Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/187


liber tertius 181

Multa Tavanorum potuit scampare brigata,
     nam laqueos Ragni forza tavana tridat.
355Sanguileo supra Myrnucae percutit elmum,
     quem terit et largum vulnus in aure facit.
Se Myrnuca videns elmi sine parte feritum,
     arripit in duplici ferra cruenta manu.
Spada super targam subians callabat et elmum,
     360sectaque per dentes Mosca superba cadit.
Cum Myrpraeda videt morientem Sanguileonem
     flevit et — Heu — dixit, — vincimur; — inde fugit.
Hunc Myrnuca tamen iungit, spadamque sub anca
     vibrat et in quartos decidit ille duos.
365Ergo trucidatis ducibus Moschaea ruinat
     tota, nec una quidem vivere Mosca potest.
Formicae, Pulices, Ragni — Victoria — clamant,
     trombettae tararan iam frifolando sonant.
Solus in urbe furens certabat Siccaboronus,
     370iamque suum centum vulnera corpus habet.
De passu in passu tirat se retro fiaccum,
     saepeque terribili voce spaventat eos.
Sed nimis est grandis quae iugiter illic arivat
     turba, tirat buscas, grana fogata, travos.
375Saepe soteratur paliis, at fortiter exit,
     atque boientata saepe pilatur aqua.
Denique molaris summa de turre lupinus
     cascat, et horribili fertur ad ima tono,
qui super elmettum schiazzavit Siccaboronem,
     380vitaque cum gemitu sub Phlegethonta fugit.