Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/183


liber tertius 177

talis agrezat equum Panarottum maximus heros,
210atque hostes pariter snembolat atque suos.
Ut bombarda secat densatas illico squadras,
taiat, sfrantummat, dissipat arma, viros.
Stendardos proprios, aliosque superbus aterrat,
sic hostes mazzat, sic taiat ille suos.
215Nec Moscas guardat, nec Grillos, nec Cagafocos,
cumque cavallazzis trat sotosora viros.
Iungit ubi montem mortorum fecerat altum
Caganiel; clamat: — Guarda, ribalde Pulex.
Sic, renegate canis, per te mea castra ruinant?
220sanguine sic gaudes te satiare meo? —
Inde suis conversus, ait: — Quo brutta canaia?
scilicet iste unus vos dare terga facit? —
Dixerat, et dentes pariter, brandumque restringit,
inque ducem Pulicum fortiter urtat equum.
225Fulminat ad caput, et scutum fracassat, et elmum,
inque duos quartos Caganiellus abit.
Deserit hunc mortum, Formicasque inter avaras
incipit ad superos mittere membra deos.
Mittere spalazzos, laceratas mittere faldas,
230sanguineque aspersus carnea frusta secat.
Confugiunt Cimighi, quod habent post terga diablum.
Granestorque videns: — Volta, rivolta — cridat, —
volta, rivolta mihi, quo scampas, Siccaborone? —
Sic ve retro clamans, it retrovare necem.
235Ille rivoltatus stoccatam vibrat aguzzam,
puntaque per mediani passat iniqua tripam.
Granestor moritur, iacet ingens littore truncus.
Protinus hinc omnes corripuere fugam.
Versus equi Crappam riculant Granestoris arma:
240— Guarda — cridant, — guarda, Siccaboronus adest. —
Ad sabiam buttant alebardas, scuta, balestras,
ut levis ad cursum sit sibi gamba magis.
Nullus se affrontat, calcagnos quisque rivoltat,
confugiunt squadrae, confugiuntque duces.