Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/181


liber tertius 175

In rottam Cimighi vadunt, ut squadra caprarum
quas lupus infestat, quas ve famatus agit.
Inde Pedocchiorum stolus calcanea voltat,
140retroque Zanninos vertere turba studet.
Sanguileo incalzat, currit meschiatus in illis,
ac rubeo miseros dissipat ense Grisos.
Cui mezam spiccat testam, brazzumque galono:
tecta cruentatis carnibus arva latent.
145Attamen un pocum se se riculare bisognat,
namque Pedocchiorum squadra secunda venit.
Festucum foeni grossum Granestor aferrat,
et Forfesinam spronat et urget equam.
Ista bifurcatam gestat mala bestia caudam,
150atque uvae granos intra latere solet.
Hanc movet ad cursum princeps Formica Granestor,
ob cuius rapidam surgit arena fugam.
Cosinum adocchiat Zenzalam sanguine rossum,
quem prope mortorum grandis acervus erat.
155Plantat ei medio ferratam in pectore lanzam,
umbraque tartareas it retrovare casas.
Postea per Moscas Formica gaiarda fugatas
se iacit, et spezzat tela, virosque simul;
urtat, et atterrat soldatos, atque cavallos,
160fertque catervazzam post sua terga grisam.
Non haec suffertur Granestoris alta prodezza,
quaeque piat turpem Mosca repulsa fugam.
Mille roversantur terrae sine milite Grilli,
mox fugiunt sellis caeca per arma vodis.
165Sanguileo et magnus Putrifola grande comenzant
certamen, nec se sparat uterque mori.
Scannacavalla suam banderam tollit ad auras,
Pampognam striccat, turba Tavana sequit.
Hunc bene Granestor, Muscas dum cazzat, adocchiat,
170quem cito voltato praestus asaltat equo.
Tam possenta fuit lanzarum botta duarum,
quod lunae tetigit fractio trita pedes.