Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
252 |
dorem peculiari aliquo Augustali gratiae mnemosyno illustriorem redderemus, quanta magis compertum est, tanta tibi tam feudalia quam allodialia praeterquam, quod majorem partem feudi Imperialis Arquatae, scilicet quatuordecim ex quindecim partibus (ut asseris) suppeditare bona, at te tuosq. prout ejusmodi status conditione congruum est, honestissime gerere possis ac valeas. IDEO motu proprio et ex certa scientia, animoque bene deliberate), ac sano nostrorum et Sacri Imperii fidelium accedente consilio, proq. ea, qua fungimur Caesarea authoritate, et potestatis plenitudine, tum habita quoque ratione, quod ad conservationem feudorum faciat, si illa non in parvas portiunculas dividantur, sed omnino coniuncta et unita permaneant, praedictam majorem partem dicti feudi Arquatae a te PHILIPPO SPINVLA pacifice et quiete possessam in Marchionatum Sacri Romani Imperij erigimus et progenituram, (caeteris parvæ considerationis portiunculis, earamq. possessoribus et condominis ab hoc privilegio et gratia Imperiali omnino et penitus exclusis) constituimus, hac tamen speciali adiuncta conditione, ut casu quo praed.i Condomini portiunculas suas alienare constituerint, nulli alii nisi tibi PHILIPPO SPINULAE aut tuis legitimis successoribus eas vendere et transferre liceat. Declarantes, et edicto hoc Nostro Imperiali decernentes, quod quamprimum saepedictae portiunculae, vel per contractum emptionis, vel alio quocump. legitimo modo in tuam aut tuorum successorum potestatem redactae et aliis partibus a te aut ab illis possessis adiunctae fuerint, ex tunc ita et taliter primogeniturae perpetuis temporibus duraturae inclusae intelligantur, ut a praefato Arquatae feudo indivisae, sed semper eidem coniunctae et unitae permanere debeant, et a possessore in possessorem semper et perpetuis temporibus transferantur.
PRAETEREA eadem authoritate Nostra Imperiali te quoq. PHILIPPVM SPINVLAM, tuosq. haeredes et in dicto Arquatae feudo, locisq. eidem ut supra unitis et dignitate Marchionis insignivimus, et decoravimus, Vosq. Marchiones Arquatae fecimus, creavimus et extulimus, aliorumq. Nostrorum et Sacri Imperij Marchionum nu-