Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
263 |
Universitates, Civitates, Communitates, vel alias cuiuscunque generis, vel conditionis sub quibuscunque clausulis et verborum expressionibus, etiamsi talia forent, de quibus de verbo ad verbum necesse esset hic fieri mentionem specialem, in contrarium facientibus. Quibus omnibus et singulis Caesarea Nostra authoritate per praesentes, in quantum huic Nostrae concessionis indulto obstarent, vel obstare possent, derogamus et derogatum esse volumus.
Deinde, ut majoribus gratiis et praerogativis, tu PHILIPPE SPINVLA, tuique, ut supra, vos donatos sentiatis, motu, consilio, scientia et authoritate, tibi ac saepefatis tuis in Marchionatu Arquatae successoribus, damus et concedimus amplam et liberam potestatem et facultatem, qua possitis et valeatis singulis annis duobus honestis personis insignia seu arma concedere et elargiri; idonea et convenientia qualitati personae, (quod ex vestro judicio, et arbitrio dependere volumus): ac eosdem tum insignium, tum feudorum capaces facere. Dummodo in hujusmodi armorum concessione abstineatis, ne alicui integram aquilam, maxime Imperialem, aut coronam Regiam in galea, vel galeam torneariam apertam et cancellatam, concedatis, aut avita quorumvis Principum, Comitum, Baronum et Procerum arma, seu insignia praecise elargimini. Qui quidem sic per Vos armis decorati, hujusmodi arma et insignia sibi per Vos concessa ubique locorum et terrarum in omnibus et singulis honestis decentibusque actibus et expeditionibus, bellis, duellis, singulari certamine, et quibuscunque pugnis, vexillis, tentoriis, annulis, signatis, sigillis, monumentis, sepulchris, picturis, sculpturis, et universa suppellectile pro eorum arbitrio et voluntate deferre et gestare, omnibusq. et singulis privilegiis, iuribus, honoribus, dignitatibus, officiis, gratiis et indultis, uti, frui et gaudere possint et valeant, quibus caeteri a Nobis et praedecessoribus Nostris Romanorum Imperatoribus et Regibus, insignibus decorati, ac feudorum capaces, utuntur et fruuntur, et ad ea admitti, ad quae illi admittuntur et recipiuntur, consuetudine, vel de jure.