus, approbavimus et confirmavimus, verum etiam ex speciali gratia Nostra Caesarea auximus, amplificavimus et locupletavimus, prout eadem vigore praesentium laudamus, approbamus, ratificamus, augemus, amplificamus, locupletamus, et in hunc, qui sequitur, modum posthac habenda et deferenda benigne concedimus et elargimur: Scutum videlicet totum croceum sive aureum margine floris persici colore tincta circumdatum, medio transversim cubis rubeis et albis sive argenteis alternatim in tribus lineis positis, in duas plagas aequales divisum, quarum superior sola exhibeat in medio spinam cum cauda alata dictis cubis infixam. Scuto incubat corona Regia, ex qua Angustalis Aquila alis, pedibusque divaricatis repraesentetur: ad utrumque deinde scuti latus duo sint erecte posita ferocia animalia, a dextro quidem panthera, quae pede posteriori dextro insistat, sinistrum scuto affixum habeat: Cauda, et similiter e dextro pede anteriori clypeus trabe alba oblique, et velut semitransversim a dextris descendente in binas partes, inferiorem nempe albam, et superiorem rubram aequaliter sectus, deorsum pendeant; Sinistro pede vexillum biceps, cujus media pars superior sit rubra, altero vero alba, sive argentea, elevatum gestet; A sinistro autem e contra stet leo naturalis coloris erectus, sinistro posteriori pede insistens, et dextrum scuto affigens, caudam gerat sursum et utroque anteriore pede scutum apprehendat, simulq. dextro rosam rubeo et candido colore tinctam, cuius prototomus quatuor viridia folia habeat, in altum teneat: prout ea omnia in medio hujus Nostri diplomatis coloribus suis ingeniosus et ad vivum quasi elaborata ac visui obiecta cernere licet.
Quo vero in supradicto dominio Arquatae a Nobis ut supra, in Marchionatum erecto, aeque pacis, tranquillitatisq. bono consulatur, quam familiae splendor, dignitatesq. conservetur, augeaturq. tum etiam alias juri consentaneum sit, ne feuda Sacri Romani Imperij in varias ac minutas dividantur partes, sed potius in perpetuum integra, unita, incorporata, atque unius Vasalli dominio subiecta maneant, conserventurq., eadem auctoritate ac Caesareae Nostrae potestatis plenitudine tibi PHILIPPO SPINVLAE ampliam facultatem clementer dedimus, concessimus et indulsimus, quemadmodum per praesentes damus, concedimus et indulgemus, qua aliquem filiorum tuorum legitimo matrimonii foedere natorum pro liberae voluntatis tuae arbitrio eligere, nominare, eumdeque solum in praedicto Arquatae Marchionatu et locis omnibus, eorum juribus et pertinentiis a Nobis et Sacro Romano Imperio in feudum dependentibus haeredem et successorem tuum declarare ac instituere possis et valeas; Volentes et hoc Nostro Caesareo edicto expresse decernentes, quod filius tuus dicto modo a te nominatus et institutus post obitum tuum, saepefatum Arquatae feudum caeteraque omnia (exceptis, reservatisq. allodialibus de quibus tibi saepedicto PHILIPPO SPINVLAE, pro libitu disponendi jus maneat) eodem spectantia solus obtineat, apprehendat, atque possideat, hoc videlicet servato modo et ordine, ipsius filius primogenitus legitimus et naturalis, sicque de primogenito in primogenitum durante linea primogeniti, succedere debeat: ea vero deficiente, tunc successio in memorato Marchionatu, eisdemq. locis, juribus et pertinentiis feudalibus ad alium aliquem filiorum tuorum legitimorum et naturalium, quem eo casu ut supra, ad hoc nominaveris, et declaraveris, ejusque primogenitum, et sic deinceps eodem, quo jam dictum est, ordine de primogenito in primogenitum transeat: quod idem intelligendum de tertio, quarto et ulterius tuis genitis ordine successive usq. in infinitum lege primogeniturae semper salva. Deficiente autem linea omnium descendentium masculorum legitimorum et naturalium tuorum, tunc illa ex foemineo sexu sucsuccedat, quae ultimo possessori defuncto fuerit proxima, modo nubat uni ex familia Spinularum, aut qui de eadem domo vocetur. Vel casu, quo nullus extet, aut id fieri nequeat, tunc foeminae istius filius primogenitus masculus legitimus et naturalis arma et cognomen familiae Spinularum assumat, et ita aeterna deinceps serie succedant filij ex eodem legitime descendentes in omnibus, ut superius de filiis primogenitis dictum est, eum in finem, ut nulli licitum sit, quicquam de memorato feudo, sive Marchionatu Arquatae cum omnibos pertinentiis alienare, vendere, seu obligare, aut etiam legare, nec de eo, aut aliquô ejus parte disponere, tam in ultima voluntate, quam inter vivos, sed deinceps perpetuo conservetur et remaneat in familia Spinularum, ordine primogeniturae semper servato, hoc tamen insuper conditione et addita lege, ut qui sic in dicto Marchionatu locis et bonis feudalibus illuc spectantibus successuri sunt, non solum obbligati sint ea omnia, quotiescunq. casus tulerit, Nobis et Nostris in Imperio successoribus in feudum recognoscere, debitunque et consuetum homagii fidelitatis et subiectionis iuramentum praestare, omniaq. et singula agere, ad quae fideles Imperij Vasalli tenentur de jure vel consuetudine, omni dolo vel simulatione postpositis: Verum etiam teneantur in subsidium aliis filiis legitimis et naturalibus, ut supra, qui tunc supererunt, ex huiusmodi bonorum feudalium fructibus decentem competentiam pro dignitate familiae suppeditare: filiabus vero si quas te PHILIPPE SPINVLA, ut praedictos in memorato Marchionatu Arquatae successores habere contigerit, de condigna sustentatione ac dote, modoque supranarrato prospicere et providere. Quibus quidem ita praestitis, decernimus ipsos secundo, tertio, quarto, ut ulterius genitos, utriusque sexus, contentos et quietos esse debere, ipsis super caeteris, quae successionem hujus Marchionatus, locorum et bonorum feudalium ad eundem, ut supra pertinentium concernunt, perpetuo silentio imposito. Statuentes praemissa omnia et singula, rata, valida, firma ac perpetua esse et censeri, atque ab omnibus, ad quos spectant inviolabiliter semper observari debere; supplentes omnes et quoscunque defectus, tam juris, quam facti, si qui in praedictis intervenissent, vel intervenisse quovis modo dici, vel allegari possent. Non obstantibus in praemissis legibus, statutis, consuetudinibus, ordinationibus et aliis quibuscunque, etiamsi ea talia forent, quorum specialis hic mentio requireretur; quibus omnibus et singulis, motu, authoritate, et potestate supradictis pro hac vice duntaxat tenore praesentium derogamus, et derogatum esse volumus.
Et quia Nos, PHILIPPE SPINVLA, tua, maiorumq. tuorum tam egregia merita inducunt, ut tuae, tuorumque legitime successorum securitati et commodis benignitate Nostra Cesareâ ex omni parte jugitèr prospicere et consulere cupiamus, te, tuosq. memoratos secundum ordinem primogeniturae in Arquatae Marchionatu, omnibusq. supra enarratis juribus et pertinentiis successores, una cum hominibus ex incolis, aliisq. bonis et rebus universis, tam nunc possessis, quam in futuro justo titulo acquirendis et possidendis, in nostram et Sacri Imperii tuitionem et salvam guardiam suscepimus, et tenore praesentium recipimus et assumimus, ita ut deinceps sis, tenearis, et esse debeas, sint, teneantur, et esse debeant, una cum dicto Marchionatu, caeterisq. omnibus illuc spectantibus, sub hac speciali protectione, tuitione et salvaguardia nostra, et Imperialis Aquilae nostrae perpetuo salvi, protecti et securi ab omni gravamine et oppressione, et ab onere hospitandorum militum et stipendiariorum, quodque omnibus et singulis privileges, gratiis, franchigiis, immunitatibus, libertatibus, exemptionibus et praerogativis frui, et gaudere debeas, et debeant, quibus alii sub nostra et Imperij Sacri protectione, tuitione et salva guardia constituti gaudent et fruuntur, consuetudine, vel de jure, citra cujusquam impedimentum aut contradictionem. Et in testimonium pubblicum, majoremque horum omnium evidentiam, in valvis, portis, domibus, et locis; ubi opus fuerit, arma et insignia Nostra et Sacri Imperij pro salva guardia et libertate, securitateque publica affigendi, vel appingendi pro arbitrio, potestatem et authoritatem dedimus, dummodo tamen unicuique actionem habenti in locis debitae jurisdictionis respondeas et respondeat.
Porro cupientes te Illustrem PHILIPPVM SPINVLAM, Marchionem feudi Arquatae, uberiori quopiam, ac virtutibus, ineritisque tuis congruo liberalitatis Nostrae Caesareae argumento prosequi, eadem authoritate Imperiali non solum te, et eum, quem ex filiis tuis, ut supra, pro haerede et successore in feudo ac Marchionatu Arquatae elegeris ac nominaveris, sed etiam ex eo filium primogenitum legitimum, et sic omnes de primogenito in primogenitum in infinitum, inque memorato Marchionatu Arquatae juxta primogeniture leges, seu institutum succedendi modum et ordinem successuros Sacri Lateranensis Palatii, Aulaeque Nostrae Caesareae et Imperialis Consistorii Comites fecimus, creavimus et Comitates Palatini titulo clementer insignivimus: prout tenore praesentium facimus, creamus, erigimus, attollimus et insignimus, ac aliorum Comitum Palatinorum numero et consortio gratiose aggregamus et adscribimus. Decernentes, et hoc Imperialis statuentes edicto, quod ex hoc perpetuo deinceps tempore omnibus, et singulis privilegiis, gratiis, juribus, immunitatibus, honoribus, exemptionis, consuetudinibus et libertatibus uti frui et gaudere possis et valeas, possint et valeant, quibus caeteri Sacri Lateranensis Palatii Comites hactenus usi et potiti sunt, seu quomodolibet utuntur, et poliuntur, consuetudine vel de jure.
Dantes et concedentes tibi PHILIPPO SPINVLAE, dictisque in Marchionatus Arquatae haeredibus et successoribus tuis legitimis, amplam authoritatem et facultatem qua possitis et valeatis per totum Romanum Imperium, et ubique locorum ac terrarum, facere et creare Notarios publicos seu Tabelliones et Judices ordinarios, ac universis personis, quae fide dignae, habiles et idoneae fuerint: (super quo vestra oneramus conscientiam): Notariatus et Tabellionatus et Judicatus ordinarii officium concedere et dare, ac eos, et eorum quemlibet per pennam et calamarium, prout moris est, de praedictis investire: Dummodo tamen ab ipsis Notariis publicis, seu tabellionibus et Judicibus ordinariis, per Vos creandis ac eorum qualibet vice ac nomine Nostro et Sacri Romani Imperii, et pro ipso Romano Imperio debitum fidelitatis recipiatis corporale et proprium iuramentum, in hunc videlicet modum; quod erunt Nobis, et Sacro Romano Imperio omnibusque successoribus Nostris, Romanorum Imperatoribus, ac Regibus, legitime intrantibus, fideles, nec unquam intererunt consilio, ubi Nostrum periculum tractetur, sed bonum et salutem Nostram defendent, fideliter et promovebunt, damnaque Nostra pro sua possibilitate vetabunt et avertent. Praeterea instrumenta omnia; tam publica, quam privata, ultimas voluntates, codicillos, testamenta, quaecumque judiciorum acta, ac omnia alia, et singula, quae illis et cuilibet ipsorum ex debito dictorum officiorum facienda occurrerint, vel scribenda, iuste, pure, fideliter, omni simulatione, machinatione, falsitate et dolo remotis, legent, facient, atque dictabunt, non attendendo odium, pecuniam, munera, aut alias passiones et favores; scripturas quas debebunt in publicam formam redigere, in membranis mundis, non chartis abrasis, aut papyris, fideliter secundum locorum consuetudinem conscribent, legent, facient atque dictabunt: causas hospitalium, ac miserabilium personarum, nec non pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt; sententiasq. et dicto testium, donec pubblicata fuerint, et approbata, sub secreto fideliter retinebunt, ac omnia alia et singula recte, juste et pure facient, quae ad dicta officia quomodolibet pertinebunt consuetudine vel de iure; Quodque hujusmodi Notarii publici, seu Tabelliones et Judices ordinarii, per Vos creandi, possint et valeant per totum Romanum Imperium et ubilibet locorum ac terrarum facere, scribere et publicare contractus judiciorum, acta, instrumenta, et ultimas voluntates, decreta quoque et authoritates interponere in quibuscunq. contractibus, tale quippiam requirentibus, ac omnia alia facere, publicare et exercere, quae ad officium publici Notarii, seu Tabellionis et Judicis ordinarii pertinere et spectare noscuntur. Decernentes, ut omnibus instrumentis et scripturis, per hujusmodi Tabelliones, Notarios publicos sive Judices ordinarios fiendis, plena fides ubique adhibeatur.
Insuper tibi, PHILIPPO SPINVLAE et praedictis in Marchionatu Arquatae successoribus concedimus et elargimur plenam facultatem, quod possitis et valeatis naturales, bastardos, spurios, manseres, nothos, incestuosos copulative vel disiunctive, et quoscunq, alios, etiamsi infantes fuerint, praesentes, vel absentes ex illicito vel damnato coitu procreatos, masculos et foeminas, quocumque nomine censeantur, existentibus aliis filiis legitimis, eis etiam aliter non requisitis, viventibus vel etiam mortuis eorum parentibus: (Illustrium tamen Principum, Comitum, et Baronum filiis duntaxat exceptis): legitimare et eos, ac eorum quemlibet ad omnia, et singula iura legitima restituere, omnemque geniturae maculam penitus abolere, ipsos restituendo ex abilitando ad omnia et singula juria successionum, et haereditatum bonorum paternorum et maternorum etiam ab intestato cognatorum et agnatorum ac ad honores, dignitates et singulos actus legitimos tam ex contractu, quam ultima voluntate, vel alio quocumque modo tam in iure quam extra perinde ac si essent de legitimo matrimonio procreati: obiectione prolis illegitimae penitus quiescente. Quodq. eorum legitimate per Vos, ut supra, facta, pro justa et legitime facta habeatur, non secus ac, si foret cum omnibus juribus, solemnitatibus, quarum defectus specialiter auctoritate Imperiali suppleri volumus et intendimus; dummodo in legitimatione hujusmodi non praeiudicet filiis et haeredibus legitimis ac naturalibus; quin ipsi legitimandi, postquam sic legitimati fuerint, sint et esse censeantur, ac nominentur, et nominari possint et debeant ubique locorum tamquam legitimi, et legitime nati de domo, familia et casata parentum suorum, ac arma et insignia eorum portare ferreque possint et valeant. Quin imo efficiantur Nobiles, si parentes eorum Nobiles fuerint, non obstantibus aliquibus legibus, quibus cavetur, quod naturales, bastardi, spurii, manseres, nothi, incestuosi copulative vel disjunctive, vel alii quicumque ex illicito vel damnato coitu procreati, vel procreandi nec possint nec debeant legitimari, liberis naturalibus legitimis existentibus, vel sine voluntate et consensu filiorum naturalium et legitimorum, aut agnatorum, aut feudi Dominorum, et specialiter in authent: quibus mod: nat: effic: cui per totum: et P. naturales si de feud: fuer. controv: int: Dom: et Agn: et l. iubemus C: de emancipat liberorum, et aliis similibus: quibus legibus et cuilibet ipsorum volumus expresse, scienterq. derogari. Neque etiam obstantibus id praedictis aliquibus contrahentium dispositionibus et defunctorum ultimis voluntatibus, aliisq. legibus, locorumque statutis, et consuetudinibus, etiamsi tales essent, quae deberent exprimi, et de illis hic mentio specialis fieri. Quibus obstantibus, ac obstare valentibus in hoc casu duntaxat ex certa scientia, et de plenitudine Caesareae Nostrae potestatis totaliter derogamus et derogatum esse volumus.
Ad hoc tibi PHILIPPO SPINVLAE, tuisq. in marchionatu Arquatae successoribus damus et concedimus, ut possitis ac valeatis Tutores confirmare, ipsosq., causis legitimis subsistentibus, amovere; infames tam facti, quam juris restituere ad famam, et omnem ab iis infamiae notam abstergere, tam irrogatam, quam irrogandam, ita ut de caetero ad omnes et singulos actus legitimos apti ed idonei habeantur et promoveri possint: Nec non filios adoptare ac arrogare, et eos adoptivos, et arrogatos facere, constituere, et ordinare. Insuperque filios legitimos et legitimandos, adoptivosq. emancipare et adoptionibus, arrogationibus, et emancipationibus quibuscunque omnium et singulorum tam infantium, quam adolescientium consentire, et veniam aetatis supplicantibus concedere, authoritatemque et decretum in omnibus interponere, servos etiam manumittere manumissionibus quibuscunque cum vel sine vindicta et minorum alienationibus, ac alimentorum transactionibus, authoritatem pariter ex decreto interponere: minores quoque Ecclesias, et Communitates laesas, altera parte ad id prius vocata, in integrum restituere, ac integram restitutionem eis, vel alteri eorum concedere, juris tamen ordine semper servato.
Indulgemus insuper tibi PHILIPPO SPINVLAE, tuisque in Marchionatu Arquatae successoribus, scientia, motu et authoritate, quibus supra, ut possitis et valeatis Doctores tam in medicina et philosophia, quam utroque iure, ac Theologia, nec non licentiatos in omni licita facultate, Magistros, Baccalauros, atque Poetas laureatos creare, promovere, ordinare, constituere et facere adhibitis tamen in cujuslibet Doctoris vel licentiati creatione Doctoribus eximiis de professione creandi ad minus tribus, qui doctorandum vel licentiandum examini subijciant, et ei, quem idoneum invenerint, sufficientemque comprobaverint, vos authoritatem interponendo, Doctoratus, Licentiae, Magisterii, Baccalaureatus, et laureae Poeticae insignia, ut moris est, conferatis. Qui quidem Doctoratus, Licentiae, Magisterii, Baccalaureatus et Laureae Poeticae titulo a Vobis donati libere possint, et valeant in omnibus civitatibus, terris ac locis Sacri Romani Imperii et ubilibet terrarum omnes actus Doctorales legendi, docendi, interpretandi cathedram ascendendi, et glossandi, de jure disputandi, consulendi, advocandi, et caeteros actus Doctorales vel licentiae, nec non magisterii, Baccalaureatus atque laurae poeticae facere et exercere, omnibusque et singulis gaudere et uti privilegiis, praerogativis, exemptionibus, libertatibus, concessionibus, honoribus, praeeminentiis, favoribus, indultis et gratiis ac aliis quibuscunque, quibus caeteri Doctores, vel Licentiati, nec non Magistri, Baccalaurei, ac Poetae laureati, qui in Gymnasio Parisiensi, Bononiensi, Pataviensi, Perugiensi, Pisano, Senensi, Viennensi, Ingolstadiensi, et quolibet alio publico, et privilegiato Gymnasio promoti, vel etiam a Nobis, ac Divis praedecessoribus Nostris Romanorum Imperatoribus ac Regibus insigniti, seu aliter quocumque modo talia insignia acceperint, gaudent, utuntur, fruuntur, quomodolibet consuetudine vel de iure. Non obstantibus in praefatis omnibus quibuscunque legibus, constitutionibus, decretis, consuetudinibus, ordinationibus, refutationibus, privilegiis, exemptionibus, gratiis et praerogativis, quocunque modo censeantur et cujusque tenoris, et munitionis existant, tam factis quam fiendis per Nos vel praedecessores aut successors Nostros, aut per quoscunque Principes, Duces, Marchiones, Comites, Universitates, Civitates, Communitates, vel alias cuiuscunque generis, vel conditionis sub quibuscunque clausulis et verborum expressionibus, etiamsi talia forent, de quibus de verbo ad verbum necesse esset hic fieri mentionem specialem, in contrarium facientibus. Quibus omnibus et singulis Caesarea Nostra authoritate per praesentes, in quantum huic Nostrae concessionis indulto obstarent, vel obstare possent, derogamus et derogatum esse volumus.
Deinde, ut majoribus gratiis et praerogativis, tu PHILIPPE SPINVLA, tuique, ut supra, vos donatos sentiatis, motu, consilio, scientia et authoritate, tibi ac saepefatis tuis in Marchionatu Arquatae successoribus, damus et concedimus amplam et liberam potestatem et facultatem, qua possitis et valeatis singulis annis duobus honestis personis insignia seu arma concedere et elargiri; idonea et convenientia qualitati personae, (quod ex vestro judicio, et arbitrio dependere volumus): ac eosdem tum insignium, tum feudorum capaces facere. Dummodo in hujusmodi armorum concessione abstineatis, ne alicui integram aquilam, maxime Imperialem, aut coronam Regiam in galea, vel galeam torneariam apertam et cancellatam, concedatis, aut avita quorumvis Principum, Comitum, Baronum et Procerum arma, seu insignia praecise elargimini. Qui quidem sic per Vos armis decorati, hujusmodi arma et insignia sibi per Vos concessa ubique locorum et terrarum in omnibus et singulis honestis decentibusque actibus et expeditionibus, bellis, duellis, singulari certamine, et quibuscunque pugnis, vexillis, tentoriis, annulis, signatis, sigillis, monumentis, sepulchris, picturis, sculpturis, et universa suppellectile pro eorum arbitrio et voluntate deferre et gestare, omnibusq. et singulis privilegiis, iuribus, honoribus, dignitatibus, officiis, gratiis et indultis, uti, frui et gaudere possint et valeant, quibus caeteri a Nobis et praedecessoribus Nostris Romanorum Imperatoribus et Regibus, insignibus decorati, ac feudorum capaces, utuntur et fruuntur, et ad ea admitti, ad quae illi admittuntur et recipiuntur, consuetudine, vel de jure.
Demum, ne quoties praesentium litterarum concessionumq. Nostrarum beneficio uti volueritis, necesse habeatis originale hoc Nostrum Diploma producere; Idcirco volumus, et ordinamus, ut inde plura exempla sub autentico alicujus Praelati, Principis, Marchionis, Comitis, Baronis, Magistratus Provincialis, Municipalis, vel etiam alterius alicujus egregiae et fide dignae personae sigillo transumere, vel transumi, sive per Notarium legalem copiam authenticam el collationatam in praesentia duorum testium fide dignorum subscribi et subsignari facere possitis: quibus parem fidem in juditio et extra, ac alias ubicunque adhiberi volumus, ac si hae originales litterae producerentur. Similiter etiam Vobis permittimus ut quoties hujusmodi gratia per nos concessa vos uti contingeret, non opus habeatis integrum praesentis Diplomatis tenorem litteris vestris, quas desuper expediri feceritis, inserere, sed articulum ad hoc pertinentem in ipsis commemorare Vobis sufficiat. Vlterius ut nostram erga te, PHILIPPVM SPINVLAM, dictosq. tuos in Marchionatu Arquatae successores singularem animi Nostri benevolentiam et propensionem aliis quoque ornamentis uberius contestemur Vobis hanc quoque specialem gratiam faciendam, concedendam et elargiendam duximus, sicuti vigore praesentium motu proprio, scienter, animo bene deliberato, ac de Caesareae potestatis Nostrae plenitudine facimus, concedimus et elargimur, quod tu PHILIPPE SPINVLA tanquam Marchio Arquatae, tuique in dicto Marchionatu ut supra, legitimi successores non queas nec queant inviti ad alienum forum, atque tribunal, ubicunque terrarum et locorum existat, pro quacunque causa prophana, civili, aut criminali in jus, ac judicium vocari, citari, aut pertrahi, neque alieno juditio contra te, vel saepefatos successores tuos, aut eorum corpora res et bona quovis modo procedi, pronunciari, vel judicari debeat ac possit; Verum, si quis ullam actionem jus aut querelam adversus vos sibi competere praetenderit, teneatur coram Nobis, aut nostris in Imperio successoribus, Romanorum Imperatoribus ac Regibus, jus suum prosequi, nec contra praesens edictum in foro alieno coram quocunque Judice adversus te, dictosque tuos successores quovismodo actionem intentare aut experiri audeat vel praesumet.
Praeterea ad magis magisque animi Nostri Caesarei in te, PHILIPPE SPINVLA, propensionem testificandam, ex certa scientia ac sano accedente consilio, proque ea, qua fungimur authoritate Caesarea, de ejusdem potestatis plenitudine tibi, tuisq. filiis haeredibus et posteris legitimis et naturalibus in praefatum Marchionatum Arquatae secundum praescriptum primogeniturae modum et ordinem quem in hoc etiam observatum volumus, successuris in infinitum benigne dedimus, concessimus et largiti sumus libertatem et facultatem in aliquo tibi commodo et opportuno jurisdictionis tuae praefato Marchionatu Arquatae incorporato, et a te possesso loco officinam monetariam fabricandi et extruendi, monetamque auream, argenteam, aeream cujuscunque generis et valoris, ex una parte effigie tua si tibi placuerit; et ex altera armorum tuorum insigniis; nominis item et cognominis proprii inscriptione signatam, bonam tamen, probam, sinceram et juxtam, quae non sit adulterate, aut deterior illa, quam caeteri vel Italiae, vel Germaniae Principes Divorum Antecessorum Nostrorum Romanorum Imperatorum et Regum gratiosa concessione cudunt (ita ut nemo de ejusmodi cusione justam conquerendi causam habere queat): faciendi atque cudendi, eamque pro rei necessitate erogandi atque spargendi; Volentes et Caesareo Edicto Nostro firmiter decernentes, quod tu saepedicte PHILIPPE SPINVLA, ac filii, haeredes, posteri et descendentes tui ordine primogeniturae, ut supra, servato, deinceps in perpetuum eo, quo in superioribus habetur modo, monetam auream, argenteam et aeream, bonam, justam, probam et sinceram, nec viliorem illa, quae, ut antedictum est, a caeteris vel Italiae vel Germaniae Principalis Sac.º Rom.º Imp.º subiectis, juxta tenorem et praescriptum privilegiorum, sibi a Divis Romanorum Imperatoribus ac Regibus concessorum cuditur, in certo aliquo jurisdictionis tuae loco cudere, eamque ubivis terrarum et gentium erogare, spargere, erogandamq. et spargendam, seu distrahendam curare, nec non omnibus et singulis gratiis, libertatibus, privilegiis, immunitatibus, praerogativis et juribus citra cujuslibet impedimentum, uti, frui, potiri et gaudere possis et valeas, possint et valeant, quibus caeteri Sacri Romani Imperii Principes et Ordines, monetam cudendi facultatem habentes utuntur, fruuntnr, potiuntur et gaudent, quomodolibet consuetudine vel de jure non obstantibus in contrarium facientibus quibuscunque.
Qua propter serio et expresse mandamus universis et singulis Electoribus aliisq. Sacri Imperii Principibus, Ecclesiasticis et Saecularibus, Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus et Ignobilibus, Clientibus, Capitaneis, Vicedominis, Praefectis, Magistratibus, Procuratoribus, Officialibus, Questoribus, Civium Magistris, Judicibus, Consulibus, Heroaldis, Caduceatoribus, Civibus, Municipiisq. et omnibus denique Nostris et Sacri Imperii subditis atque fidelibus dilectis, tam in Italia, quam in Germania et alibi existentibus, cujuscunque status, gradus, ordinis, conditionis et dignitatis extiterint, ut te saepedictum PHILIPPVM SPINVLA, tuosq. haeredes in dicto Marchionatu Arquatae successuros legitimos ex hoc tempore in futurum Marchiones Imperii nominent, reputent et honorent, Vosq. tam concessa a Nobis in aliquo ejusdem feudi Arquatae loco, monetam cudendi aut cudi faciendi libertate et facultate, ut supra: quam caeteris etiam omnibus supra cum in concessione et erectione Marchionatus feudi Imperialis Arquatae, tum in primogenitura, salvaguardia et Palatinato contentis (privilegiis, juribus, honoribus, dignitatibus, libertatibus, insignibus, regalibus, praeminentiis), exemptionibus, praerogativis, gratiis et indultis libere et pacifice uti, frui, potiri et gaudere sinant, nec quicquam tibi, aut ipsis ea in parte molestiae vel impedimenti exhibeant, sed potius te, ac dictos successores tuos ut supra, in iisdem tueri, defendere et conservare studeant, ac idem ab aliis etiam, quantum in ipsis erit, fieri curent. Si quis porro edictum et gratiam hanc Nostram Caesaream ausu temerario transgredi, et violare praesumpserit, is praeter gravissimam Nostram et Sacri Imperii indignationem, quingentarum marcharum auri pari mulctam fisco seu aerario Nostro Imperiali pro dimidietate, reliqua vero parte injuriam passi, seu passorum usibus toties quoties contrafactum fuerit, pendendam, omni spe veniae sublata, se noverit ipso facto incursurum. Harum testimonio litterarum manu Nostra subscriptarum, et Bullae Nostrae Imperialis aureae appensione munitarum; Datum in Civitate Nostra Imperiali Ratisbonae, die secunda mensis septembris, Anno D.ni mill.mo sexcent.mo quadragesimo primo, Regnorum Nostrorum Romani quinto, Hungariae decimo sexto, Boemici vero decimo quarto.
Ferdinandus.
Vt: |
Ad mandatum Sac.ae Caes.ae |
R.to Georg. Waugner m. p.