Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
liber tertius | 171 |
LIBER TERTIUS
Plus maraviosam venio cantare bataiam,
quam notat antiquas ulla legenda libris.
Maxima Ranarum, Soricumque canuntur Homero
proelia, non istis aequiperanda tamen.
5Altri scripserunt et verbi et nominis arma,
quum gens grammaticis tanta perivit agris.
Nulla tamen paritas est his facienda catervis,
quas modo fert odium, trat furor, ira coquit.
Ungite quantillum fresco mihi labra botiro,
10o Musae, o ventris grassa polenta mei.
Salsigeram pinguis mezeni adferte brasolam,
quae super ardentes sit bene tosta brasas.
Hinc quoque de caneva Bromii spinate vasellum,
ut sit carminibus digna bevanda meis.
15Agmina Siccaboron toto de robore gentis
quinque legit, ducibus subiicienda suis.
Fantaria gravi zenzalica ducta Cosino
ponitur ad primam prima tacare brigam.
Myrmilios ducit squadram Myrpraeda secundam,
20qui quoque sunt pedites trenta tre mille viri.
Hae pro antiguarda firmantur in ordine squadrae
post quas Moscarum grossa bataia sequit.
Sanguileo tanquam princeps et honorior altris,
et cuius causa grande paratur opus,
25ut cor in medio gentis, quae dicta bataia est,
altior it cunctis, fulgidiorque viris.
Inde retroguardae grossissima banda sequebat,
quae tamen in turmas scinditur una duas.