Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
260 |
Insuper tibi, PHILIPPO SPINVLAE et praedictis in Marchionatu Arquatae successoribus concedimus et elargimur plenam facultatem, quod possitis et valeatis naturales, bastardos, spurios, manseres, nothos, incestuosos copulative vel disiunctive, et quoscunq, alios, etiamsi infantes fuerint, praesentes, vel absentes ex illicito vel damnato coitu procreatos, masculos et foeminas, quocumque nomine censeantur, existentibus aliis filiis legitimis, eis etiam aliter non requisitis, viventibus vel etiam mortuis eorum parentibus: (Illustrium tamen Principum, Comitum, et Baronum filiis duntaxat exceptis): legitimare et eos, ac eorum quemlibet ad omnia, et singula iura legitima restituere, omnemque geniturae maculam penitus abolere, ipsos restituendo ex abilitando ad omnia et singula juria successionum, et haereditatum bonorum paternorum et maternorum etiam ab intestato cognatorum et agnatorum ac ad honores, dignitates et singulos actus legitimos tam ex contractu, quam ultima voluntate, vel alio quocumque modo tam in iure quam extra perinde ac si essent de legitimo matrimonio procreati: obiectione prolis illegitimae penitus quiescente. Quodq. eorum legitimate per Vos, ut supra, facta, pro justa et legitime facta habeatur, non secus ac, si foret cum omnibus juribus, solemnitatibus, quarum defectus specialiter auctoritate Imperiali suppleri volumus et intendimus; dummodo in legitimatione hujusmodi non praeiudicet filiis et haeredibus legitimis ac naturalibus; quin ipsi legitimandi, postquam sic legitimati fuerint, sint et esse censeantur, ac nominentur, et nominari possint et debeant ubique locorum tamquam legitimi, et legitime nati de domo, familia et casata parentum suorum, ac arma et insignia eorum portare ferreque possint et valeant. Quin imo efficiantur Nobiles, si parentes eorum Nobiles fuerint, non obstantibus aliquibus legibus, quibus cavetur, quod naturales, bastardi, spurii, manseres, nothi, incestuosi copulative vel disjunctive, vel alii quicumque ex illicito vel damnato coitu procreati, vel procreandi nec possint nec debeant legitimari, liberis naturalibus legitimis existentibus, vel sine voluntate et consensu