Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/184

178 moscheidos

245Putrifola ante alios Cagafocum calcibus urget,
cui cito post mittit Siccaboronus equum.
Corripit ambabus manibus, spadamque roversat,
testaque de spallis netta spicata volat.
Tunc Myrnuca nimis tardatus convocat omnes
250Formicas, et ait: — Me seguitate simul.
State simul strictae, mea nunquam linquite terga,
namque facit grandes stricta caterva provas. —
Dixit, et in restam ponens cum tergore lanzam,
agmina praecipiti cuncta traversat equo.
255Gens illum Formica sequit, spronatque Locustas:
heu miseras Moscas vestra ruina venit!
Contremuere poli, quando Myrnuca Tavanos
ingreditur, spezzans scuta, virosque necans.
Aethera terribilis subito cridor alta momordit,
260quum Myrnuca procul vistus in arma fuit.
Quis bene Myrnucae vastum narraret asaltum?
quis ve suas posset recte docere provas?
Fronte minax urget celerem sperone Locustam,
protinus hoc viso gens fugitiva redit.
265Exuperat strepitu Myrnuca tonitrua coeli,
vel quando salsas turbo ruinat aquas.
Flamma per ardentes stipulas Myrnuca videtur,
vel Padus avulso littore quando ruit.
Mille roversavit mortas sua lancea Moscas,
270vadit et in centum denique stracca micas.
Sfodrat ab armato brandum galone coruscum,
quo cito per nebulas brachia trunca volant.
Nullum quippe trovat dum taiat spada reparum,
nulla piastra, licet sit fina, stare potest.
275Ad terram vadunt stendardi Siccaboroni,
qui nil quod facitur post sua terga videt.
Siccaboron fossas urbis furibundus arivat,
in quas se Pulicum sponte caterva iacit.
Siccaboronaeam potius quam cernere frontem,
280in fossas rumpunt colla cadendo giusum.