Moscheidos/Liber tertius
Questo testo è completo. |
◄ | Liber secundus | [[../../Quaedam epigrammata|Quaedam epigrammata]] | ► |
LIBER TERTIUS
Plus maraviosam venio cantare bataiam,
quam notat antiquas ulla legenda libris.
Maxima Ranarum, Soricumque canuntur Homero
proelia, non istis aequiperanda tamen.
5Altri scripserunt et verbi et nominis arma,
quum gens grammaticis tanta perivit agris.
Nulla tamen paritas est his facienda catervis,
quas modo fert odium, trat furor, ira coquit.
Ungite quantillum fresco mihi labra botiro,
10o Musae, o ventris grassa polenta mei.
Salsigeram pinguis mezeni adferte brasolam,
quae super ardentes sit bene tosta brasas.
Hinc quoque de caneva Bromii spinate vasellum,
ut sit carminibus digna bevanda meis.
15Agmina Siccaboron toto de robore gentis
quinque legit, ducibus subiicienda suis.
Fantaria gravi zenzalica ducta Cosino
ponitur ad primam prima tacare brigam.
Myrmilios ducit squadram Myrpraeda secundam,
20qui quoque sunt pedites trenta tre mille viri.
Hae pro antiguarda firmantur in ordine squadrae
post quas Moscarum grossa bataia sequit.
Sanguileo tanquam princeps et honorior altris,
et cuius causa grande paratur opus,
25ut cor in medio gentis, quae dicta bataia est,
altior it cunctis, fulgidiorque viris.
Inde retroguardae grossissima banda sequebat,
quae tamen in turmas scinditur una duas.
Scannacavalla suos pene ultimus ante Tavanos
30apparet, cui sat barba canuta riget.
Siccaboronaeae tandem datur ultima curae,
totaque res manibus itque reditque suis.
Stant longo Moschae fraenatis ordine Grillis,
quarum pars maior multicolora nitet.
35Sunt quae velluto, sunt quae canzante teguntur,
sunt quoque quas auro merda coprire solet.
In Cantarellis retinent ibi fraena Tavani,
quae raspant, trombis dum tonat aether, humum.
At sub Moschinis Panarotti calzibus ardent,
40visque potest sisti smania tanta briis.
Alta spiegantur vexilla, strepuntque per altum
aëra, trombettae mille taranta sonant.
At Myrnuca videns inimicos esse paratos,
non minus ex cunctis agmina quinque facit.
45Caganiel primus Pulicorum trenta miaros
guidat, et hi pedites Martis in arte vigent.
Furfa dehinc agiles vehit octo mille Pedocchios,
octoque mill’altros ipse Granestor habet.
Rex Formicarum, quamvis Formica sit ipse,
50stat sua Pedocchis multa fidanza tamen.
Cimica post ipsos acies it iuncta Putriffae,
postera Myrnucae, Muschifur urbe sedet.
Banda Pedocchiorum toccat sperone Zaninos,
inque Cagafoghis Cimica squadra furit.
55Formicae sed equos fraenant, urtantque Locustas,
queque stat, et nitidas masticat ore brias.
Iam magis alter erat campus vicinus ad altrum,
seque maranazzos, bottiliosque vocant.
Montagnae reboant frifolo clangore tubarum,
60Muschifur ignivomos agombrat ab urbe tonos.
Iamque leves primum scaramuzzae utrinque fiuntur,
inque vicem crustas dantque levantque bonas.
Denique Zenzalas magno clamore Cosinus
inviat, et picchis bellus it ordo chinis.
65Huic Caganiellis procedunt contra Pulecchi,
qui quoque vocisonum murmur in astra levant.
Ipsi affrontantur capitani protinus una,
unaque piccadis fortibus arma terunt.
Cosini lanzonus erat soda corna Limaghae,
70quae Caganiellis pectus aguzza ferit.
Non tamen infilzat, cartae panzera repugnat,
quae de scartozzo facta savonis erat.
Ast e contra pilum Bovis ille suburget acutum,
saepeque Cosinum fat riculare ducem.
75Iam mistura tenet Zenzalas atque Puleccos,
accipit horrisonam stolus uterque brigam.
Dux Zenzalarum se retro, suosque retirat,
hunc niger in voltam Caganiellus agit;
inde videns hostis banderam iuxta volantem,
80hanc rapit, ac terrae folta per arva trahit.
Protinus, hoc viso, zenzalica turba fugatur,
nilque pudent lieto rege scapare viam.
Quando sbarattatum vidit Myrpraeda Cosinum,
Myrmicoleones ducit ad arma ladros.
85Huic supra Zanninos obiectat Furfa Pedocchios,
qui prior intratus fat sibi fare viam.
Hunc Myrpraeda salit, cui menans Furfa granarae,
sive scopae truncum, vulnus in aure facit.
Ipse sed e tasca traxit duo grana ceserchiae,
90artificioso tota piena foco,
qui dum Furfa parat rursum duplicare feritam,
prima ceserchiarum iacta balotta sonat.
Guay, Pedocchie, tibi, si te nocchia illa coiasset,
quae de bombarda ceu vomitata furit.
95Hanc non expectas, sed pungens sprone Zaninum
cedis, at ille novem colpus amazzat equos.
Dumque simul certant, et dant pro pane fugazzam,
utraque meschiatis squadra fit una viris.
Pulverulentus erat iam fumus ad astra levatus,
100mescolat ingentes vitaque, morsque cridos.
Nam
pars mazzati lugent, pars sana menazzant,
pars animant pavidos, pars scapolare monent.
Non mihi si centum linguae, si voxque canonis,
dire queam larvas mortis et effigies.
105Tota fracassatis iam picchis terra copritur,
qui stant, qui scampant, hic necat, ille morit.
De testis, gambis, polmonibus, atque figatis,
deque coradellis terra coverta rubet.
Ast aliquantillum sese Myrpraeda retirat,
110Furfaque Myrmilios pellit ubique suos.
Sed cito Sanguileo Porcelli corripit hastam:
— Eya, valenthomines, me seguitate — cridat.
Sic ait, ante alias Muscas ferit ilia Grilli,
prosequitur regem caetera turba suum.
115Omnia pulvis erant quem volvit cursus equorum,
soldati dubitant quae sit amica cohors.
Dum male Myrmilios tractabat Furfa ladrones,
Sanguileo iungens: — Guarda, Pedocchie — cridat.
Furfa sed huic targam fungi de cortice porgit,
120forza sed est nimium Sanguileonis atrox.
Namque Pedocchiorum regi pilus inguina rumpit,
illeque Zannini tergore lapsus obit.
Putrifolae interea squadronus Cimicis ingens
castra movet, quem dux post sua terga menat.
125O Deus in quanto se castra disordine turbant,
Cimica quum putrido iungit odore cohors.
Namque urget spronis tali de sorte cavallos,
qui sua per spudant posteriora focos.
Unde Cagafogos chiamant; pensate quis illos
130seu spettare volunt, sive piare gatam.
Moscarum Grilli drittis stant auribus, inde
boffantes voltant terga, piantque fugam.
Sanguileonis equus se flammis solus acostat,
denteque cimiceos, calceque rumpit equos.
135Solus Sanguileo pugnat, saltatque per illam
Putrifolae gentem, corpora sternit humi.
In rottam Cimighi vadunt, ut squadra caprarum
quas lupus infestat, quas ve famatus agit.
Inde Pedocchiorum stolus calcanea voltat,
140retroque Zanninos vertere turba studet.
Sanguileo incalzat, currit meschiatus in illis,
ac rubeo miseros dissipat ense Grisos.
Cui mezam spiccat testam, brazzumque galono:
tecta cruentatis carnibus arva latent.
145Attamen un pocum se se riculare bisognat,
namque Pedocchiorum squadra secunda venit.
Festucum foeni grossum Granestor aferrat,
et Forfesinam spronat et urget equam.
Ista bifurcatam gestat mala bestia caudam,
150atque uvae granos intra latere solet.
Hanc movet ad cursum princeps Formica Granestor,
ob cuius rapidam surgit arena fugam.
Cosinum adocchiat Zenzalam sanguine rossum,
quem prope mortorum grandis acervus erat.
155Plantat ei medio ferratam in pectore lanzam,
umbraque tartareas it retrovare casas.
Postea per Moscas Formica gaiarda fugatas
se iacit, et spezzat tela, virosque simul;
urtat, et atterrat soldatos, atque cavallos,
160fertque catervazzam post sua terga grisam.
Non haec suffertur Granestoris alta prodezza,
quaeque piat turpem Mosca repulsa fugam.
Mille roversantur terrae sine milite Grilli,
mox fugiunt sellis caeca per arma vodis.
165Sanguileo et magnus Putrifola grande comenzant
certamen, nec se sparat uterque mori.
Scannacavalla suam banderam tollit ad auras,
Pampognam striccat, turba Tavana sequit.
Hunc bene Granestor, Muscas dum cazzat, adocchiat,
170quem cito voltato praestus asaltat equo.
Tam possenta fuit lanzarum botta duarum,
quod lunae tetigit fractio trita pedes.
Forbesina dedit et Cantarella stramazzum,
speronata statim quas relevare facit.
175Iamque comenzabant tegnam gratare vicissim,
inter Pedocchios stirps tavanella ruit.
Pulverulentus erat garboius ad astra levatus,
nil nisi per terram corpora morta cadunt.
Tanquam cornacchiae, volitant per nubila testae,
180coratae, milzae, brachia, terga, manus.
Cum brandis finos audis spezzarier elmos,
spata ferit spatam, scutaque scuta terunt.
Qualis garboius, qualis confusio fitur,
quando fasolorum piena pignatta bulit:
185talis erat, dum Mosca cadit, Formica resurgit,
dum Zenzala ferit, Myrmilioque parat.
Grillos, Pampognas, Zaninos atque Locustas
innumeras cernis rubra per arva mori.
Sed quid olympiacum video trepidare theatrum?
190quae mare, quae terram nox tenebrosa rapit?
nunquid, ut antiqui rerum dixere magistri,
vult brusare simul cuncta creata Deus?
Heu quia terribilis non est nisi Siccaboronus,
qui Moschinorum castra movere parat.
195Ante suos oculos scampabant mille Tavani,
Zenzalae, Moschae, Mirmiliona cohors.
Hos Formicaram, Pulicumque potentia cazzat,
Hosque valorosus Caganiellus agit.
Ergo Leonis habens iram, canegiatus achiappat
200brandum cum targa, moxque speronat equum,
namque sui fugitant schioppat, creppatque dolore,
extraque battaiam primus in arma ruit.
Dumque ruit proprias cernit dare terga falangas,
unde manum rabido mordet utranque sono.
205In qua parte fugam rapiunt se praestus aventat,
urtat et occidit corpora quanta trovat.
Qualis in inverni guazzoso tempore torrens
de montagnarum culmine portat aquas,
talis agrezat equum Panarottum maximus heros,
210atque hostes pariter snembolat atque suos.
Ut bombarda secat densatas illico squadras,
taiat, sfrantummat, dissipat arma, viros.
Stendardos proprios, aliosque superbus aterrat,
sic hostes mazzat, sic taiat ille suos.
215Nec Moscas guardat, nec Grillos, nec Cagafocos,
cumque cavallazzis trat sotosora viros.
Iungit ubi montem mortorum fecerat altum
Caganiel; clamat: — Guarda, ribalde Pulex.
Sic, renegate canis, per te mea castra ruinant?
220sanguine sic gaudes te satiare meo? —
Inde suis conversus, ait: — Quo brutta canaia?
scilicet iste unus vos dare terga facit? —
Dixerat, et dentes pariter, brandumque restringit,
inque ducem Pulicum fortiter urtat equum.
225Fulminat ad caput, et scutum fracassat, et elmum,
inque duos quartos Caganiellus abit.
Deserit hunc mortum, Formicasque inter avaras
incipit ad superos mittere membra deos.
Mittere spalazzos, laceratas mittere faldas,
230sanguineque aspersus carnea frusta secat.
Confugiunt Cimighi, quod habent post terga diablum.
Granestorque videns: — Volta, rivolta — cridat, —
volta, rivolta mihi, quo scampas, Siccaborone? —
Sic ve retro clamans, it retrovare necem.
235Ille rivoltatus stoccatam vibrat aguzzam,
puntaque per mediani passat iniqua tripam.
Granestor moritur, iacet ingens littore truncus.
Protinus hinc omnes corripuere fugam.
Versus equi Crappam riculant Granestoris arma:
240— Guarda — cridant, — guarda, Siccaboronus adest. —
Ad sabiam buttant alebardas, scuta, balestras,
ut levis ad cursum sit sibi gamba magis.
Nullus se affrontat, calcagnos quisque rivoltat,
confugiunt squadrae, confugiuntque duces.
245Putrifola ante alios Cagafocum calcibus urget,
cui cito post mittit Siccaboronus equum.
Corripit ambabus manibus, spadamque roversat,
testaque de spallis netta spicata volat.
Tunc Myrnuca nimis tardatus convocat omnes
250Formicas, et ait: — Me seguitate simul.
State simul strictae, mea nunquam linquite terga,
namque facit grandes stricta caterva provas. —
Dixit, et in restam ponens cum tergore lanzam,
agmina praecipiti cuncta traversat equo.
255Gens illum Formica sequit, spronatque Locustas:
heu miseras Moscas vestra ruina venit!
Contremuere poli, quando Myrnuca Tavanos
ingreditur, spezzans scuta, virosque necans.
Aethera terribilis subito cridor alta momordit,
260quum Myrnuca procul vistus in arma fuit.
Quis bene Myrnucae vastum narraret asaltum?
quis ve suas posset recte docere provas?
Fronte minax urget celerem sperone Locustam,
protinus hoc viso gens fugitiva redit.
265Exuperat strepitu Myrnuca tonitrua coeli,
vel quando salsas turbo ruinat aquas.
Flamma per ardentes stipulas Myrnuca videtur,
vel Padus avulso littore quando ruit.
Mille roversavit mortas sua lancea Moscas,
270vadit et in centum denique stracca micas.
Sfodrat ab armato brandum galone coruscum,
quo cito per nebulas brachia trunca volant.
Nullum quippe trovat dum taiat spada reparum,
nulla piastra, licet sit fina, stare potest.
275Ad terram vadunt stendardi Siccaboroni,
qui nil quod facitur post sua terga videt.
Siccaboron fossas urbis furibundus arivat,
in quas se Pulicum sponte caterva iacit.
Siccaboronaeam potius quam cernere frontem,
280in fossas rumpunt colla cadendo giusum.
Ecce super muros apparet Muschifur altos,
grossa tirat vasto robore grana fabae.
Semina spinazzae vibrat, ciceresque tricuspes,
atque paiae grossos castra per ampia travos.
285Siccaboronus habet iam portam, Muschifur obstat,
stans super a domibus tecta revulsa iacit.
Introit ipse tamen solus Siccaboron atrox,
quem sua (nam trepidat) gens seguitare negat.
Muschifur extemplo facit omnem claudere portam,
290sic miser in trapola Siccaboronus erat.
Muschifur et grandis Ragnorum squadra seraium
circa valorosum conseruere ducem.
Ergo, velut porcus singiarus, corde gaiardo,
se se mastinos scaliat intra canes.
295Muschifur esclamat: — Tua nil possanza iuvabit,
nil tuus ardirus, nil tuus iste furor.
Te nunc infelix omnino morire bisognat,
inque brevi noster tempore schiavus eris. —
Siccaboronus ait ridens: — Accede prius tu,
300si mortis cura est nunc tibi tanta meae. —
Muschifur attollens mazzam, quae summa granarae
pars erat, armigerum vult retridare ducem.
Sed colpum incontrat capitanus providus ense,
inque duos truncos mazza taiata cadit.
305Inde super testam geminis Muschifura palmis
colsit, et ad bassos dividit usque pedes.
Alta ruit terrae defuncti machina Ragni,
et moriens largo fonte cruentat humum.
Quapropter dardi, lanzones, saxa, zanettae
310hunc agitant grossae more pluentis aquae.
Vix tantam reparare potest se contra brigatam,
iugiter armorura densa procella ruit.
Spennacchiatus erat rutilo cimmerus in elmo,
scinditur et brazzo ferrea targa suo.
315Icta celata fabis resonat, grossisque fasolis,
at ciceres trino cuspide valde nocent.
Semina spinazzae peracuta tirantur in illum,
ac sua sunt porci membra ficata pilis.
Qualis gente Leo, gentisque gridore citatus,
320non vult sdegnoso corde timere necem,
talis es octipedes in Ragnos, Siccaborone,
cui semper decoris phama perennis erit.
Praesentem mortem cernebas, nec tamen illa
falce sua vires fregit acerba tuas.
325Cruda sed interea campagnae guerra furebat,
gens tamen in voltam Sanguileonis erat.
Omnes Myrnucae vastissima forza repellit,
squartat soldatos, spingit et urtat equos.
Nunquam facta fuit tam cruda baruffola mundo,
330nil nisi per terram membra taiata micant.
Grandes mortorum vadunt ad sydera montes,
sydera quae multo rossa cruore colant.
Pulmones, milzae, lardi, ventralia, nemboi
Saturni ad sphaeram foeda per astra volant.
335Una corada Iovis mostazzum colsit, et uno
Sol ibi ventrazzo spinctus ab axe fuit.
Dumque dei coenant, puero Ganimede ministro,
multa super mensas ossa taiata cadunt.
Nunc brazzus Ragni, nunc gamba cruenta Pedocchi,
340nunc cor Moschini, nunc pulicina manus.
Scuta, fracassatas lanzas, stendarda, cavallos
morte sforacchiatos, mondus apena capit.
Non plus schierarum modus, ars servatur et ordo,
non plus libertas ceditur ulla fugae.
345Iam sua per circum distendunt retia Ragni,
in quibus ah pietas quanta brigata morit.
Non Moschae passare queunt, trapolantur in illis,
quas Ragni stricta compede circa ligant.
Illic Moschini, Zenzalae, Myrcaleones
350millibus e groppis se sgathiare student.
Scannacavalla tamen fugiens ita fortiter urtat,
ut facto fugiat praestus ab inde buso.
Multa Tavanorum potuit scampare brigata,
nam laqueos Ragni forza tavana tridat.
355Sanguileo supra Myrnucae percutit elmum,
quem terit et largum vulnus in aure facit.
Se Myrnuca videns elmi sine parte feritum,
arripit in duplici ferra cruenta manu.
Spada super targam subians callabat et elmum,
360sectaque per dentes Mosca superba cadit.
Cum Myrpraeda videt morientem Sanguileonem
flevit et — Heu — dixit, — vincimur; — inde fugit.
Hunc Myrnuca tamen iungit, spadamque sub anca
vibrat et in quartos decidit ille duos.
365Ergo trucidatis ducibus Moschaea ruinat
tota, nec una quidem vivere Mosca potest.
Formicae, Pulices, Ragni — Victoria — clamant,
trombettae tararan iam frifolando sonant.
Solus in urbe furens certabat Siccaboronus,
370iamque suum centum vulnera corpus habet.
De passu in passu tirat se retro fiaccum,
saepeque terribili voce spaventat eos.
Sed nimis est grandis quae iugiter illic arivat
turba, tirat buscas, grana fogata, travos.
375Saepe soteratur paliis, at fortiter exit,
atque boientata saepe pilatur aqua.
Denique molaris summa de turre lupinus
cascat, et horribili fertur ad ima tono,
qui super elmettum schiazzavit Siccaboronem,
380vitaque cum gemitu sub Phlegethonta fugit.