Monete e medaglie degli Spinola/Documento XVI
Questo testo è stato riletto e controllato. |
◄ | Documento XV | Documento XVII | ► |
DOCUMENTO XVI.
Leopoldi, Romanorum Imperatoris, literae, in quibus Joanni Baptistae Spinulae, minorenni, ejusque tutoribus, locum et castrum Vergagni, territorii Mongiardini, vallis Borberiae, villae Sancti Nazarii, villarum domus Sancti Martini, S.tae Mariae Vighi, Feghini ac loci Cantalupi, in feudum dedit, d. d. 9 novembr. anno 1676.
Leopoldus etc. (tot. tit.)
Recognoscimus et notum facimus tenore praesentium universis, quod, cum Nobis nostri et Sacri Imperii fideles dilecti, ac devoti, Nobis grati Joannes Baptista Spinula, quondam Joannis Stephani, ejusque Tutores atque Curatores Ambrosius, Baptista et Portia Spinula d’Oria, humillime Nobis in memoriam revocari curarint, quem in modum per sententias in Judicio nostro revisorio in causis super feudi nostri Imperialis Vergagni, sive Mongiardini, vallis Borberiae villae S. Nazarii, villarum domus S. Martini, S. Mariae Vighi, Feghini, ac loci Cantalupi tribus quartis partibus controversis latas, easdem tres quartas partes praedicto Joanni Baptistae Spinolae quondam Stephani adjudicavimus, investiturasque quondam Francisco Spinulae clementissime datas, tamquam legitime impetratas confirmandas: alias vero binas 27 aprilis anni superioris 1660, nostris et Sacri Imperii fidelibus dilectis Raphaeli, et illustri Marchioni Neapolioni, fratribus Spinulis, super duabus quartis partibus fideicommisso affectis aliaque tertia parte libera et exempte concessas, cassandas esse, pronunciaverimus: Ac praeterea reliqua etiam ejusdem feudi quarta pars jure crediti adhuc a modo dictis Neapolione et Raphaele fratribus Spinulis possessa, vigore antiquarum investiturarum dicto quondam Francisco Spinulae concessarum tenor sequitur in haec verba:
Inserantur etc.
Proindeqne praedictus Joannes Baptista Spinula adhuc minorrennis, dictique ejus Tutores et Curatores humillime nobis supplicaverint, ut, quoniam Nos, tamquam Romanorum Imperatorem, respectu feudi hujus integri in supremum, directum et immediatum Dominum recognoscere, et solitum Nobis fidelitatis juramentum praestare desideret, cassatis suprafatis Investituris 27 aprilis anni superioris 1660 fratribus Spinulis, Commendatori Raphaeli, et Marchioni Neapolioni concessis, se supradictarum vigore sententiarum (cum reliqua quarta pars jure creditorum a modo dictis fratribus adhuc possessa jam pridem, et citra quaestionem ad se sit devoluta) nunc de feudo hoc integraliter investire clementer dignaremur; Nos benigna ratione habita optimi et integerrimi studii, quo universa Spinularum familia, sicque dicti etiam Joannis Baptistae majores, divos quondam Imperatores, Praedecessores Nostros, Sacrumque Imperium jugiter coluerint, Nosque ipse Joannes Baptista, praedictique ejus Tutores et Curatores etiamnunc colunt, ac deinceps quoque pari devotione, fide atque obsequio incessanter culturos esse confidimus, ipsique ita facere pollicentur ac debent: ex certa scientia animo bene deliberato, sano accedente consilio, ac de Caesareae nostrae potestatis plenitudine investituris suprafatis Commendori Raphaeli, et Marchioni Neapolioni Spinulis, fratribus ante hoc 27 aprilis anno 1660 super tribus quartis partibus feudi hujus Imperialis Vergagni concessis plene cassatis; priores supra insertas Investituras Franco quondam Spinulae filio, quondam Balthasaris ac alteri Franco quondam Joannis Baptistae Spinulae anno hujus saeculi quadragesimo tertio, a Domino genitore nostro Ferdinando Tertio Rom. Imperat. pientissimae memoriae, Praedecessore Nostro gloriosissimo, concessas, saepius dicto Joanni Baptistae Spinulae minorenni, quondam Joannis Stephani benigne confirmaverimus et ratificaverimus, simulque eidem memoratisque Tutoribus, saepius dictum locum et Castrum Vergagni, Territorii Mongiardini, vallis Borberiae, villae S. Nazarii, villarum Domus S. Martini, S. Mariae Vighi, Feghini, ac loci Cantalupi, cum omnimoda Jurisdictione, mero et mixto imperio, ac gladii potestate, aliisque juribus, redditibus, territoriis, pedagiis, molendinis et pertinentibus, ac regalibus quibuscumque, quae Nobis et Sacro Romano Imperio competunt, vel competere possunt, in feudum dederimus ac concesserimus, ipsoque de omnibus et singulis gratiose infeudaverimus atque investiverimus, quemmadmodum vigore harum clementer damus, concedimus, infeudamus atque investimus, quidquid ipsis in praemissis dare, concedere, investire atque infeudare possumus, valemus aut debemus: recepto tamen prius debito superinde fidelitatis et homagii juramento, quod Nobis legitime constitutus eorum Procurator, honorabilis, doctus, fidelis Nobis dilectus, atque ad Aulam Nostram Caesaream Agens, Joannes Franciscus Bernardi, J. V. D. Vicario nomine atque in animam ipsius Joannis Baptistae Spinulae ejusque supra nominatorum tutorum atque curatorum submisse praestitit. Supplentes quoscunque defectus tam juris quam facti, si qui in praemissis intervenissent, aut quovis modo intervenisse dici allegarive possent, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque, etiamsi talia forent, quae specialem hic et individuam mentionem requirerent, quibus omnibus et singulis pro hac duntaxat authoritate et scientia praedictis derogamus, et derogatum esse volumus. Nostris tamen, Sacri Imperii, atque aliorum juribus semper salvis. Harum testimonio literarum manu nostra subscriptarum, et sigilli Nostri Caesarei appensione munitarum. Viennae, die 9 novembris 1676.
Concordat cum Registratura Imperiali Aulica latina, id quod attestor propria manus meae subscriptione, et sigilli soliti appensione, datum Viennae 23 Januarii 1713.
- (L. S.)
Joannes Hermannus Nolden |