Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
570 | pars posterior - caput xxxvi |
Legatio legum caussa, in speciem obita? Eius historiae levitas
et inter auctores ipsos adversitas.
[18] An dicemus hanc legationem in speciem a patribus obitam, ut plebis desideria frustrarentur; et hoc patrum mendacium, ducentis quinquaginta annorum vetusta traditione fírmatum, Titum Livium et Dionysium Halicarnassensem, ambos Augusti temporibus (nam nullus antiquior sive graecus sive adeo latinus narrat), posteritati transmisisse? At Halicarnassensis externus scriptor et graecae gentis. Livius ab secundo bello punico historiam romanam certam se scribere profitetur1, ut in Programmate historico supra diximus2. Hinc super hac re inter ipsosmet illa maxime adversa, «quorum alterum falsum esse necesse sit. Livius scribit quod «tribunorum aequandae libertatis desiderium patres non aspernabantur», et ita missa legatio. Dionysius vero, legatione reversa, narrat et moras et praetextus Caii Menenii et Publii Sextii consulum super lege perferenda; indicta maturius solito comitia consularia, ut se tandem importunis tribunis precibus liberarent; designatum alterum consulem Appium Claudium, e familia, ut cum Livio3 dicam, fatali tribunis et plebi; designatis consulibus, Menenium et Sextium tribunis aures amplius non praebuisse; tribunos quo se verterent non habere; et custodes libertatis romanae ad Appium, ex imperiosissima domo, ut cum Livio4 item loquar, confugere adactos, eique spem offerre potentiae (quae in tyrannidem anno postero erupit), ut legem perferri sineret; et ubi tandem Sextius, alter consulum, de legibus ad patres retulit, post iamdiu reversos legatos et leges adportatas, hinc inde verba facta tam ab illis qui suadebant ut civitas legibus regeretur quam ab iis qui patrios mores servandos esse censebant.