Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/281


259

pro ipso Romano Imperio debitum fidelitatis recipiatis corporale et proprium iuramentum, in hunc videlicet modum; quod erunt Nobis, et Sacro Romano Imperio omnibusque successoribus Nostris, Romanorum Imperatoribus, ac Regibus, legitime intrantibus, fideles, nec unquam intererunt consilio, ubi Nostrum periculum tractetur, sed bonum et salutem Nostram defendent, fideliter et promovebunt, damnaque Nostra pro sua possibilitate vetabunt et avertent. Praeterea instrumenta omnia; tam publica, quam privata, ultimas voluntates, codicillos, testamenta, quaecumque judiciorum acta, ac omnia alia, et singula, quae illis et cuilibet ipsorum ex debito dictorum officiorum facienda occurrerint, vel scribenda, iuste, pure, fideliter, omni simulatione, machinatione, falsitate et dolo remotis, legent, facient, atque dictabunt, non attendendo odium, pecuniam, munera, aut alias passiones et favores; scripturas quas debebunt in publicam formam redigere, in membranis mundis, non chartis abrasis, aut papyris, fideliter secundum locorum consuetudinem conscribent, legent, facient atque dictabunt: causas hospitalium, ac miserabilium personarum, nec non pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt; sententiasq. et dicto testium, donec pubblicata fuerint, et approbata, sub secreto fideliter retinebunt, ac omnia alia et singula recte, juste et pure facient, quae ad dicta officia quomodolibet pertinebunt consuetudine vel de iure; Quodque hujusmodi Notarii publici, seu Tabelliones et Judices ordinarii, per Vos creandi, possint et valeant per totum Romanum Imperium et ubilibet locorum ac terrarum facere, scribere et publicare contractus judiciorum, acta, instrumenta, et ultimas voluntates, decreta quoque et authoritates interponere in quibuscunq. contractibus, tale quippiam requirentibus, ac omnia alia facere, publicare et exercere, quae ad officium publici Notarii, seu Tabellionis et Judicis ordinarii pertinere et spectare noscuntur. Decernentes, ut omnibus instrumentis et scripturis, per hujusmodi Tabelliones, Notarios publicos sive Judices ordinarios fiendis, plena fides ubique adhibeatur.