Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
quid ex iure attico in xii tabulas importatum? | 571 |
Luculentissimus Ciceronis locus, ubi ex erroris vetustate
hactenus caecutitum.
[19] Quid, si dicamus quoque Ciceronem, et Livio et Dionysio priorem nec ex vulgi traditionibus disserentem, haec non putasse vera? Locus est vulgatissimus eruditis De oratore1, ubi sub Crassi persona inquit: «Fremant omnes licet, dicam quod sentio. Bibliothecas, mehercule, omnium philosophorum unus mihi videtur XII Tabularum libellus, si quis legum fontes et capita viderit2; et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate3 superare... Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, cum facillime intelligetis, si cum illorum Lycurgo, Dracone, Solone nostras leges conferre volueritis. Incredibile est enim quam sit omne ius civile, praeter hoc nostrum, inconditum ac pene ridiculum. De quo multa soleo in sermonibus quotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris hominibus, et maxime graecis, antepono».