Semina spinazzae peracuta tirantur in illum,
ac sua sunt porci membra ficata pilis.
Qualis gente Leo, gentisque gridore citatus, 320non vult sdegnoso corde timere necem,
talis es octipedes in Ragnos, Siccaborone,
cui semper decoris phama perennis erit.
Praesentem mortem cernebas, nec tamen illa
falce sua vires fregit acerba tuas. 325Cruda sed interea campagnae guerra furebat,
gens tamen in voltam Sanguileonis erat.
Omnes Myrnucae vastissima forza repellit,
squartat soldatos, spingit et urtat equos.
Nunquam facta fuit tam cruda baruffola mundo, 330nil nisi per terram membra taiata micant.
Grandes mortorum vadunt ad sydera montes,
sydera quae multo rossa cruore colant.
Pulmones, milzae, lardi, ventralia, nemboi
Saturni ad sphaeram foeda per astra volant. 335Una corada Iovis mostazzum colsit, et uno
Sol ibi ventrazzo spinctus ab axe fuit.
Dumque dei coenant, puero Ganimede ministro,
multa super mensas ossa taiata cadunt.
Nunc brazzus Ragni, nunc gamba cruenta Pedocchi, 340nunc cor Moschini, nunc pulicina manus.
Scuta, fracassatas lanzas, stendarda, cavallos
morte sforacchiatos, mondus apena capit.
Non plus schierarum modus, ars servatur et ordo,
non plus libertas ceditur ulla fugae. 345Iam sua per circum distendunt retia Ragni,
in quibus ah pietas quanta brigata morit.
Non Moschae passare queunt, trapolantur in illis,
quas Ragni stricta compede circa ligant.
Illic Moschini, Zenzalae, Myrcaleones 350millibus e groppis se sgathiare student.
Scannacavalla tamen fugiens ita fortiter urtat,
ut facto fugiat praestus ab inde buso.