Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/284

262

quibus supra, ut possitis et valeatis Doctores tam in medicina et philosophia, quam utroque iure, ac Theologia, nec non licentiatos in omni licita facultate, Magistros, Baccalauros, atque Poetas laureatos creare, promovere, ordinare, constituere et facere adhibitis tamen in cujuslibet Doctoris vel licentiati creatione Doctoribus eximiis de professione creandi ad minus tribus, qui doctorandum vel licentiandum examini subijciant, et ei, quem idoneum invenerint, sufficientemque comprobaverint, vos authoritatem interponendo, Doctoratus, Licentiae, Magisterii, Baccalaureatus, et laureae Poeticae insignia, ut moris est, conferatis. Qui quidem Doctoratus, Licentiae, Magisterii, Baccalaureatus et Laureae Poeticae titulo a Vobis donati libere possint, et valeant in omnibus civitatibus, terris ac locis Sacri Romani Imperii et ubilibet terrarum omnes actus Doctorales legendi, docendi, interpretandi cathedram ascendendi, et glossandi, de jure disputandi, consulendi, advocandi, et caeteros actus Doctorales vel licentiae, nec non magisterii, Baccalaureatus atque laurae poeticae facere et exercere, omnibusque et singulis gaudere et uti privilegiis, praerogativis, exemptionibus, libertatibus, concessionibus, honoribus, praeeminentiis, favoribus, indultis et gratiis ac aliis quibuscunque, quibus caeteri Doctores, vel Licentiati, nec non Magistri, Baccalaurei, ac Poetae laureati, qui in Gymnasio Parisiensi, Bononiensi, Pataviensi, Perugiensi, Pisano, Senensi, Viennensi, Ingolstadiensi, et quolibet alio publico, et privilegiato Gymnasio promoti, vel etiam a Nobis, ac Divis praedecessoribus Nostris Romanorum Imperatoribus ac Regibus insigniti, seu aliter quocumque modo talia insignia acceperint, gaudent, utuntur, fruuntur, quomodolibet consuetudine vel de iure. Non obstantibus in praefatis omnibus quibuscunque legibus, constitutionibus, decretis, consuetudinibus, ordinationibus, refutationibus, privilegiis, exemptionibus, gratiis et praerogativis, quocunque modo censeantur et cujusque tenoris, et munitionis existant, tam factis quam fiendis per Nos vel praedecessores aut successors Nostros, aut per quoscunque Principes, Duces, Marchiones, Comites,