Vel casu, quo nullus extet, aut id fieri nequeat, tunc foeminae istius filius primogenitus masculus legitimus et naturalis arma et cognomen familiae Spinularum assumat, et ita aeterna deinceps serie succedant filij ex eodem legitime descendentes in omnibus, ut superius de filiis primogenitis dictum est, eum in finem, ut nulli licitum sit, quicquam de memorato feudo, sive Marchionatu Arquatae cum omnibos pertinentiis alienare, vendere, seu obligare, aut etiam legare, nec de eo, aut aliquô ejus parte disponere, tam in ultima voluntate, quam inter vivos, sed deinceps perpetuo conservetur et remaneat in familia Spinularum, ordine primogeniturae semper servato, hoc tamen insuper conditione et addita lege, ut qui sic in dicto Marchionatu locis et bonis feudalibus illuc spectantibus successuri sunt, non solum obbligati sint ea omnia, quotiescunq. casus tulerit, Nobis et Nostris in Imperio successoribus in feudum recognoscere, debitunque et consuetum homagii fidelitatis et subiectionis iuramentum praestare, omniaq. et singula agere, ad quae fideles Imperij Vasalli tenentur de jure vel consuetudine, omni dolo vel simulatione postpositis: Verum etiam teneantur in subsidium aliis filiis legitimis et naturalibus, ut supra, qui tunc supererunt, ex huiusmodi bonorum feudalium fructibus decentem competentiam pro dignitate familiae suppeditare: filiabus vero si quas te PHILIPPE SPINVLA, ut praedictos in memorato Marchionatu Arquatae successores habere contigerit, de condigna sustentatione ac dote, modoque supranarrato prospicere et providere. Quibus quidem ita praestitis, decernimus ipsos secundo, tertio, quarto, ut ulterius genitos, utriusque sexus, contentos et quietos esse debere, ipsis super caeteris, quae successionem hujus Marchionatus, locorum et bonorum feudalium ad eundem, ut supra pertinentium concernunt, perpetuo silentio imposito. Statuentes praemissa omnia et singula, rata, valida, firma ac perpetua esse et censeri, atque ab omnibus, ad quos spectant inviolabiliter semper observari debere; supplentes omnes et quoscunque defectus, tam juris, quam facti, si qui in praedictis intervenissent,