Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/140

398 pars posterior - caput xvi

ut ex Floro vidimus, vel in summa sua potentia populi romani maiestas eminuit, Tarquinius Priscus ex spoliis ethruscorum suspensis didicerat.

Pythagoras scholam italicam excoluisse, non fundasse, probatur.

[13] His omnibus et illud addas: quod, duobus ferme seculis ante quam Plato in Aegyptum, Pythagoras in Italiam1, philosophiae addiscendae studio, delatus est2. Neque enim huc venerat ut suam peregre venditaret, quales sophistae solebant, inanem sapientiam: unde Plato saepe quaerendi sermonis decorum, dialogis quibus sophistas irridet, conciliat Socrati. Cumque Pythagoras Italiam doctissimam invenisset, heic permanere maluit3. Quare non sectam is italicam fundasse, sed fundatam excoluisse dicendum est: quod ipsa rerum natura id flagitat. Non enim Pythagoras mundum ex aqua, ut primo Graeciae sapienti Thaletes, qui centum ferme, non ultra, annis ante Pythagoram floruit4; neque ὁμοιομερεία, ut Anaxagorae, Socratis praeceptori; neque atomis, ut Democrito, Platonis συγχρόνῳ — omnibus corpulentis philosophis; — sed numeris, qui quodammodo sunt lineis abstractiores, constare docuit: quod monet ingenia italica multo graecis subactiora et sensibus depuratiora fuisse. Unde Plato fortasse rerum principia ideas ipsarum aeternas statuit; et ab hac italicae doctrinae praestantia idem Plato in Timaeo suos graecos antiquitatis ignaros notat.

Iustini Tanais sacrae historiae adversus, at noster eidem commodus.

[14] Cum his invictis, ni fallor, argumentis, ex ipsa rerum natura pensitatis, cum quibus sacrae historiae veritas constat, habemus unum profanae historiae universae initium demonstratum, Sesostridem5; quo nomine aegyptios reges, ex

  1. Cfr. Notae, 40 [Ed.].
  2. Hoc libro, part. II, cap. I, in «Programmate historico» [§ 4].
  3. Cfr. Notae, 41 [Ed.].
  4. Hoc libro, part. II, cap. I, in «Programmate historico» [§ 4].
  5. Cosí, nell’errata-corrige ms., emendato «Sesostrim» |Ed.].