Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/139


tanais et sesostris 397

Divinatione.

[9] Nam haruspicina, postea a romanis recepta, quae agnorum et vitulorum exta spirantia fumantiaque rimari sustinebat, iamdiu exutam primam hominum ab innocuis animantibus innocentiam testabatur: unde Polybius romanorum caeremonias1 «tragicas» dixit. Cumque scientiae auguralis primus auctor incertus sit, et ad graecos foris importatam ex Thelegone testetur Suidas2, hetruscos certe se eius praedicasse auctores Cicero3 memorat4.

Architectura.

[10] Architectura ethrusca omnibus graecis et stabilior et rudior et simplicior, qualis sane erat aegyptiorum, sive adeo qualem natura esse primam oportuit; nam opera tempore tenuantur, expoliuntur et exornantur.

[Arte disponendi acies].

[11] Ars vero disponendi acies romana, nedum Livii, sed ipsius Polybii iudicio, phalangi macedonicae longe praestat: quae tamen geometriae et arithmeticae praxis est in bellicos usus. Et quando romani ea potissimum sapientiae excelluere, aliarum cultarum gentium inventis uti, et barbariem servare domi, qua ferociam custodirent, certe ab vicinis ethruscis, quacum prima externarum gentium pugnaverant gente, didicere.

Splendidissimis imperii ornamentis.

[12] Postremo fasces, trabeas, curules, annulos, paludamenta, et aureo curru quatuor equis triumphandi morem, togas pietas, tunicasque palmatas, et omnia decora, quibus,

  1. Cosí, nelle postille marginali, emendato «caeriraonias» [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 38 [Ed.].
  3. De divinatione, II.
  4. Cfr. Notae, 39 [Ed.].