Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/185


liber tertius 179

Ecce super muros apparet Muschifur altos,
     grossa tirat vasto robore grana fabae.
Semina spinazzae vibrat, ciceresque tricuspes,
     atque paiae grossos castra per ampia travos.
285Siccaboronus habet iam portam, Muschifur obstat,
     stans super a domibus tecta revulsa iacit.
Introit ipse tamen solus Siccaboron atrox,
     quem sua (nam trepidat) gens seguitare negat.
Muschifur extemplo facit omnem claudere portam,
     290sic miser in trapola Siccaboronus erat.
Muschifur et grandis Ragnorum squadra seraium
     circa valorosum conseruere ducem.
Ergo, velut porcus singiarus, corde gaiardo,
     se se mastinos scaliat intra canes.
295Muschifur esclamat: — Tua nil possanza iuvabit,
     nil tuus ardirus, nil tuus iste furor.
Te nunc infelix omnino morire bisognat,
     inque brevi noster tempore schiavus eris. —
Siccaboronus ait ridens: — Accede prius tu,
     300si mortis cura est nunc tibi tanta meae. —
Muschifur attollens mazzam, quae summa granarae
     pars erat, armigerum vult retridare ducem.
Sed colpum incontrat capitanus providus ense,
     inque duos truncos mazza taiata cadit.
305Inde super testam geminis Muschifura palmis
     colsit, et ad bassos dividit usque pedes.
Alta ruit terrae defuncti machina Ragni,
     et moriens largo fonte cruentat humum.
Quapropter dardi, lanzones, saxa, zanettae
     310hunc agitant grossae more pluentis aquae.
Vix tantam reparare potest se contra brigatam,
     iugiter armorura densa procella ruit.
Spennacchiatus erat rutilo cimmerus in elmo,
     scinditur et brazzo ferrea targa suo.
315Icta celata fabis resonat, grossisque fasolis,
     at ciceres trino cuspide valde nocent.