Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/141


tanais et sesostris 399

his quae hactenus diximus, et observatione huius capitis principio, appellatos esse necesse est: alterum, nempe Tanaim, quem Iustinus facit Sesostrideí1 antiquiorem, non habemus. Immo, si terrarum orbis inter Noachi filios anno mdlvi divisus est, et duum millium annorum spacium fere opus fuit ut aegyptii, ingenio praestantes, a chaldaeis civiles artes brevi eruditi, in tantum imperii splendorem excrescerent, spacium multo maius rudibus scythis opus fuisset, qui in eam potentiam assurgerent ut ii priores Orientem, Aegyptum quoque2, debellarent: quare Diluvii epocha graviter mendacii argueretur. Itaque dicendum est Tanaim characterem fuisse heroicum primarum rerumpublicarum, quae forma reipublicae3 in toto Oriente, et in Aegypto ipsa, late sparsa regnavit4.


  1. Cosí, nell’errata-corrige tns., emendato «Sesostri» [Ed.].
  2. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «usque» [Ed.].
  3. «Forma reipublicae» aggiunto nelle postille marginali e nei due erratacorrige [Ed.].
  4. Cfr. Dissertationes, VI [Ed.].