Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/308

TABULA NONA

Leges ex genere concipi.

[7] Cautum ne privilegia, seu leges singulares, irrogarentur romanis. Et hoc ius translatum ex Attica, et quidem ex Solonis lege, scribit Gothofredus1. — Quasi vero non iam docti essent romani leges singulares esse exitiosas reipublicae, nec iam cum suo periculo experti essent, statim, tribunis plebis creatis, Marcium Coriolanum privilegio correptum, nisi matris Veturiae uxorisque2 Volumniae pietas fuisset, privilegium sibi iniuria irrogatum Romae excidio ultus esset!

Poenae legis XII Tabularum crudelissimae.

[8] An ab humanissima gente dicemus adportatas legem de obaerati corporis sectione, cuius immanitatem Favorinus, apud Gellium3, exhorrescit? de falsis saxo deiiciendis, de iudice, qui ob pecuniam male iudicavit, morti dando, quas leges idem Favorinus praenimiae duriciei notat quoque? an quae, qui frugem noctu secuerit, paverit, ad suspendium adigit, quam Plinius4, reprehendit, quod gravius hunc miserum puniat quam homicidam? an quae, qui dolo agrum vel aedes incenderit, igne necat, quo poenae genere nullum crudelius dici aut fingi potest? Quae omnes leges, non humanitatem Solonis, sed Draconis crudelitatem referunt, qui sanguine leges atheniensibus scripsisse dictus est.

Lex XII Tabularum agrestis...

[9] An atticam elegantiam sapit illud: ut morbo invalidus, in iudicium vocatus, iumento in comitium vel in forum ad praetorem veniat?

  1. Op. cit., p. 229 [Ed.].
  2. Testo: «sororisque» [Ed.].
  3. Noctes atticae, XX, 1 [Ed.].
  4. Nat. hist., XVIII, 3, 12 [Ed.].