Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/309


quid ex iure attico in xii tabulas importatum? 567

... sylvestris...

[io] An graeca artium ingenia refert formula sive actio «Tigni iuncti», ita ac si tunc primum homines sibi pergulas et tuguria construerent?

... rudis.

[11] An deinde attici acuminis est poena talionis, et Athenis, ubi quotannis leges corrigebantur, ad haec usque tempora haec poena, omnium maxime rudis et anceps — Rhadamanti, heroici iudicis, inventum, — perduravit?

De romanis funerum luxu vetito.

[12] Sed enim duo sunt loci, quibus diserte Solonis leges in romanas conversae leguntur. Alter de iure sacro apud Ciceronem, secundo De legibus1: «Postquam — inquit — sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt: quam legem eisdem prope verbis nostri decemviri in decimam (legit Gothofredus) tabulam coniecerunt. Nam de tribus riciniis et pleraque alia Solonis sunt». Sed hic locus nihil aliud conficit quam romanos, non eundem, sed similem funerum morem, qualis atheniensium erat, introduxisse; quod et Cicero ipse innuit. Quare non mirum si iisdem, non prorsus, sed prope verbis quibus Solon, eum funerandi morem decemviri vetuere. Alioqui, quae sapientia fuisset funerum luxum docere vetando?

De iure praediorum romano.

[13] Alter locus erat de iure praediatorio caput, quod in ipsis decemviralibus Tabulis perscriptum Gaius1 refert in haec verba: «At certe de finium ratione lex incerta ad exemplum legis atticae Solonis2». Sed heic ipse Iacobus Gothofredus3

  1. 1,0 1,1 Cap. 25 [Ed.].
  2. Parole, a dir vero, non di Gaio (Dig., X, I, 13), ma del Godefroy o Gotofredo [Ed.].
  3. Op. cit., p. 225 [Ed.].